PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
QUUM DISCIPLINAE*
CONFIRMANTUR CONSOCIAMO SACRI CORDIS IESU AD SCHOLAM PIAM,
CONCREDITURQUE AULA PIA SODALIBUS MARIANIS A MISERICORDIA
Quum disciplinae christianae atque eruditioni puerorum ex vico, qui a ponte Aelio initium capit et ad Vaticanum porrigitur, consultum vellet decessor Noster sanctae memoriae Pius IX, anno MDCCCLIX scholas elementorum ad aream Piam instituit, earumque curationem ac regimen Sodalibus Marianis a Misericordia dedit: quodque instituerat, id ipsum anno MDCCCLXI chirographo confirmavit. Tam longo spatio, sodales eo semper studio mandatum sibi munus administrarunt, ut exspectationi Pontificis cumulate satisfecerint. Quin etiam, gnari temporum, quae ad instituendam rite iuventutem novas usque opes requirunt, ii, ne adolescentulos, qui primordia studiorum supergressi essent, in illo aetatis aestu indefensos ab illecebris corruptelarum relinquerent, optimo sane consilio Consociationem iuvenum, a Sacro Corde Iesu appellatam, apud suas ipsorum scholas condiderunt. Orta autem haec est Consociatio sub initio Pontificatus Nostri, Nobis quidem valde probantibus: qui, ut consociatis proprius esset locus, quo convenirent, atque ubi pro suo instituto collatione, in horto scholae adiacente aedificium exstruximus, cui de nomine Nostro Aulae Piae nomen adhaesit. Iam rei tam salubriter institutae placet auctoritatis Nostrae pondus addere, quo confirmata stabilitatem obtineat. Nos itaque motu proprio et certa scientia Consociationem Sacri Cordis Iesu ad Scholam Piam, quae consociatio in bonum alumnorum veterum condita, tamen aliis quoque adolescentulis viciniae patet, ratam habemus et confirmamus. Praeterea Sodalibus Marianis a Misericordia uti cura et gubernatio Scholae Piae demandata est, ita Consociationem hanc iuvenum curandam, regendam administrandamque in perpetuum tradimus. Item Aulam Piam cum omni aedificiorum accessione, quae vel iam facta est vel postea fiet in complementum Operis, eorumdem Sodalium custodiae et curae concredimus. Denique interdicimus, ne quis hanc Aulam et haec aedificia ad alios usus convertat, quam quibus iam nunc a Nobis, ceterisque beneficii auctoribus, destinata sunt. Atque omnia, quae his Nostris litteris decreta sunt, rata esse volumus in perpetuum, contrariis quibusvis minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die X Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
PIUS PP. X
*AAS., vol. II (1910), n. 7, pp. 281-282.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana