Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 GRATIAS PRIMUM*

VENERABILI FRATRI PAULO, EPISCOPO BRUNENSI,
DE NUPER HABITA SYNODO DIOECESANA

 

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Gratias primum tibi agimus ob fausta vota quae proximis litteris significasti te facere, Nostra causa; tibique pariter omnia bene evenire, optamus. Tunc gratulamur, quod Synodum dioecesanam feliciter habueris, quemadmodum acta Nobis testantur, quae misisti. Eamdem isti dioecesi fructuosam fore confidimus; recteque tu in hanc rem statuisti, ut alumni sacrorum e Seminario maiori Synodi praescriptiones mature addiscant. Quod autem addidisti de magno populi ad sacram Synaxim concursu, qui factus est mense Novembri in gratiam Nostri, rem tu narrasti Nobis gratissimum; quamque, non exigua ex parte, diligentiae tuae debere videmus. Auspicem itaque caelestium, quae precamur, munerum, tibi, Venerabilis Frater, et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Ianuarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 2, p. 53.

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana