Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

NON SATIS*

DILECTIS FILIIS NOSTRIS IOSEPHO S. R. E. PRESB. CARD. FRANCICA-NAVA ARCHIEPISCOPO CATANIENSI, ALEXANDRO S. R. E. CARD. LUALDI ARCHIEPISCOPO PANORMITANO ET VENERABILIBUS FRATRIBUS
CETERIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS SICILIAE

 

Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Non satis visum est vobis, cum proxime ad Mariae Tyndaridis convenistis, ut de communibus dioecesum vestrarum rationibus ex more ageretis, eum auspicari coetum vestrae in Nos pietatis, observantiae fidei que professione splendida: idem enim Nobis officium exhibere voluistis amantissima epistola, quae Nos nimirum valde delectavit. Eo magis, quod inde cognovimus, cum de aliis rebus magni momenti vos contulisse consilia, tum praecipue de studiis Seminariorum ad eam, quam dedimus, normam exigendis: id quod certe permagni interest. Perspectam autem habentes diligentiam prudentiamque vestram non dubitamus, quin ea statueritis, quae maxime ad rem conducant. Eadem ut feliciter possitis exsequi, vobis a Deo precamur; atque auspicem divinorum munerum, itemque testem benevolentiae Nostrae, vobis, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. , pp. 407-408.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana