PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
UNIGENITUS DEI FILIUS*
AD SUMMOS MODERATORES ORDINUM REGULARIUM ALIARUMQUE SODALITATUM RELIGIOSORUM VIRORUM.
Unigenitus Dei Filius cum ad redimendum humanum genus in mundum venisset, datis spiritualis vitae praeceptis, quibus homines ad finem sibi praestitutum regerentur universi, docuit praeterea, qui ipsius vestigiis propius insistere vellent, eos evangelica consilia amplecti ac sequi oportere. Eiusmodi autem consilia quicumque, obligata Deo fide, servaturum se spondeat, is non modo omnibus exsolvitur impedimentis quae mortales a sanctitate remorari solent, ut bona fortunae, ut coniugii curae sollicitudinesque, ut immoderata rerum omnium libertas; sed etiam tam recto expeditoque itinere ad perfectionem vitae progreditur, ut iamiam in salutis portu anchoram veluti iecisse videatur. Itaque a remotioribus christianae religionis aetatibus numquam desiderati sunt qui ad Dei nutum, omnia sibi magno excelsoque animo negantes, illud idem perfectionis iter ingrederentur constanterque pergerent; atque ex rerum gestarum monumentis liquido apparet, viros mulieresque perpetuo quodam agmine se Deo consecrasse ac devovisse apud varios Ordines, quos decursu saeculorum Ecclesia adprobavit ratosque habuit. Etenim, quamquam una atque individua est religiosae vitae natura, multiplices tamen ea formas induit, cum ex Sodalitatibus aliae aliter Deo serviant, aliae alia caritatis beneficentiaeque opera, ad maiorem Dei gloriam proximorumque utilitatem, instituto suo persequantur. Ex hac igitur tanta religiosorum Ordinum varietate, quasi ex dissimilibus arboribus in agro dominico consitis, magna oritur et in salutem gentium provenit fructuum varietas; atque nihil sane pulchrius atque adspectu delectabilius quam harum complexus atque universitas Sodalitatum, quae, etsi ad unum atque idem denique spectant, habent tamen suum quaeque industriae et laboris campum, a ceteris aliqua ex parte distinctum. Fieri enim divinae Providentiae consilio solet, ut, quotiescumque novis est necessitatibus occurrendum, nova item religiosa instituta excitentur ac floreant. Quamobrem Apostolica Sedes, sub cuius signo religiosorum Ordines proxime militant, beneficiorum memor, quae procedente tempore ipsi in Ecclesiam Dei inque rem publicam contulissent, peculiari cura et benevolentia eos perpetuo prosecuta est: nam, praeterquam quod illud sibi sumpsit ut eorum leges ac statuta recognosceret atque adprobaret eorumque causam ab adversariis per temporum rerumque asperitates studiosissime defensitavit, ad pristinam praeterea instituti dignitatem sanctitatemque, si quando oportuit, eosdem revocare non destitit. Quam quidem Ecclesiae curam ac sollicitudinem de provehenda in religiosis viris legum observatione morumque sanctimonia, ipsa ostendunt Concilii Tridentini iussa atque hortamenta: « Omnes regulares, tam viri quam mulieres, ad regulae, quam professi sunt, praescriptum, vitam instituant et componant: atque imprimis, quae ad suae « professionis perfectionem, ut obedientiae, paupertatis et castitatis, ac, si quae alia sunt alicuius Eegulae et Ordinis peculiaria vota et praecepta, ad eorum respective essentiam, necnon ad communem vitam, victum et vestitimi conservanda, pertinentia, fideliter observent » [1]. In Codice autem iuris canonici, ante quam hoc in genere ad legum lationem gradus fiat, definito et breviter descripto statu religioso, ut sit « stabilis in communi vivendi modus, quo fideles, praeter communia praecepta, evangelica quoque consilia servanda per vota obedientiae, castitatis et paupertatis suscipiunt... atque ad evangelicam perfectionem tendunt », eundem religiosum statum « ab omnibus in honore » habendum esse praeclare edicitur [2].
Quorum profecto religiosorum virorum et virtuti et adiutrici operae quantum Nosmet confideremus, iam tum aperte commonstravimus, cum per Encyclicas Litteras Ubi arcano primum sacrorum Antistites catholici orbis universos peramanter allocuti sumus: quae enim tot maiorum, quibus societas hominum laboraret, remedia proponebamus, haec ipsa ut ad effectum deducerentur diximus Nos non una de causa in clero regulari spem bonam reponere et collocare. Praeterea, cum ante de studiis clericorum ad Cardinalem Praefectum Sacri Consilii Seminariis Studiorumque Universitatibus curandis Epistolam Apostolicam Officiorum omnium dedissemus, eadem prorsus cura et cogitatione, quae Nostro insidebat animo, rectae consulendi clericorum institutioni qui ad sacra ministeria advocarentur, utique alumnos religiosorum Ordinum complexi sumus, cum ad hos ipsos, quotquot sacerdotio destinantur, ea quae in rem animadvertimus decrevimusque magnam partem pertinerent. Verumtamen caritatis vigilantiaeque studium, quod Nos habet de utilitatibus vestris, dilecti filii, sollicitos, magnopere suadet propriis vos appellare Litteris ut nonnulla moneamus, quae si quidem alumni vestri in moribus usuque cotidiano retulerint, vita ipsorum atque actio talis profecto exsistet, qualem singulare prorsus atque excelsum divinae vocationis munus ab iis omnino requirit ac postulat.
Ac primum omnium religiosos viros cohortamur, ut suum, quisque Conditorem Patremque legiferum in exemplum intueantur, si velint gratiarum, quae e sua ipsorum vocatione proficiscuntur, certo esse copioseque participes. Praestantissimus enim eiusmodi viros, cum sua excitarunt Instituta, quid aliud fecisse constat, nisi divino afflatui paruisse? Quam igitur ii notam in sua cuiusque Sodalitate impressam voluerunt, eam quicumque ex suis in se exhibent, ab incepto sane non aberrant. Quare eo sodales, optimorum instar filiorum, curas cogitationesque convertant, ut Patris legiferi honorem tueantur, eius cum et praescriptis et monitis obsequendo, tum imbibendo spiritum; neque enim e statu suo décident usque dum Conditoris sui vestigiis institerint: « Filii eorum propter illos usque in aeternum manent » [3].
Utinam Instituti sui legibus tam modeste pareant et comparatam ab eo inito vitae rationem sic retineant, ut religioso statu se praestent cotidie digniores: sua enim fidelitate facere non poterunt, quin sacris ministeriis, quibus sibi obtingat per omnem aetatem perfungi, caelestium gratiarum adiumenta concilient.
In agendo tamen, regnum Dei et iustitiam eius unice quaerant, oportet: quod in iis potissimum attendi volumus, in quibus, dilecti filii, vestrorum plerumque versatur opera, id est in sacris missionibus atque in iuventutis institutione. Ad apostolatum igitur quod attinet, caveant, quemadmodum proximus decessor Noster consultissime monuit [4], ne Evangelii in externos populos propagationem ad gratiam suae patriae seu nationis potentiamque augendam transferant, sed tantummodo ad infidelium salutem spectent, huius vitae utilitatibus commodisque inter ipsos eatenus provehendis quoad ad aeternam conducere videantur. Quorum autem religiosorum partes sunt ut iuvenes rite erudiant atque educent, iisdem erit summopere vitandum, ne, nimio abrepti studio discipulos optimarum artium doctrina excolendi, religionis cultu mentes animosque imbuere sic neglegant, ut alumni a copiosa quidem litterarum cognitione instructi dimittantur, at eius prorsus scientiae sacrae expertes, qua qui careant et pulcherrimo omnium pretiosissimo que ornamento carent et in summa inanitate versantur: «Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei » [5]. Ad rem opportune Seraphicus Doctor : « Hic est fructus omnium scientiarum, ut in omnibus aedificetur fides, honorificetur Deus, componantur mores, hauriantur conce solationes, quae sunt in unione sponsi et sponsae, quae quidem fit per caritatem » [6].
Quam quidem rerum sacrarum cognitionem cum necesse sit Ecclesiae administros et maximi facere et penitus percipere, id ipsum est hortationis huius Nostrae caput, ut sodales religiosos, sacerdotio vel iam potitos vel posthac initiandos, ad disciplinas sacras assidue excolendas excitemus, quas nisi calleant, vocationis suae munia perfecte absoluteque implere non poterunt. Cum enim iis, qui se Deo consecraverint, aut unum aut certe praecipuum propositum sit orare Deum et divina contemplari aut meditari, qui igitur gravissimo eiusmodi fungantur officio nisi fidei doctrinam plane cognitam habeant atque perspectam? Quod velimus eos in primis attendere, qui umbratilem in caelestium rerum contemplatione vitam degunt; errant enim, si putant, theologicis studiis aut ante neglectis aut postea depositis, posse se, copiosa illa destitutus, quae e doctrinis sacris hauritur, Dei mysteriorumque fidei cognitione, facile in excelsis versari atque ad interiorem cum Deo coniunctionem efferri atque evehi. Ad ceteros autem quod attinet, sive ii docent, sive contionantur, sive animis expiandis pro tribunali poenitentiae sedent, sive in sacras expeditiones dimittuntur, sive cum populo in cotidiana vitae consuetudine sermocinantur, nonne multiplex ista ministerii sacri exercitatio eo plus habitura est roboris atque efficacitatis, quo maiore eruditionis summa niteant ac polleant? Divinarum ceteroqui scientiam rerum, eandemque interiorem et copiosam, sacerdoti tenendam esse, Paraclitus Spiritus per Prophetam edixit: « Labia sacerdotis custodient scientiam » [7]. Quo enim pacto solida is doctrina careat, e cuius ore, cum sit Domini scientiarum [8] legatus, novi Foederis administer et doctor, sal terrae [9] et lux mundi [10]verba salutis christianus populus praestolatur? Sibi igitur metuant quotquot ad ministeria sacra rudes imperitique accedunt; neque enim impune eorum feret inscitiam Dominus, illud terribilem in modum minitatus: « Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris « mihi » [11]. Iam vero, si unquam alias oportuit sacerdotem non esse indoctum, at multo plus per haec tempora oportet, cum ad vitae usum cognitio rerum ac scientia tanti refert tamque arcte pertinet, ut homines, vel qui rninus sapiunt, - quemadmodum contingere paene in universum solet - quicquid agunt, se scientiae nomine agere dictitent. Quare summa contentione adnitendum, ut catholica fides humanarum omne genus doctrinarum adminiculo praesidioque iuvetur: quarum admotis luminibus et pulchritudo revelatae veritatis ante oculos omnium versetur et captiosa opinionum commenta, quae ementiti nominis scientia adversus fidei dogmata congerere consuevit, opportune diluantur. Etenim, ut Tertullianus praeclare scripsit, fides nostra « unum gestit interdum, ne ignorata damnetur » [12]; quamobrem ne illud Hieronymi oblitteretur: « Sancta rusticitas solum sibi « prodest, et quantum ex vitae merito Ecclesiam Christi aedificat, tantum nocet si resistentibus non résistât. ... In tantum « sacerdotis officium est, interrogatum respondere de lege » [13]. Itaque sacerdotis tam saecularis, quam regularis, est, catholicam doctrinam cum pervulgare latius tum uberius inlustrare ac tueri; quae non solum habet unde, quaecumque ex adverso [14] opponuntur, convincat ac refellat, sed etiam, modo dilucide explanetur, non potest animos praeiudicatae opinionis expertes ad se non allicere. Quod ipsum cum Doctores illos mediae quam vocant, aetatis neutiquam fugisset, iidem, Thoma Aquinate et Bonaventura ducibus, toti in eo fuere, ut divinarum rerum cognitionem perciperent amplissimam cum aliisque communicarent. Hac praeterea accedit, quod vel ipsa animi, ingenii viriumque contentio, quam in eiusmodi studiis, dilecti filii, sodales adhibeant vestri, efiectura profecto est ut ii et spiritus religiosos uberius hauriant et nobilissimi, quem amplexi sunt, status dignitatem decusque sustineant. Quisquis enim in sacras disciplinas incumbit, rem utique adgreditur, quae magno labore et molimento et incommodo constat, pariterque desidiae illi inertiaeque repugnat, quae mater est et magistra multorum maiorum [15]; atque idem studiosus hac haud mediocri cogitationum intentione praeterquam quod assuescit nihil quicquam praepropera deliberare ineonsulteve agere, longe facilius coercet cupiditates ac cohibet, quibus qui imperare neglegat, iam in deteriora flectitur inque vitiorum caenum prolabitur. In quo haec habet Hieronymus: «Ama scientiam Scripturarum et carnis vitia non amabis... » [16], « Eruditio Scripturarum germinat virgines » [17]. Sed religiosus vir ad ea studia exercenda impelli quoque debet conscientia officii, quo ex sua ipsius .vocatione obstringitur, perfectae adipiscendae virtutis. Quam quidem ad perfectionem cum nemini liceat efficaciter contendere tutoque pervenire sine vitae interioris usu, num haec quibusvis aliis tam abunde nutrimentis, quam divinarum rerum studio, educatur atque alitur? Scilicet usitata et cotidiana mirabilium illorum naturae gratiaeque donorum contemplatio, quorum tam largam Omnipotens Deus copiam in rerum universitatem atque in singulos homines effudit, cogitationes motusque animorum consecrat et ad caelestia erigit; immo etiam homines spiritu fidei complet efncitque Deo coniunctissimos. Quorum quis Christo Iesu similitudine propior, quam qui doctrinam de fide et moribus divinitus ad nos allatam in sucum et sanguinem convertent? Sapientissimo igitur consilio religiosorum Ordinum Conditores, sanctorum Ecclesiae Patrum et Doctorum secuti vestigia, sacrarum disciplinarum studia filiis suis maiorem in modum commendarunt; cognitum, ceteroqui, experiundo est, dilecti filii, eos e vestris, qui amantius fidei rationes coluere, altiorem plerumque sanctitatis gradum attigisse; quotquot, contra, sacrum eiusmodi officium deseruerunt, eos saepius languere coepisse atque haud raro in deteriorem statum, ad votorum usque violationem, dilapsos esse. Itaque sodales omnes Richardi a S. Victore verba meminerint: «Utinam unusquisque npstrum huiusmodi studiis eousque insistat, donec sol occumbat, et vanitatis amor paulatim deficiat, et carnalis prudentiae ratio, subducto fervore concupiscentiae, tepescat » [18]. Itemque ii suam faciant, hortamur, Augustini precationem: « Sint castae deliciae « meae Scripturae tuae: nec fallar in eis nec aliam ex eis » [19].
Cum igitur ex constanti attentoque doctrinae sacrae studio tam praeclara religiosis viris emolumenta obveniant, iam manifesto apparet, quantopere vobis, dilecti filii, vigilandum sit, ne alumnis desit vestris facultas eiusdem doctrinae cum pervestigandae tum in omne tempus aetatis colendae. Ad rem autem, mirum quantum proderit adulescentium, qui ad coenobii vitam adspirent, recte inde ab initio mentem animumque instituere atque effingere. Atque principio, cum in domestico convictu, horum pro iniquitate temporum, christianae puerorum educationi minus consulatur, et adulescentes, ad late diffusas expositi corruptelarum illecebras, solida destituantur religiosa institutione, quae ad divina praecepta, immo vel ad honesti et recti rationem una potest conformare animos, sequitur, nihil facere vos posse hoc in genere utilius, quam si parva Seminaria vel conlegia constituentis - quod fieri passim, iucunde conspicimus - adulescentulis excipiendis, in quibus aliqua divinae vocationis indicia deprehendantur. In quo tamen id ipsum vobis cavendum, quod s. m. decessor Noster Pius X moderatores Dominicianae familiae monuit, idest ne festinanter neve gregatim adulescentes adsciscatis, de quibus in incerto sit afnatune divino sanctissimam istam vitae rationem praeoptent [20]. Mature igitur prudenterque delectis adulescentulis religiosae vitae candidatis, impense curabitis ut, una cum pietatis doctrina, ad aetatem accommodata, inferiores disciplinae tradantur, quae tradi in gymnasiis solent [21]; ita scilicet, ut non ante ad novitiatum accedant, quam humanitatis, ut aiunt, curriculum confecerint, nisi sat gravis interdum causa aliter decernendum suadeat.
In qua quidem puerili institutione nullas a vobis praetermitti navitatis diligentiaeque partes, est non modo caritatis sed etiam iustitiae rationibus consentaneum. Quodsi ob Instituti exiguitatem, ob aliasve causas, aliqua Provincia non habeat, unde, ad canonum praescripta, rectae eiusmodi institutioni prospiciat, iidem adulescentes ad aliam Provinciam vel studiorum sedem mittantur, ubicumque rite, ad praescriptum can. 587, doceri queant. At vero in inferioribus scholis sancte illud ex can. 1364, servetur: «Praecipuum locum obtineat religionis disciplina, quae, modo singulorum ingenio et aetati accommodato, «diligentissime explicetur ». Atque in hac disciplina libri rie adhibeantur, nisi quos Ordinarii probarint. Quae, ceteroqui, religionis studia, ut obiter dicamus, ipsi philosophiae scholasticae auditores exercere ne desinant; aureo autem illo percommode utantur Catechismo Romano, in quo nescias utrum magis mirere, copiamne sanae doctrinae, an latini sermonis elegantiam. Quodsi clerici vestri, inde ab aetatis flore, doctrinam sacram ex fonte isto haurire assueverint, super quam quod ad theologiae studia paradores exsistent, ex usu absolutissimi operis capient profecto unde sapienter et populum erudiant et commenta refellant quae in doctrinam revelatam eifuti solent. Vobis autem, dilecti filii, quae de linguae latinae studio, per Epistolam Apostolicam Officiorum omnium, monuimus catholicos Antistites diligenter attenderet , eadem ut in litterariis ludis servetis, suademus ac praecipimus : nam ad vestros quoque ea Codicis lex pertinet quae de sacrorum alumnis edicit: « Linguas praesertim latinam et patriam... accurate ediscant » [22]. Quanti autem momenti sit, iuvenes religiosos latini esse bene gnaros sermonis, id non modo declarat, quod eo ipso Ecclesia utitur veluti ministro et vinculo unitatis, sed etiam quia latine Biblia legimus, latine et psallimus et litamus et sacris ritibus paene omnibus perfungimur. Huc praeterea accedit, quod Romanus Pontifex latine universum alloquitur docetque catholicum orbem, neque alium sane adhibet Romana Curia sermonem cum negotia expedit ac decreta conficit quae fidelium communitatis intersunt. Qui autem linguam latinam non calleant, iis quidem ad copiosa Patrum Doctorumque Ecclesiae volumina difficilior est aditus, quorum plerique non alia usi sunt scribendi ratione ut christianam sapientiam proponerent ac tuerentur. Quare cordi vobis esto, ut clerici vestri, qui in ministeriis Ecclesiae futuri aliquando sunt, eiusdem linguae scientiam atque usum quam accuratissime percipiant.
Emenso inferiore litterarum curriculo, alumni et candidati omnes, quibus se Deo consecrandi mens constet, quique bona animi indole, ingenio haud tardo, pietatis spiritu morumque integritate se moderatoribus suis probaverint, in novitiatum cooptentur, in quo, quasi in quadam palaestra, religiosae vitae principia et virtutes data opera perdiscant. Quantum autem intersit, tironum animos eo temporis spatio diligenter excoli, non tam e magistrorum pietatis testimoniis quam ex ipsa experientia conficitur, cum religiosi status perfectionem nulli assequantur retineantque, nisi iam tum omnium fundamenta virtutum iecerint. Quamobrem, remotis quarumvis disciplinarum studiis atque oblectamentis, huc tantummodo novitii animos intendant, ut, sapienti magistri sui ductu, interioris vitae exercitationibus viftutumque adeptioni vacent, earum praesertim quae cum religionis votis, idest paupertatis, obedientiae et castitatis, cohaerent et coniunguntur. In quo erunt ad perlegendum considerandumque utilissima cum sancti Bernardi et Seraphici Doctoris Bonaventurae, tum Alphonsi Rodríguez, tum etiam eorum qui apud Sodalitatem uniuscuiusque vestram magisterio pietatis floruerunt, scripta, quorum virtus atque efficacia tantum abest ut vetustate defecerit atque elanguerit, ut etiam aucta hodie videatur. Neque tirones unquam obliviscantur, quales in novitiatu fuerint, tales se in reliquum vitae tempus futuros, et supplendi posterius renovato animo tirocinii, si semel modico aut nullo fructu illud egerint, spem esse plerumque inanissimam.
Hoc deinde vobis, dilecti filii, curae erit, ut alumni, qui novitiatum expleverint, in iis domibus collocentur, ubi sanctissimarum observatio legum floreat et cetera sint ita disposita, utilius ut illi accuratiusque possint statum ordinatumque philosophiae et theologiae cursum peragere. Statum ordinatumque diximus: scilicet non modo ne ad superiorem scholae gradum ullus evehatur quin in inferiore satis abunde profeeerit, verum etiam ne qua studiorum pars praetereundo neglegatur, neve quid de temporis spatio dematur in eiusmodi disciplinis ad Codicis praescripta insumendo. Incaute igitur - ut nihil dicamus amplius - ii moderatores faciant, qui, forte ut necessitati pareant brevissimi temporis, velint suos compendiaria quasi via ad sacros Ordines pervebi, quo eorundem citius utantur opera. Nonne est usu cognitum, qui propere et praepostere didicerint, eos tali institutionis suae vitio mederi in posterum vix aut ne vix quidem posse, et, quantulamcumque forte utilitatem ex eiusmodi praeceptione Ordinum aliquando capi licuerit, eandem, cum religiosos istos minus ad sacra ministeria aptos exsistere necesse sit, evanescere demum omnem ac dissipari? Videte porro ne iuvenes religiosi, qui in philosophiae et theologiae studia incumbunt, animos a certamine virtutum remittant; quin immo pergere ii debent peritissimis uti pietatis magistris, ut tandem aliquando, quemadmodum religiosos viros decet, solidam doctrinam praeferant cum sanctimonia vitae coniunctam.
At vero huc singulari quadam ratione curas advocamus vestras, ut magistri altioribus disciplinis apud vos tradendis plane idonei deligantur, tales nempe ut suo vitae instituto exempli instar sint eaque eruditissimi doctrina qua discipulorum mentes excolere iubeantur. Itaque ne magister, ne lector esto, nisi qui philosophiae, theologiae copulatarumque disciplinarum cursus laudabiliter confecerit atque satis habeat ad docendum artis et facultatis. Neque illud vobis excidat quod in Codice iuris canonici legitur: «Curandum ut saltem sacrae Scripturae, theologiae dogmaticae, theologiae moralis et historiae ecclesiasticae totidem habeantur distincti magistri ». Quibus quidem in eo magnopere elaborandum, ut ex discipulis sanctos operososque Christi apostolos faciant iisque instructos scientiae prudentiaeque ornamentis, quorum vi cum simplices imperitosque homines erudiant, tum falsi nominis scientia inflatos coarguant, tum denique omnes ex errorum contagione praemuniant, quae, quo solet occultius serpere atque irrepere, eo maiora animis detrimenta parit atque affert. Quodsi auspicato contigerit, ut alumni vestri in sapientiae christianae regionibus viisque alacri incedant animo maximeque excellant, labores, quos in rem tam salutarem, dilecti filii, insumpseritis, uberrimorum laetitia fructuum, ultra quam credibile est, compensabitis.
Verum enimvero id sanctum vobis inviolatumque esto quod in, Epistola Apostolica de Seminariis et de studiis clericorum, iuri canonico congruenter, ediximus: scilicet ut in tradendis philosophiae et theologiae praeceptis magistri fideliter Scholasticam rationem, secundum Aquinatis principia et doctrinas,, sequantur. Scholasticam enim disciplinam angelicamque Thomae sapientiam, quam decessores Nostri nullo non tempore amplissimis honestarunt laudibus, num quis ignorat, ut ad revelatas veritates inlustrandas, sic ad errores cuiusvis aetatis mirifice refutandos, natam aptam esse? Etenim Angelicus Doctor - ita immortalis memoriae decessor Noster Leo XIII - divina humanaque scientia praedives, Soli comparatus... illud a se impetravit, ut et superiorum temporum errores omnes unus debellarit, et ad profligandos, qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, arma invictissima suppeditant » [23]. Et recte idem Pontifex: « Qui vere philosophari volunt - velle autem potissimum debent reliée giosi viri - primordia ac fundamenta doctrinae in Thoma Aquin a te ponant » [24]. Quantopere autem intersit alumnos vestros ab scholastica ratione nullo pacto abscedere, vel ex eo apparet quod, cum philosophiam inter et revelationem arctissima cognatio intercedat, utrasque Scholastici ipsi tam mira concordia composuerunt et coagmentarunt, ut altera alteri lucem afferret maximumque adiumentum. Neque enim, cum ambae a Deo, summa aeternaque veritate, proficiscantur et rationis illa, haec fidei documenta reddat exhibeatque, inter se pugnare queunt, ut nonnulli delirando contendunt; immo etiam tam amice conspirant, ut altera alteram compleat. Unde sequitur, ex inscio imperitoque philosopho fieri nunquam doctum theologum posse, et qui divinarum rerum sit prorsus ieiunus, eidem perfecte philosophari nullo pacto licere. In quo recte S. Thomas: « Ex principiis fidei «ita probatur aliquid apud fideles, sicut etiam ex principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes ; unde etiam theologia scientia est ». Ut aliis verbis dicamus, quemadmodum e ratione, quae est divini participatio luminis, philosophia prima naturalis cognitionis principia ducit, eademque enuntiat atque explicat, ita theologia e supernaturalis luce revelationis, quae intellectum splendore suo illuminat et complet, fidei notiones mutuatur, evolvit, explanat, ut sint ambae duo uno ex sole radii, duo uno ex fonte rivali, bina in fundamento uno aedificia. Magnum quiddam profecto humana scientia est, modo fidei rationibus obsequenter inhaereat; quibus posthabitis, iam in multos eam ipsam errores incidere dementiasque necesse omnino est. Quodsi, dilecti filii, alumni vestri, quam humanarum cognitionum in se summam congesserint, eam doctrinae sacrae famulari ac -servire iubeant; si, praeterea, veritatis revelatae amore et cupiditate acriter ardeant, erunt atque habebuntur homines Dei, et verbo exemploque plurimum christiano populo proderunt. Etenim « Omnis Scriptura divinitus inspirata » - vel, ut Angelicus Doctor interpretatur, sacra doctrina, lumine divinae revelationis admoto, percepta utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne « opus bonum instructus » [25].
Sed iuvenibus Sodalibus, ne in hoc tam amplo humanarum divinarumque rerum campo frustra versentur, spiritus fidei est in primis alendus, qui si quidem debilitetur, iam ii nequeant, veluti obtusa oculorum acie, in supernaturalia vera introspicere; neque minus oportet, recta mentis intentione ad discendum accedant. « Sunt qui scire volunt - animadvertit S. Bernardus - eo fine tantum ut sciant, et turpis curiositas est; et sunt item qui scire volunt, ut scientiam suam vendant, verbi causa pro pecunia, pro honoribus, et turpis quaestus est; sed sunt quoque qui scire volunt ut aedificent, et caritas est; et item qui scire volunt ut aedificentur, et prudentia est » [26]. In eiusmodi igitur studiis iuvenes vestri hoc sibi unice proponant ut Deo placeant et sibi proximisque quam plurimum spiritualis afferant emolumenti. Itaque, cum in scientia a virtute seiuncta plus utique insit offensionis et periculi quam verae utilitatis, - solent enim qui ex doctrina sibi comparata magnos gerunt spiritus, ad interitum animae, dono fidei amisso, caecos se praecipitesque agere - acriter contendant, ut humilitatis virtus, omnibus sane necessaria at studiosis praecipuo quodam modo colenda, sibi in medullis haereat, memores ut sunt, Deum unice esse ex se sapientissimum, et, quicquid homo didicerit, id omne, quantumcumque est, nullam prorsus habere comparationem cum reliquis iis omnibus quae ignorat. Ad rem venuste Augustinus: « Scientia - ait Apostolus - inflat. Quid ergo? Scientiam fugere debetis, et electuri estis « nihil scire potius quam innari? Ut quid vobis loquimur, si melior est ignorantia quam scientia?... Amate scientiam, sed anteponite caritatem. Scientia si sola sit, inflat. Quia vero caritas « aedificat, non permittit scientiam innari. Ibi ergo inflat scientia, ubi caritas non aedificat: ubi autem aedificat, solidata est » [27]. Vestri igitur, si quidem spiritu caritatis pietatisque, unde ceterae virtutes oriuntur et constant, studia sua foveant, quasi quodam medicato odore qui metum corruptionis avertat, futurum sine ulla dubitatione est, ut ob sua doctrinae ornamenta acceptiores Deo fiant Ecclesiaeque utiliores.
Iam non restat nisi ut cogitationem ad eos convertamus Sodales qui, quamquam ad sacerdotalem dignitatem minime vocantur, cum tamen eadem, ac sacerdotes, vota religionis emiserint, non minus Deo obligantur et officio perfectionis assequendae devinciuntur. Atque posse eos, etsi litterarum atque altiorum disciplinarum inscios, ad celsissimum sanctitatis gradum adscendere, vel inde patet, quod ex iis satis multi, ob vitam pie integerrimeque actam, aut in magna perpetuaque catholicorum hominum admiratione sunt, aut, in sanctorum caelitum numerum auctoritate Romanorum Pontificum adscripti, deprecatores apud Deum et patroni habentur atque invocantur. Quos, ceteroqui, Sodales conversos seu laicos, cum pro condicione sua a periculis vacent, quae ex ipsa muneris granditate sacerdotibus sodalibus interdum impendent, atque haud dissimilibus privilegiis praesidiisque animorum fruantur, quae religio filiis suis materna providentia promiscue impertire consuevit, aequum est, caeleste vocationis donum et permagni facere et acceptum Deo grata voluntate referre, consilium saepe renovando, quod professionis suae die inierunt, congruenter vocationi usque ad extremum spiritum vivendi. Hoc tamen loco Nos abstinere, dilecti filii, non possumus, quin vos hortemur attendere quam gravi teneamini officio vigilandi, ut fratres conversi, cum probationis tempore, tum in reliqua vita, spiritualibus subsidiis ne careant, quibus ad profitendum perseverandumque indigent, iisdemque eo fortasse maioribus, quo humiliora ii condicione sunt humilioribusque funguntur ministeriis. Qua de causa moderatores, in decernendo ubi quisque eorum commoretur quidve operis faciat, debent quidem singulorum ingenia respicere et scopulorum, in quos forte offensuri sint, rationem habere; quodsi iidem aliquando ab religione officii discesserint, nihil pro paterno studio inexpertum relinquant ut fortiter eos suaviterque ad vitae revocent sanctimoniam. At praecipue moderatores ne desinant sodales laicos vel erudire ipsimet vel idoneis sacerdotibus in aeternis maximisque fidei veritatibus erudiendos committere; quas qui noverit et frequenter perpendat, sive in saeculo vivat, sive intra religionis septa commoretur, multa inde virtutum incitamenta hauriet. Haec autem, quae proxime diximus, ad Congregationum laicalium Sodales omnes pertinere quoque volumus ; immo etiam hos doctrina religionis pleniore, atque eruditione haud vulgari, idcirco imbui opus est, quia plerumque pueris atque adulescentibus instituendis, suo ipsorum officio, vacant.
Habetis, dilecti filii, quae visum Nobis est, paternae instinctu caritatis, de exsequenda apud vos studiorum ratione, deque aliis rebus haud minoris momenti, vobiscum communicare. Ista quidem, ut, pro observantia in Nos vestra ac pro studio, quo flagretis, Sodalitatis cuiusque vestrae provehendae, libenter vos obedienterque accepturos esse pro certo habemus, ita velimus in animis tironum scholasticorumque vestrorum insculpta haereant, atque in futurum, Patribus Legiferis bene precantibus, multa Institutis vestris beneficia et, commoda tribuant. Caelestium interea gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecti filii, atque universis religiosis viris unicuique vestrum commissis, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIX mensis martii, in festo sancti Ioseph Mariae Virginis Deiparae Sponsi, anno MCMXXIV, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. XI
A.A.S., vol. XVI (1924), n. 4, pp. 133-148
[1] Sess. XXV, cap. 1, de Regni.
[2] C.I.C., can. 487, 488.
[3] Eccli., XLIV, 13.
[4] Epist. apost. Maximum illud, 30 nov. 1919.
[5] Sap., XIII, 1.
[6] De reductione artium ad Theol., n. 26.
[7] Mal., II, 7.
[8] I Reg., II, 3.
[9] Matth., V, 13.
[10] Ibid., 14.
[11] Os., IV, 6.
[12] Apol. I.
[13] Epist. LIII (al. CIII) ad Paulin.
[14] Eccl., XXXIII, 29.
[15] Epist. CXXV (al. IV) ad Rust.
[16] Comm. in Zacch., l. II, c. X.
[17] De diff. sacrif. Abr. et Mariae, 1.
[18] Conf., l. XI, c. II, n. 3.
[19] Epist. Cum primum ad Mag. Gen. O.P., 4 aug. 1913.
[20] C.I.C., can. 589.
[21] C.I.C., can. 1364, 2°.
[22] Can. 1366, 3°.
[23] Encycl. Aeterni Patris.
[24] Epist. Nostra erga, die 25 nov. 1898.
[25] II Tim., III, 16-17.
[26] In Cant. sermo XXXVI.
[27] Sermo CCCLIV ad Cont., c. VI.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana