Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

QUO DECANATUS AC COLLEGIATA S. MICHAELIS IN FORO ADNEXUMQUE
SEMINARIUM ORDINARIAE IURISDICTIONI ARCHIEPISCOPI LUCANI SUBIICIUNTUR*

 

Propositum urgentes, quod in suscipiendo Pontificatu maximo ini vi mus, instaurandi omnia in Christo, animadvertimus in Lucana ecclesia rem esse, de qua diligenter per Nos provideri oporteat, ut ipsius utilitati ecclesiae consulatur. Decanatum dicimus Sancti Michaelis in Foro, decessorum Nostrorum auctoritate, de Archiepiscopi iurisdictione exemptum, proprioque iure administratum, cuius Decano, tamquam Ordinario, illud canonicorum Collegium et adiunctum Seminarium clericorum paret. Huiusmodi quidem exemptio quare induceretur olim, idoneas fuisse causas, certo scimus: sed cogitatio Nos incommodorum movet, quae nec pauca nec exigua inde sunt anteacto tempore profecta; quaeque si in praesens, divino beneficio, sunt nulla, sane tamen est periculum, ne vel graviora in posterum, quam antehac, exsistant. Multo igitur satius esse videtur tamquam in possessionem suam ius commune restitui; nam redintegrata gubernationis unitate totius dioecesis, multa sunt salutaria secutura, hoc nominatim, ut eisdem praeceptis institutisque conformati administri sacrorum, facilius inter se retineant eam, quae opus est ad sancti muneris officia rite utiliterque obeunda, concordiam. Quare, nihil equidem detrahentes de Collegiatae ecclesiae dignitate, nihil de honorum insignibus et privilegiis canonicorum, Nos motu proprio autonomiam, qua Decanatus Sancti Michaelis in Foro usque adhuc utebatur, abolemus; eamque Collegiatam ecclesiam, Capitulum, Decanum, adiectamque Decanatui scholam seu Seminarium ordinariae iurisdictioni Archiepiscopi Lucani subiicimus. Praeterea, quod totius dioecesis utilitas vehementer exigit, eamdem Scholam seu Seminarium Seminario archiepiscopali in omnibus iuris et oeconomiae rationibus, quae ad gubernationem administrationemque spectant, perpetuo coniungimus. Quotquot igitur sunt, qui cuiusvis generis bona eidem Scholae sive Seminario Sancti Michaelis legata assignatave, fiduciae titulo, possident, universos et singulos, sub poenis in iure canonico statutis, admonitos volumus, ea omnia bona tradant Archiepiscopo; cui Nos eisdem bonis utendi in commodum singularis Seminarii dioecesani potestatem facimus: remota quavis exceptione aut praetextu, abrogatis etiam deletisque consuetudinibus contrariis, nec obstantibus concessionibus aut decretis decessorum Nostrorum, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, die V Augusti anno MCMVI, Pontificatus Nostri quarto.

 

PIUS PP. X

 


 

*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 410-411.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana