Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO*

EX SACRO CONSISTORIO

PIUS PP. X CALUMNIAM DE VIOLATO AB ECCLESIA
CONCORDATO CUM GALLIA INITO PROPULSAT, DE DUORUM BEATORUM
CANONIZATIONE AGIT, ATQUE NOVOS EPISCOPOS CREAT*

 

SSmus D. N. Pius PP. X die 14 Novembris 1904 in Palatio Apostolico Vaticano Consistorum Secretum habuit, in quo Emus ac Rmus D. Cardinalis Sanminiatelli Zabarella, oppido Camerarii S. Collegii expleto, consuetam Perulam Beatitudini Suae obtulit, qui eam Emo ac Rmo D. Cardinali Mathieu tradere dignatus est. Deinde Sanctitas Sua sequentem tenuit Allocutionem.

Venerabiles Fratres

Duplicem, nostis, ob causam amplissimum Collegium vestrum ad Nos convocavimus, ut de duobus Beatis viris in Sanctorum album rite referendis, simulque de novis creandis Episcopis hodierno die vobiscum ageremus. Utraque res cum sane magna, tum laeta atque iucunda: verum haud opportuna laetitiae sunt adiuncta temporum. Nam praeter calamitosissimum belli incendium, quo plures iam menses Orientis extrema flagrant, quod quidem Nos, qua sumus et esse debemus in homines universos caritate paterna, supplices obsecramus Deum ut restingui celeriter velit, propiora etiam quaedam sunt quae aegritudinem Nobis efficiant. Etenim a contemplanda christianarum excellentia virtutum divertere mentem cogimur ad ingentem hominum multitudinem, qui vix aliquam christiani nominis umbram retinent; quumque gestit Nobis animus, quod pastores bonos viduatis dare ecclesiis multis possumus, simul vehementer dolet, quod aliarum, nec ita paucarum, viduitati consulere iam nimium diu prohibemur.

Facile intelligitis nationem hoc loco spectari eam quae, quum sit inter catholicas nobilissima, tamen alienis a religione studiis multorum commovetur iamdudum et iactatur miserrime. Scilicet eo processit ibi malarum rerum audacia, ut e domiciliis disciplinarum aulisque iudiciorum simulacrum Eius, qui unus est magister aeternusque hominum Iudex exturbatum publice fuerit. In multis autem incommodis, quae ibidem Ecclesiam premunt, hoc in primis grave conquerimur, impedimenta omne genus inferri cooptationi Episcoporum: nisi quod graviora quoque agitari consilia videmus. Iamvero huius tantae offensionis idoneam causam frustra quaeras praeter illam, quam modo attigimus: nam quae in Apostolicam Sedem coniicitur criminatio, non ipsam in conditionibus pactis mansisse, ea quidem quantum ab honesto, tantum distat a vero. Hanc porro propulsare calumniae labem in conspectu vestro, Venerabiles fratres, necessarium ducimus, antequam ad ea, quae proposita sunt, accedamus.

Nonnulla memoramus ignota nemini. Superiore ineunte saeculo, quum teterrima novarum rerum procella, quae in Galliam incubuerat, veteri disciplina civitatis eversa, avitam late religionem afflixisset, Decessor Noster inclytae memoriae Pius VII et moderatores reipublicae, ille quidem salutis animarum divinaeque gloriae causa sollicitus, hi vero ut stabilitatem rebus ex religione quaererent, inito inter se foedere, pactionem fecerunt, quae ad sarcienda Ecclesiae gallicae damna, eamque in posterum tutela legum muniendam pertineret. Ad pactum autem conventum accessere deinceps solo civilis potestatis arbitrio organici qui vocantur articuli; at contra accessionem eiusmodi non modo Pius repugnavit re recenti, sed qui consequuti sunt Romani Pontifices, oblata sibi opportunitate, praesertim quum eorum vis articulorum urgeretur, acerrime restiterunt. Idque iure optimo, si quidem harum natura legum consideretur: legum, inquimus, non pactorum; quippe consensio Pontificum nulla unquam intercessit. Igitur hae leges nequaquam publicam securitatem spectant, de quo genere cautum erat in primo pactionis capite: Cultus publicus erit, habita tamen ratione ordinationum, quoad politiam, quas Gubernium pro publica tranquillitate necessarias existimabit. Neque enim est dubium, si leges organicae continerentur hoc genere, quin eas, memor obligatae fidei, receptura esset et servatura Ecclesia. Nunc vero legibus istis de disciplina atque de ipsa doctrina Ecclesiae statuitur; pugnantia conventis plura sanciuntur; abrogatisque magnam partem iis, quae in rei catholicae commodum pacta essent, ecclesiasticae potestatis iura vindicantur civili imperio: aquo proinde non tutela expectanda sit Ecclesiae, sed servitus. At praestatea, quae inter Apostolicam Sedem et rempublicam gallicanam convenerunt, partite perstringere.

Pertinent illa ad definiendas utriusque potestatis rationes mutuas. — Respublica quidem spondet Ecclesiae liberam religiosi cultus facultatem: Religio Catholica, Apostolica, Romana libere in Gallia exercebitur. Eadem munere officioque suo alienam declarat totam sacrarum iurisdictionem rerum: tantum in hoc genere rata firmaque vult decreta, quae politiae idest publicae securitatis nomine sanciverat. Iamvero quum excipit ista, quorum non ita late campus patet, eo ipso confirmat, nihil se posse in cetera; utpote quae, quum supernaturalem vitam Ecclesiae attingant, terminos longe excedant civilis auctoritatis. Manet ergo, ipsa agnoscente et probante republica, quidquid fidem moresque spectet, id omne in dominatu esse arbitrioque Ecclesiae; ipsius esse instituenda curare atque instituta tueri, quaecumque fidei morumque in catholicis sanctitatem conservent et foveant; ipsam propterea, nec nisi ipsam, posse populo eos praeficere, qui christianae principia et instituta vitae pro officio custodiant ac promoveant, administros sacrorum dicimus et in primis Episcopos.

Nihilominus in hac re, nempe concordiae facilius retinendae gratia, aliquid de severitate iuris sui remittit Ecclesia, facultatemque tribuit reipublicae eos nominandi, quibus episcopale mandetur munus. At vero facultas eiusmodi nequaquam valet aut valere idem potest, quod institutio canonica. Etenim assumere et collocare quempiam in sacrae dignitatis gradu, eique parem dignitati attribuere potestatem, ius est Ecclesiae ita proprium et peculiare, ut id cum civitate communicare, salva ratione divini muneris sui, non possit. Relinquitur ut concessa reipublicae nominatio nihil sibi velit aliud, nisi designare et sistere Apostolicae Sedi quem Pontifex, si quidem idoneum et ipse agnoverit, ad episcopatus honorem promoveat. Neque enim ita nominatum canonica institutio necessario sequitur; sed ante religiose ponderanda personae sunt merita. Quae si forte obstent, quominus episcopatum Pontifex, pro conscientia officii, cuipiam conferat, nulla tamen lege cogi poterit rationum momenta patefacere quare non conferendum putant.

Ad haec, certas sollemnesque ad Deum preces Ecclesia pro summo magistratu civitatis adhibendas constituit; in quo amicam se civitati fore, qualiscumque demum huius fuerit temperatio publica, pollicetur.

Ista quidem pactum habet, de quo loquimur, in praesens et futurum statuta: quod vero ad praeteritum tempus, transactionem continet ultro citroque compositam. Versatur haec in bonis, Ecclesiae non multo ante detractis publice: quae bona Pontifex civitati condonat, civitas autem fidem dat, praebituram se Clero sustentationem, quae cuiusque statum deceat. Agitur hic, ut apparet, de veri nominis contractu, quo quum certa praestatio pro re certa stipulata sit, non est dubium, tametsi illa conventio foedusque resolvatur, tamen ius manere integrum Ecclesiae aut rem repetere aut iustam pro re praestationem exigere.

Exposuimus summa rerum capita, de quibus inter Galliam et Apostolicam Sedem, necessario maxime utrique tempore, convenit: quisquis ex veritate res aestimat, iudex esto, utra conventis non steterit.

Num Ecclesia ius datum reipublicae nominandi Episcopos unquam retractavit? Immo vero candidatos, quos respublica proposuisset, partem longe maximam, canonice instituit. Quodsi factum quandoque est, ut aliquos non institueret, maximis semper gravissimisque de causis, eisque extra genus politicum positis, factum est; quas causas non semel ipsi magistratus reipublicae deinceps cognitas probavere: nimirum ne religio, cui quidem Pontifex summam curam diligentiamque necessario debet, aliquid detrimenti caperet.

Iam de legibus, publicae tranquillitatis ratione perlatis, obscurum non est Ecclesiam in exercendo sacrorum cultu, quod promiserat, praestitisse: cuius ceteroqui illustris ea est et pervagata doctrina, Deum esse cuiusvis in homines potestatis fontem, ideoque civilium quoque iussa et vetita legum, si quidem iusta et cum communi bono coniuncta sint, sancte inviolateque esse servanda.

Nec minus aequam se fidamque impertiit reipublicae Ecclesia, quaecumque usque adhuc extitit constitutio temperatioque civitatis. Semper enim iis qui praeerant, quum de statuta formula Deum precaretur non caelestem modo, quod caput est, opem, sed etiam civium optimorum gratiam conciliare studuit.

Denique quam fideliter transactionem de facultatibus suis factam custodierit, vel ex hoc intelligi potest, quod nemo unus molestiam ab Ecclesia ullam unquam passus est ob eam causam, quod ipsius bona ad hastam publicam quaesita possideret.

Quaerere iam licet, utrum civitas pariter, quae sua essent ex foedere officia, impleverit.

Statutum principio est, catholicae religionis exercendae liberam in Gallia facultatem fore. — At suppetere libertatem istam hodie dixeris, quando ad Pontificem, summus qui est magister et custos catholici nominis, interdicitur Episcopis aditus atque etiam missio litterarum, inscia Republica? Quando sacrorum Consiliorum, a quibus, Pontificis auctoritate et nomine, negotia Ecclesiae universae in Urbe Roma administrari notum est, spernuntur publice ac refutantur acta, quin immo ipsius actis Pontificis vix parcitur? Quando id non dissimulanter agitur, ut nervi intercidantur viresque religionis, detrahendis iis, quae, Dei providentis nutu, praesto sunt Ecclesiae utilissima ad suum fungendum munus adiumenta? Neque enim reputare, nisi magno cum angore, possumus religiosarum familiarum recentem cladem; quas quidem ad exterminandas finibus patriae haec una ratio valuit, avitae religionis in populo fautrices extitisse efficaces: non valuit ad retinendas, si minus ornandas ut oportebat, optimorum cogitatio meritorum, quae ab iis omni tempore essent in cives suos profecta. Ecquid tam contrarium iunctae cum Apostolica Sede amicitiae ac foederi, quam hac tanta iniuria et contumelia eos affectos esse, quibus nihil habet Ecclesia carius? — Quin etiam ad ceteras id genus molestias ingens nuper cumulus accessit. Etenim certum accepimus circumferri edictum, quo Sodales illustris cuiusdam familiae et quidem ratae legibus, ab ipsis dioecesium Seminariis, quibus magna cum salute sacri ordinis praeesse diu consueverunt, abire, excedere iubentur. Huc scilicet evasit promissa religioni libertas, ut Episcopis iam non liceat, prout visum fuerit melius, institutioni prospicere sacrae iuventutis, iidemque in negotio tanti momenti ac ponderis cogantur adiutores ab se, quos semper experti sunt optimos, segregare.

Quamquam illud multo gravius est ministerio Apostolico iniectum vinculum. — Ipsa rei natura clamat, quod diximus, institutionem canonicam, praesertim si ad summum ecclesiastici ordinis gradum danda sit, non posse, salva maiestate religionis, cadere in quemquam, nisi qui pro moribus, ingenio, doctrina dignus tam celso munere videatur. Hac obstrictus sanctissima lege, Pontifex non omnes, quos respublica sibi designant, continuo ad episcopatum promovendos putat; verum probe explorato qualis quisque sit, alios, quos repererit idoneos, assumit, alios, quos minus, relinquit scilicet: admonitamque de consilio suo rempublicam rogat, ut pro illis quidem legitime incepta perficere, his vero sufficere meliores velit. Huiusmodi consuetudinem Apostolica Sedes usque ad nostram memoriam tenuit sine offensione, quamdiu utriusque potestatis concordia stetit incolumis. Quid autem dudum respublica? Negat ius esse Pontifici repudiare quemquam ex iis, quos ipsa nominavisset; nominatos recipi promiscue vult omnes; propterea obstinat non ante sinere eos, qui probati sint Ecclesiae, canonice institui, quam qui repulsam ab ipsa tulerint, iidem probationem ferant. Iamvero usque eo extendere vim nominandi, ut facultas, concessu Pontificis facta reipublicae, nativum et sacrosanctum Ecclesiae ius elidat perscrutandi utrum qui nominati sint, digni sint, hoc profecto non est interpretari pactum, sed subvertere: contendere autem ut, si qui praetereantur, ne aliis quidem canonica institutio detur, huc recidit admodum, nullos velle posthac constitui Episcopos in Gallia.

Quod denique ad eam attinet conventionis partem, qua honestae clericorum sustentationi consultum est, num ipsam servat Respublica, quum Episcopis aliisque sacrorum administris, nulla habita quaestione aut iudicio, inauditis et indefensis, quod saepissime usuvenire nostis, legitimum victum, ad libidinem suam, detrahit? Atqui non foederis tantum hic lex, sed iustitiae perfringitur. Neque enim civitas in eo, quod istiusmodi alimenta ministrat, putanda est voluntate gratificari Ecclesiae, verum portionem, nec ita magnam, debiti exsolvere.

Aegre induximus animum, Venerabiles Fratres, haec memoratu audituque tam tristia dicendo persequi. Nam moerorem, quem ex rebus Gallicis gravem patimur, etsi levari, communicando vobiscum, intelligebamus posse, maluissemus tamen silentio premere; etiam ob eam rem, ne tot pientissimis Ecclesiae filiis, quos in Gallia numeramus, aegritudinis morsum querimonia communis Parentis exacueret. Verumtamen iura sanctissima Ecclesiae improbe violata, ac dignitas praesertim Apostolicae Sedis alieno notata crimine, prorsus a Nobis expostulationem iniuriarium publicam requirebant. Idque praestitimus, nullo cum acerbitatis sensu adversus quemquam, paterna certe cum voluntate erga gentem Gallicam; in qua quidem diligenda Nos, quod ceteroqui non potest esse dubium, Decessorum Nostrorum nulli concedimus.

Enimvero sperandum non est, fore ut institutarum contra Ecclesiam rerum cursus consistat. Quaedam his ipsis diebus eventa certissimum fecere indicium, eos qui ad gubernacula sedent reipublicae, sic esse in rem catholicam animatos, ut ultima sint brevi metuenda. — Omnino, dum Sedis Apostolicae documenta non obscure loquuntur, professionem christianae sapientiae amice posse cum reipublicae forma consistere, ii contra affirmare velle videntur, rempublicam, quali nunc utitur Gallia, eiusmodi esse naturae, ut nullum habere possit cum christiana religione commercium: id quod dupliciter Gallos calumniose petit, ut catholicos nimirum et cives. At eveniant licet quantumvis aspera; nequaquam Nos aut imparatos offendent aut pavidos, quos Christi Domini illa vox et hortatio confirmat: Si me persecuti sunt et vos persequentur (Ioan. XV, 20). In mundo pressuram habebitis: sed confidile, ego vici mundum (Ioan. XVI, 33). Interea tamen Nobiscum vos, Venerabiles Fratres, humilium instantia precum a Deo contendite, ut qui potest unus deducere unde velit et quo velit impellere hominum voluntates, auspice Virgine Immaculata, pacem tranquillitatemque Ecclesiae suae benignus maturet.

Sed iam ad laetiora convertamus animos. — Primum de duobus Beatis coelitibus ad Sanctorum honores evehendis vestram, Venerabiles Fratres, gratum est sciscitari sententiam. Nimium quantum, hac misera tempestate, Sanctorum suffragiis opus est! nimium quantum exemplo magnarum virtutum! Spes igitur est ut duorum Beatorum nova in Sanctorum numerum cooptatio multum in utramque partem sit valitura. Beati qui sint, iam nostis, Venerabiles Fratres: Alexander Sauli e Clericis Regularibus a Sancto Paulo, Episcopus primum Aleriae, dein Ticini; et Gerardus Maiella accensus e familia Alfonsiana; altera Benedicto XIV, altera Leone XIII inter coelites Beatos adscriptus. Horum Canonizationis causam cognosci Nos ac rite tractari iussimus. Quod autem nunc fieri oportet, de eorum vita, moribus, rebus gestis, prodigiis ad Nos, audientibus vobis, referri hoc ipso in loco, pro more, volumus.

Sequitur relatio Eminentissimi Procuratoris. Relatione peracta SSmus D. N. prosequitur :

Quae vita, qui mores fuerint B. Alexandri Sauli, quo studio pro Dei gloria animisque lucrandis flagraverit, ut Corsicae Apostolus sit appellatus, ex iis quae sunt exposita, Venerabiles Fratres, cumulatissime perspexistis. Quae vero de eodem ferebantur prodigia, diligentissimo iudicio sunt probata. PLACETNE igitur vobis ut ad Canonizationem eius solemni Ecclesiae ritu deveniamus?

Emi Cardinales sententiam proferunt. Tum Emus Relator relationem instituit de B. Gerardo Maiella; qua absoluta, SSmus D. N. prosequitur:

Quae modo sunt a vobis audita testantur abunde singularem fuisse in B. Gerardo Maiella integritatem morum, amplissimamque omnigenae virtutis laudem. Prodigia vero accessisse a Deo, omnino constat. PLACETNE vobis ut ad eius Canonizationem solemni ritu Ecclesiae deveniamus?

Sententiis prolatis SSmus D. N. concludit:

Vestras, Venerabiles Fratres, de proposito negotio sententias cognovisse placet.

Nunc vero, priusquam Episcoporum ordinem suppleamus, libet ad Armenos curas Nostras convertere. Cum enim in patriarchatu Ciliciensi Armeniorum successor dandus esset venerabili fratri Paulo Petro XI Emmanuelian , qui in pace Christi decesserat die XVIII Aprilis labentis anni, eius rei causa Constantinopolim Episcoporum Armenio ritu, ad legum praescripta, Synodus coacta est. Die quarto Augusti superioris, Patriarcham in demortui locum elegerunt venerabilem fratrem Paulum Sabbaghian Episcopum Alexandriae Aegypti, qui Petrus pro more vocatus est, eo nomine duodecimus. De tota re qui convenerant Episcopi Nos docuere per litteras; rogantes insuper ut evectum ab ipsis ad patriarchalem dignitatem, confirmare Nos Apostolica auctoritate vellemus. Idem postulat simulque sacri Pallii honorem, supplici libello, Patriarcha electus, edita fidei catholicae professione ex forma Urbaniana, adiectis praeterea quae a Concilio Vaticano decreta sunt. Venerabilis fratris Pauli Sabbaghian egregia in Sedem hanc Apostolicam voluntas et multarum ornamenta virtutum collegarum Episcoporum testimonio abunde laudantur. Is iam episcopalia munera rite administravit; pietate, prudentia, iustitia ac modestia nec non largitate, gravibusque muneribus nitide gestis opinionem et amorem suae gentis promeruit. His de causis, atque ex sententia sacri Consilii christiano nomini propagando Ecclesiarum negotiis orientalis ritus praepositi, tam eius quam Episcoporum precibus annuendum censuimus. Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Armeniis Ciliciae factam de persona praedicti Pauli Sabbaghian, quem absolvimus a vinculo quo tenebatur Ecclesiae Alexandriae ac transferimus ad Patriarchalem Ecclesiam Ciliciae Armeniorum, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali Ecclesiae, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur, contrariis quibuscumque non obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Restat ut ad Episcoporum cooptationem veniamus.

 


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 301-310.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana