Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAESTANTIORES*

BASILICAE MINORIS HONORIBUS DECORATUR TEMPLUM TAURINENSE SS. CORPORIS DOMINI, A MIRACULO NUNCUPATUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter praestantiores sacras aedes, quibus Taurinensis civitas nobilitatur, conspicuum sane locum obtinet templum Corporis Domini a Miraculo nuncupatum, a municipii curatoribus conditum ad perennandam memoriam celeberrimi illius prodigii, quod evenit die vi m. Iunii an. MCCCCLIII, ex quo eadem civitas urbis a Sacramento gloriosum titulum est mutuata. In loco ubi primum parvum exstitit sacellum, a magni nominis architecto Ascanio Vitozzi delineatum, anno MDLXXXXVIII structura atque artis operibus praenobile templum surrexit. Frontem ornant mirificae statuae; intus autem obductum pretioso marmore atque aere, a summis artificibus pietas gestat tabulas, atque in abside et odeis auro decorum adeo nitet concinne, ut inter nationalia monumenta templum ipsum merito enumeretur. Sacrarium albariis perraris operibus excultum, copiosa ac praedivite supellectile abundat, serica paramenta atque argentea vasa, dono oblata, Sabaudiae Principum pietatem ac munificentiam testantur. Inservit templo frequens clerus, et divini cultus splendori consulit potissimum Conlegium sacerdotum theologorum, a Ss.mo Sacramento appellatum, iam inde ab anno MDCLX a Taurinensi Archiepiscopo fundatum, quod iugiter floruit viris sanctimonia praestantibus, quos inter memorare iuvat Iosephum Benedictum Cottolengo, inter Beatos caelites nuper adscitum, qui hoc in templo ante imaginem Deiparae a Gratiis orans, condendae parvae domus a divina Providentia consilium  mente primum molitus est. Nec desunt sanctorum lypsana atque insignia quidem, et privilegia indulgentiarum de thesauro Ecclesiae, et fidelium societates atque congregationes, sodalium frequentia, et susceptorum operum laude commendatae. Haec animo repetentes, cum dilectus filius Noster Iosephus S. E. R. presbyter Cardinalis Gamba, ex dispensatione Apostolica Augustae Taurinorum Archiepiscopus, vota exprimens et sua et Capituli canonicorum, Nos enixis precibus flagitaverit ut conlegiatam enunciatam a Sacratissimo Corpore Christi ecclesiam, ad Basilicae minoris honores evehere, de Nostra benignitate, dignemur: Nos, ut christiani populi pietas erga divini amoris Mysterium magis magisque excitetur, optatis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Quae cum ita sint, audito venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, Episcopo Portuensi et Sanctae Rufinae, Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, omnibusque rei momentis sedulo studio perpensis, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, perpetuumque in modum, conlegiatam ecclesiam Sanctissimi Corporis Christi civitatis Taurinensis, Basilicae minoris titulo cum privilegiis et honorificentiis, quae iuxta decreta et morem huic titulo competunt, condecoramus.

Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere: suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II Augusti anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 182-18

3

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana