Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

DE EXAMINIBUS ORDINANDORUM REGULARIUM IN ITALIA
ET IN INSULIS EIUSDEM DITIONI SUBIECTIS*

 

Religiosorum Ordinum familias, utpote quae praeclaro semper et adiumento et ornamento fuerint Ecclesiae, peculiari quadam Nos providentia studioque prosequimur; in primisque dandam operam arbitramur, ut constanter pergant, pro necessitatibus temporum, salutares esse ac frugiferae. Hanc ob causam, quoniam ipsae, praeterquam sanctarum exercitatione virtutum, etiam doctrinae laude floreant necesse est, Nos e re esse haud ita pridem duximus, aliquid in hoc genere statuere. Etenim, noveramus quidem Sacram Congregationem, Episcoporum et Regularium negotiis et consultationibus praepositam, auctoritate decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII, die IV Novembris MDCCCXCII, prudentissime praescripsisse, ut « professi tum votorum solemnium, tum votorum simplicium ab Ordinariis locorum ad sacros Ordines non admittantur, nisi, praeter alia a Iure statuta, testimoniales litteras exhibeant, quod saltem per annum sacrae theologiae operam dederint, si agatur de subdiaconatu; ad minus per biennium, si de diaconatu; et quoad presbyteratum saltem per triennium, praemisso tamen regulari aliorum studiorum curriculo ». Sed praescriptiones huiusmodi non aliter videbantur suos omnes fructus efferre posse, quam si candidati ad sacros Ordines legitimo experimento probare deberent, se in constitutis doctrinae studiis satis profecisse. Id quod ceteroqui sacrosancta Tridentina Synodus iusserat: nam Sess. XXIII, Cap. VII de Reform. haec habet generatim: « Episcopus ordinandorum omnium mores et doctrinam diligenter investiget et examinet »; nominatim autem de Regularibus eiusd. Sess. Cap. XII: « Regulares non sine diligenti Episcopi examine ordinentur, privilegiis quibuscumque quoad hoc penitus exclusis ». Opportunum igitur apparebat esse, hanc Tridentini Concilii legem revocari, quae diuturnitate obsolevisset; idque Nos anno superiore praestitimus pro Urbe, quum die XVI mensis Iulii Motu proprio decrevimus, ut quicumque sive de saeculari sive de regulari clero ad sacros Ordines promovendi essent, omnes, excepto nemine, doctrinae periculum facerent in Curia Cardinalis Vicarii Nostri.

Nunc vero placet, etiam ex consulto Moderatorum Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium, memoratum Nostrum decretum per has litteras extendere. Quare Nos, Motu item proprio, volumus ac iubemus, ut in Italia et in insulis Italiae ditioni subiectis, Religiosi omnes, vel ad Instituta votorum simplicium, vel ad votorum solemnium pertinentes, ne ante ad sacros Ordines promoveantur, quam ab Episcopo loci, diligenti doctrinae examine probati sint idonei: sublato, ad hiinc tantummodo effectum, quocumque contrario privilegio, etiam specialissima et individua mentione digno, abrogataque quacumque contraria consuetudine, etiam centenaria et immemoriali, quam in futurum quoque induci prohibemus. Id examen qua ratione instituendum sit, Episcopi definient: hique vero curabunt, quemadmodum Nos eo pro Urbe Motu proprio constituimus, ut candidati non solum in iis rebus, quae ad Ordinem adeundum pertinent, sed in aliis quoque de theologia dogmatica tractationibus periculum faciant. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum die XIX Martii anno millesimo noningentesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 93-94.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana