PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
IAM INDE*
SANCTUARIUM A MATRE DOMINI, INTRA FINES ARCHIDIOECESIS SALERNITANE, TITULO BASILICAE MINORIS AUGETUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Iam inde a saeculo post Christum natum XII, intra fines archidioecesis Salernitanae, vetus exstat sanctuarium titulo a Matre Domini, in quo maxima christiani populi religione asservatur antiqua imago Virginis Deiparae foventis ulnis Infantem Iesum. Hoc per longam annorum seriem templum splendidi» artis operibus ornarunt Principes, Reges, proceres; idem indulgentiis privilegiisque quam pluribus Romani Pontifices Nostri decessores locupletarunt. Miraculis - quidem inclyta Virginis imago, Apostolica auctoritate et sollemni ritu, anno MDCCLIX, diademate aureo redimita fuit; ipsiusque sanctuarii custodia primum concredita est Fratribus Humiliatis, postea Basilianis monachis, tandem Fratribus Minoribus Ordinis Sancti Francisci, qui in praesens ibidem, sedulo studio, divino cultui inserviunt. Haec animo repetentes, ultro libenterque excipiendas censuimus esse humiles enixas que preces dilecti filii Callisti Zuccotti, Procuratoris Generalis Ordinis Minorum, qui Nos flagitaverat ut ipsum sanctuarium, ad quod quotannis turmatim confluunt piis peregrinationibus fideles innumeri, ad Basilicae gradum evehere dignaremur. Has enim preces cumulat etiam atque ornat amphssimum suffragium dilecti filii Orestis S. E. E. Presbyteri Cardinalis Giorgi, Minoritici Ordinis Protectoris, postulatoriis litteris communitum sacrorum Antistit um Salernitani, Nucerini, Cavensis et Sarnensis, nec non municipii Nuceriae Superioris. Quamobrem, audito venerabili fratre Nostro Antonio S.R.E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi perpetuumque in modum, vetustum et percelebre sanctuarium a Matre Domini appellatum, intra fines positum archidioecesis Salernitanae, nunc ad Ordinem Fratrum Minorum pertinens, titulo et dignitate Basilicae minoris cohonestamus, cum honorificentiis et insignibus conopaei, absque tamen auri argentive ornatu, tintinnabuli et stemmatis, iuxta formam Basilicarum minorum Almae huius Urbis.
Haec largimur, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XIV (1923), n. 7, pp. 337-338
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana