PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX GRATIAS AGIT DE CONSTRUCTIS AEDIBUS
PRO DELEGATO APOSTOLICO WASHINGTON*
DILECTO FILIO NOSTRO
IACOBO S. R. E. PRESB. CARD. GIBBONS
ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSI
CAETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS
FOEDERATARUM AMERICAE SEPTENTRIONALIS CIVITATUM
Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Absolutis, ut accepimus, ferme aedibus, quas Delegatus Apostolicus Washihgtoni posthac habebit sibi proprias ad incolendum, libenter facimus, ut per has litteras benevolentissimum vobis animum Nostrum testemur. Vos enim, quum Delegatum Nostrum videretis paullo habitare angustius, quam deceret eum qui Nostram apud vos personam sustinet, subveniendum hac quoque in re tenuitati Sedis Apostolicae decrevistis; ultroque collata pecuniae copia, honestius ipsi commodiusque domicilium comparastis. In quo vestra non solum laudanda liberalitas est; sed etiam et praecipue studiosa voluntas erga Pontificem Romanum cuius dignitatem maximae vobis esse curae ostendistis. Quare gratias vobis Nos quidem agimus pro tributo nobis officio, singulares; peramplas autem referat, precamur, Christus Dominus, cuius Nos, nullo Nostro merito, gerimus vices; actuosamque virtutem vestram ad laetiora quotidie incrementa Ecclesiae, lectissimis gratiae suae muneribus, promoveat. Horum auspicem et peculiaris Nostrae benevolentiae testem, vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, itemque vestro cuiusque clero ac populo Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Roma e apud S. Petrum die IX Novembris anno MCMVI, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XL (1907), pp. 129-130.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana