Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EDOCET NOS*

ECCLESIA PAROECIALIS B. M. V. LAPURDENSIS
IN OPPIDO RAIHENBURG DIOECESIS LAVANTINAE,
TITULO ET HONORIBUS BASILICAE MINORIS AUGETUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Edocet Nos venerabilis frater Episcopus Lavantinus in dioecesis suae loco Rajhenburg nuncupato ecclesiam paroecialem exstare, quae, in honorem Beatae Mariae Virginis Lapurdensis Deo dicata, anno MDCCCCXIV sollemniter consecrata est. Ad formam basilicarum mediae aetatis exstructum idem templum altaribus conspicuis decoratum est ac picturis, quae, mysteria Sacratissimi Rosarii effingentes parietes affabre ornant. Sacris vero functionibus peragendis ipso in templo, congruis sacris supellectilibus praedito, clerus paroeciae ac sacerdotes, qui degunt in proximo monasterio cisterciensi, operam sollertem ac devotam praestant; atque illuc christifideles non modo e Slovenia sed e vicinioribus etiam regionibus frequentes, peregrinorum quoque more, Virginis Lapurdensis opem imploraturi, conveniunt. Haec animo repetentes, cum venerabilis frater Lavantinus Episcopus humillime atque enixe Nos rogaverit ut ipsam sacram aedem, sive Marianum sanctuarium Basilicae dignitate augere de Nostra indulgentia velimus, Nos huiusmodi votis annuendum ultro libenterque existimavimus. Cònlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrorum Rituum Congregationi praepositi sunt, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum templum paroeciale sive sanctuarium, quod sub titulo Beatae Mariae Virginis Lapurdensis in loco Rajhenburg dioecesis Lavantinae intra fines positum est, titulo Basilicae minoris una eum privilegiis atque honorificentiis, quae iuxta Apostolica decreta huic titulo competunt, honestamus ac decoramus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iunii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 660-661

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana