Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

PER SIMILES*

FINES REGUNTUR INTER DIOECESES DE CHITTAGONG ET KRISHNAGARENSEM IN INDIIS ORIENTALIBUS

 

Ad futuram rei memoriam. — Per similes Apostolicas Litteras, die XXV mensis Maii superioris anni MDCCCCXXVII Piscatoris anulo obsignatas, dioecesis de Chittagong in Indiis Orientalibus erecta fuit, eiusdemque dioecesis territorii limites statuti fuerunt. Praefatae novae dioecesis territorium partem complectebatur districtus vulgo de Gopalganj nuncupati, quod in memoratis Litteris per verba « partim de Gopalganj » declarabatur. Cum vero pluries huius districtus de Gopalganj fines civiles immutati fuerint, difficultates ortae sunt inter Episcopum de Chittagong et Episcopum Krishnagarensem quod attinet ad ecclesiasticae iurisdictionis exercitationem. Has ad remo vendas difficultates nuper venerabilis frater Eduardus Mooney, Apostolicus Delegatus in Orientalibus Indiis, Nos humiliter flagitavit, ut praedictae novae dioecesis de Chittagong fines rectius definirentur. Nosque id in christiani populi emolumentum maxime cessurum rati, omnibus adiunctis attente perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, de eorundem fratrum consilio, praedictam Indiarum Orientalium Delegati propositionem in examen revocantes, haec quae infra scripta sunt decernenda existimavimus; Nimirum motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, ut novae dioecesis de Chittagong fines, non minus quam dioecesis Krishnagarensis fines certo modo constituantur,  volumus ut dioecesi de Krishnagar partes duae (vulgo Thanas) ad septemtrionem territorii de Gopalganj, de quo agitur in supra recensitis Litteris Apostolicis sub anulo Piscatoris datis, sitae, deinceps tribuantur, eae nempe quae nomine veniunt Kasiani et Muksudpur, et vicissim ad dioecesim de Chittagong pertineant aliae partes duae (vulgo Thanas), quae ad meridiem spectant, et de Gopalganj ac de Kohualipara nuncupantur. Haec quidem edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinerem poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 178-1

79

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana