Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

Quo reformatur Collegium Poenitentiariorum Franciscanum Basilicae Lateranensis*

 

Singulari curare studio, ut praeclarus Ordo Fratrum Minorum in omnibus rebus suum decus dignitatemque retineat, Nostrum intelligimus esse, quandoquidem ad Apostolici muneris officium accedit quod ipsius Ordinis patrocinium sustinemus. Itaque, cum in Collegio Poenitentiariorum Franciscanum sacrosanctae Basilicae Lateranensis videamus magnopere interesse ad custodiam disciplinae, ut de legibus et institutis, quibus Collegium utitur, aliquid immutetur, ea quae infra scripta sunt, motu proprio decernimus:

I. Collegii candidatos Minister generalis Cardinali Poenitentiario maiori designabit: eos probandi et in Collegium cooptandi eidem Cardinali ius esto.

II. Ex Poenitentiariis rite adlectis Minister generalis Praesidem Collegii dicet; id munus triennale esto.

III. Poenitentiarii collegiali in iis, quae ad sacrum ipsorum ministerium pertinent, dumtaxat Cardinali Poenitentiario maiori parebunt.

IV. Quod vero ad observantiam attinet religiosae disciplinae, et Constitutionum generalium Ordinis, praesertim de vita communi et visitatione canonica, iidem sub iurisdictione Ministri generalis manebunt, ab eo, non secus ac caeteri sodales religiosi, gubernandi. Is tamen ne quemquam a Collegio in perpetuum removeat, nisi Cardinali Poenitentiario maiori consulto.

V. Qui Poenitentiarii munus cum laude sexennium administrarint, nomen et gradum Ex-custodis in sua quisque provincia obtineant: qui vero id ipsum praestiterint ultra sexennium, Definitarum generalium erit decernere, quibus privilegiis ornandi sint.

Haec statuimus, non obstantibus, licet speciali mentione aut derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVII Septembris anno MCMVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XLI (1908), pp. 34-35.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana