PIUS PP. X
EPISTOLA
NOVIMUS*
AD R. P. D. IOACHIMUM CANTAGALLI, FAVENTINORUM EPISCOPUM,
QUINTUM ET VICESIMUM ANNUM AB ADEPTA FAVENTINA SEDE PERAGENTEM,
GRATULATIONIS ERGO
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Novimus te Sacerdotem pium iisdemque perpolitum litteris quae te a pueritia maxime delectarunt, et iure optimo probavimus; novimus Episcopum dominici gregis amantissimum et hunc prudentia regiminis et auctoritate virtutum naviter diligenterque pascentem, teque dileximus et tulimus in oculis; novimus autem nuper te, exacto sexagesimo Sacerdotii natali, aetate gravem, graviorem meritis, peragentem annum quintum et vicesimum |ab adepta Faventina Sede, perfunctum iam laudabiliter Calliensi et Pergulano Pontificatu, et magnopere laetamur atque ex animo gratulantes fausta quaeque ab Omnipotente Deo, bonorum omnium largitore, tibi enixe adprecamur. Ne quid vero desit Nostrae in te pietati, officiis hisce Apostolicam libenter addimus Benedictionem, qua cum tibi, Venerabilis Frater, tum universae tuae ditionis Clero populoque coelestium gratiarum opes suppliciter contendimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XV Martii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. II (1910), n. 6, p. 228.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana