PIUS PP. X
EPISTOLA
DARI OPERAM*
AD R. P. D. FERDINANDUM DE CROY PROTONOTARIUM APOSTOLICUM,
DE EDITO COMMENTARIOLO "BULLETIN PAROISSIAL"
Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Dari operam diariis commentariisve scribendis, quibus christiana sapientia illustretur vulgo et defendatur, non modo opportunum est hodie, sed plane necessarium, cum tantam populis luem scripta religioni catholicae inimica spargunt. Id perspicientes, tu cum aliis e dioecesi Tornacensi egregiis viris commode popularium vestrorum temporibus consulitis, vulgando, ut iamdudum facitis, bis in mense commentariolum, Bulletin Paroissial quod dicitur. Hoc enim videmus ea ratione a vobis compositum, ut ad homines, non ita paucos, quos religionis oblivio distinet ab Ecclesiae sacris, maternam Ecclesiae quodammodo vocem afferat, eisque doctrinae christianae inculcet praecepta, quae de sacerdotis ore non requirunt. Quare opus huiusmodi Nos laudamus vehementer et probamus, vosque hortamur, ut id alacres, quemadmodum suscepistis, perseveretis. Auspicem autem divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae tibi, dilecte fili, et omnibus qui, te praeside, in hac re elaborant, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. II (1910), n. 13, p. 511.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana