Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

SAGIENSIS DIOECESIS*

BASILICAE MINORIS PRIVILEGIIS HONESTATUR TEMPLUM B. M. V. LIBERATRICIS FIDELIUM DEFUNCTORUM IN OPPIDO MONTLIGEON SAGIENSIS DIOECESIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sagiensis dioecesis intra fines Pii Operis a Montligeon vulgo nuncupati exstat sedes, quod, Deo iuvante, longe lateque non modo in Europa sed in aliis quoque dissitis orbis terrarum regionibus floret. Ad congruam Pii Operis praedicti principem sedem aptandam, ecclesia in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo Liberatricis fidelium defunctorum in expiatorio carcere degentium exstructa est; atque ingentem pecuniae summam, quae erat novo templo erigendo necessaria, oblationibus donisque suis christifideles ex omni orbis terrarum parte Pii Operis moderatoribus suppeditarunt. Templum ipsum, quod vicesimo et octavo die huius mensis Augusti, adstantibus pluribus Galliae episcopis, abbatibus, clero, populoque confertissimo sollemniter tandem consecratum est, amplitudine sua, structurae architectonicae stylo, conspicuis artis operibus, quibus ornatur, plane dignum omnium laudibus videtur, adeo ut principem inter omnes sacras aedes non modo Sagiensis dioecesis sed etiam finitimae totius regionis l o c um nunc facile teneat. Anno MDCCCCXIII, ut erat in omnium votis, sedes canonica frugiferi Pii Operis Expiatorii illo in templo constituta est, quod indulgentiis privilegiisque Spiritualibus Decessores Nostri locupletarunt; in eodemque pie continenterque Deo inservit sex cappellanorum conlegium, qui inibi liturgicas per annum functiones sacras peragunt, et iuxta statuta Defunctorum officium cotidie recitant. Hisce omnibus attento ac sedulo studio perpensis, cum venerabilis frater Noster Vincentius S. R. E. Cardinalis Vannutelli, Episcopus Ostiensis ac Praenestinus, Sacri Conlegii Decanus, et eiusdem Pii Operis Expiatom apud Nos et Romanam Curiam Patronus, amplissimo suo suffragio commendet preces Sagiensium Episcopi, qui, ut templi laudati Operis Expiatorii a Montligeon decus augeatur, Nos enixe rogat ut eidem templo dignitatem titulumque basilicae minoris impertiri dignemur: Nos, ad significandam etiam peculiarem Nostram pietatem in fideles defunctos in Purgatorio detentos Ecclesiae suffragiis sublevandos, votis bisce adnuendum ultro libenterque existimavimus. Quapropter, coniatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus sacrorum Rituum Congregationi praepositis, motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, perpetuumque in modum, enunciatam ecclesiam in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo Liberatricis Fidelium defunctorum in expiatorio carcere degentium Deo dicatam, quae, Sagiensis dioecesis intra fines, sedes centralis est Pii Operis a Montligeon vulgo nuncupati, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestamus, cum omnibus honoribus, praerogativis, indultis, privilegiisque, quae iuxta normam et morem vigentem, huius tituli dignitatisque propria sunt.

Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras, quae die tantum octava ab eiusdem ecclesiae consecratione memorata publicandae sunt, firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus iugiter sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel. ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX m. Augusti, an. MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

 P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 5

46-547

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana