PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
ARDUUM SANE MUNUS[*]
DE ECCLESIAE LEGIBUS IN UNUM REDIGENDIS
Arduum sane munus universae Ecclesiae regendae ubi primum, arcano divinae Providentiae consilio, suscepimus, praecipua Nobis mens fuit et quasi lex constituta, quantum sinerent vires, instaurare omnia in Christo. Hanc voluntatem vel primis encyclicis Litteris ad catholici orbis Antistites datis patefecimus; ad hanc veluti metam omnes animi Nostri vires hactenus intendimus; huic principio coepta Nostra conformanda curavimus. Probe autem intelligentes ad instaurationem in Christo ecclesiasticam disciplinam conferre maxime, qua recte ordinata et fiorente uberrimi fructus deesse non possunt, ad ipsam singulari quadam sollicitudine studia Nostra animumque convertimus.
Equidem Apostolica Sedes sive in Oecumenicis Conciliis sive extra Concilia nunquam intermisit ecclesiasticam disciplinam optimis legibus instruere pro variis temporum conditionibus hominumque necessitatibus. At leges, vel sapientissimae, si dispersae maneant, facile ignorantur ab iis qui eisdem obstringuntur, nec proinde, uti par est, in usum deduci possunt. Hoc ut incommodum vitaretur, atque ita ecclesiasticae disciplinae melius consultum esset, variae sacrorum canonum Collectiones confectae sunt. Antiquiores praeter euntes, commemorandum heic ducimus Gratianum, qui celebri Decreto voluit sacros canones non modo in unum colligere, sed inter se conciliare atque componere. Post ipsum Innocentius III, Honorius III, Gregorius IX, Bonifacius VIII, Clemens V cum Ioanne XXII, Decessores Nostri, Iustinianeum opus imitati pro Iure romano. Collectiones authenticas Decretalium confecerunt ac promulgarunt, quibus postremis tribus cum Gratiani Decreto vel hodie corpus quod dicitur iuris canonici praesertim coalescit. Quod quum Tridentina Synodus et novarum legum promulgatio impar reddiderint, Pontifices Romani Gregorius XIII, Xystus V, Clemens VIII, Benedictus XIV, animum adiecerunt sive adornandis novis corporis iuris canonici editionibus, sive aliis sacrorum canonum Collectionibus parandis; quibus novissime Collectiones authenticae decretorum accesserunt sacrarum quarundam Congregationum romanarum.
Verum per haec si quid allatum est quo pro temporum adiunctis difficultates minuerentur, rei tamen haud satis prospicitur. Ipsa namque Collectionum congeries non levem difficultatem parit; saeculorum decursu leges prodiere quamplurimae, in multa congestae volumina ; non paucae, suis olim aptae temporibus, aut abrogatae sunt aut obsoleverunt ; denique nonnullae, ob immutata temporum adiuncta, aut difficiles ad exequendum evaserunt, aut communi animorum bono minus utiles.
His incommodis pro nunnullis iuris partibus quae urgentioris erant necessitatis, occurrere curarunt ex Decessoribus Nostris praecipue Pius IX et Leo XIII sa. me., quorum alter per Constitutionem Apostolicae Sedis Acta S. Sedis, [1] censuras coarctavit latae sententiae, alter leges de publicatione ac censura librorum tempera vit per Constitutionem Officiorum et munerum [2]; et normas constituit Congregationibus religiosis cum votis simplicibus per Constitutionem Conditae a Christo [3]. At illustres Ecclesiae Praesules, iique non pauci etiam e S. R. E. Cardinalibus, magnopere flagitarunt ut universae Ecclesiae leges, ad haec usque tempora editae, lucido ordine digestae, in unum colligerentur, amotis inde quae abrogatae essent aut obsoletae, aliis, ubi opus fuerit, ad nostrorum temporum conditionem propius aptatis; quod idem plures in Vaticano Concilio Antistites postularunt.
Haec Nos iusta sane vota probantes ac libenter excipientes, consilium cepimus eadem in rem tandem deducendi. Cuius quidem coepti quia Nos minime fugit quanta sit amplitudo et moles, idcirco motu proprio, certa scientia et matura deliberatione decernimus et perficienda mandamus quae sequuntur.
I. Consilium, sive, ut aiunt, Commissionem Pontificiam constituimus, quam penes erit totius negotii moderatio et cura, eaque constabit ex nonnullis S. R. E. Cardinalibus, a Pontifice nominatim designandis [4].
II. Huic Consilio ipse Pontifex praeerit, et Pontifice absente, Cardinalis decanus inter adstantes.
III. Erunt praeterea iusto numero Consultores, quos Patres Cardinales e viris canonici iuris ac theologiae peritissimis eligenti Pontifice probante.
IV. Volumus autem universum episcopatum, iuxta normas opportune tradendas, in gravissimum hoc opus conspirare atque concurrere.
V. Ubi fuerit constituta ratio in huiusmodi studio sectanda, Consultores materiam parabunt suamque de ipsa sententiam in conventibus edent, praeside illo, cui Pontifex mandaverit Consilii Cardinalium esse ab actis. In eorum deinde studia et sententias PP. Cardinales matura deliberatione inquirent. Omnia denique ad Pontificem deferantur, legitima approbatione munienda.
Quae per has Litteras a Nobis decreta sunt, ea rata et firma volumus, contrariis quibusvis etiam speciali aut specialissima mentione dignis minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum XIV Cal. April, die festo S. Iosephi, Sponsi B. M. V., MDCCCCIV Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
[*]ASS, (1903-1904), n. 36, pp. 549-551.
[1] Cfr. Acta S. Sedis, vol. V, 287.
[2] Cfr. Acta S. Sedis, vol. XXIX, 388.
[3] Cfr. Acta S. Sedis, vol. XXXIII, 241.
[4] Revera Sanctitas Sua in membra huius Pontificiae Commissionis eligere dignata est Exc.mos ac Rev.mos Dominos Cardinales:
Seraphinum Vannutelli, Antonium Agliardi, Vincentium Vannutelli, Franciscum Satolli, Marianum Rampolla del Tindaro, Hieronymum M. Gotti, Dominicum Ferrata, Franciscum de Paula Cassetta, Franciscum Desideratum Mathieu, Casimir e n Gennari, Beniaminum Cavicchioni, Raphaelem Merry del Val, Andream Steinhuber, Franciscum Segna, Iosephum Calasanctium Vives y Tuto et Felicem Cavagnis.
Insuper eadem Sanctitas Sua concredidit Illmo ei Revmo Petro Gasparri, Archiepiscopo Caesarien., munus a Secretis praedictae Commissionis Pontificiae, necnon Praesidis Consultorum Conventus.
In Acta Sanctae Sedis suo tempore dabimus, uti nostri moris et muneris est, acta authentica et officialia huius quoque Pontificiae Commissionis, eaque, Deo opitulante, illustrabimus necessariis et opportunis adnotationibus atque commentariis.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana