Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

DECOR CARMELI*

VENERABILIS SERVA DEI THERESIA MARGARITA REDI A SACRO CORDE IESU,
EX ORDINE CARMELITARUM DISCALCEATORUM MONIALIS PROFESSA,
BEATA RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Decor Carmeli filiae eius, quae vestigiis fideles sequutae matrem sanctam Theresiam a Iesu, quasi ex horto concluso mystici flores, suum erga Deum amorem suamque devotionem ex sacris monasteriorum saeptis in odore suavissimo offundunt. Multae quidem Carmeli filiae et plane mirabiles, ubique terrarum, ab incunabulis Ordinis usque ad hodierna tempora exstitere; atque inter eas Venerabilis Dei Famula Theresia Margarita Redi a Sacratissimo Corde Iesu merito adnumeratur. Aretii in Hetruria a piis nobilibusque parentibus orta est anno MDCCXLVII Idibus Iuliis; eidemque, lustralibus aquis die sequenti in ecclesia cathedrali ablutae, Annae Mariae nomen impositum est. In timore Domini educata, decennis monasterium florentinum Sanctae Apolloniae est ingressa, ut eiusdem asceterii monialium institutioni committeretur; ibique inter alumnas innocens, simplex, modesta, iugiter docilis atque obediens moderatricibus, obsequens erga maiores natu et erga omnes humanissima, frequentia Sacramentorum admirabilis, animi dotibus supra aetatem exornata, in oratione assidua, pietate in Deum ac Deiparam conspicua, septem annos mansit.

Dein ad paternam domum, ut patris voluntati pareret, reversa, paucos tantum menses in exemplum adducendam vitam ibi transegit; mox enim, ab ipsa sancta Theresia a Iesu extraordinario modo, uti fertur, vocata, Ordinem Carmelitarum Discalceatorum ingreditur. Kalendis Septembribus anni MDCCLXIV a sororibus Monasterii Florentini Sanctae Theresiae plenis suffragiis recepta ac brevi in probandarum numerum admissa, die XI Martii anni MDCCLXV, assumpto Theresiae Margaritae a Sacro Corde Iesu nomine, religiosum Carmelitarum habitum induit; ac sequentis anni die xn Martii, cum omnium laude tyrocinio expleto, sollemnia vota, maxima animi sui laetitia, nuncupavit. Sic tandem Venerabilis Serva Dei id adepta est, quod animo suo maxime voluerat. Adeo enim iam prius flagraverat ardore theresianum habitum induendi atque eiusdem Ordinem ingrediendi, ut saepe humiliter dictitaret se qua sororem saltem conversam velle monasterium intrare ac regulam Carmelitarum profiteri. Asceterium vero ingressa, paucos tantum vitae suae in eodem annos transcurrit; brevi sed tamen explevit tempora multa. Vix quidem novensilis probanda, cunctis monialibus visa est ad perfectionis apices convolare, quamvis virtutes et dona spiritualia, quibus ornabatur, occulere eadem sollicite conaretur.

Mox egregiam se praebint. omnibus imitatricem divae matris Theresiae, atque angelica innocentia et simplicitate in oculis, in verbis, in incessu, in gestu praeditam; puritatis vero suae florem, tanquam exemplar Aloysium Gonzaga sequuta, ad obitum usque intactum servavit. Monialis facta, sereno atque hilari vultu iugiter procedens, sibi semper aequalis, alacritate ac diligentia haud communibus in exercenda officia sibi credita prompte incumbebat: aegrotantium enim monialium curae, sacristiae rebus servandis, velaminum atque lanaeque custodiae addicta, in iisdem aliisque muneribus explendis insignem suam erga proximum caritatem iugiter ostendit, studiumque impensum quo in ea omnia, quae ad salutem animorum et ad gloriam Dei spectarent, continenter intendit. A suscepto quidem regulari instituto sibi proposuit Famula Dei ut nullam elabi unquam sineret occasionem de proximo suo benemerendi, nec propterea famulatum tantum infirmarum, quibus erat acceptissima, et incommoda quaeque tacita ferens, sed rigido silentio atque opportuna dexteritate sermones declinans de iis, quae ad monasterium sive ad moniales pertinerent, verba sua et actiones prudentissime dirigens, ne cui detrimentum unquam afferret; appositis Scripturarum Sanctorumque Patrum dictis animos sodalium, data opportunitate, ad Deum erigens; in oratione ac sacra meditatione ipsamet assidua, ut omnes Deum diligerent atque orarent totis viribus expetens. Vehementissime pietatis sensu perfusa, in divinis laudibus persolvendis attenta,devotione peculiari tum erga Sacratissimum Cor Iesu, a quo in induendo habitu religioso cognomen sibi delegerat, tum erga Sanctissimam Eucharistiam, tanquam erga centrum totius amoris Dei, enitebat, et, sponsa Christo fidelis, a visibilibus rebus continenter ad invisibilia atque ad Creatoris amorem se erigebat. Ante religiosam professionem propter suam in Deum caritatem iam mirabili patientia incommoda vitae et carnis infirmitates perferebat; elicitis autem votis, carnem flagellis, ciliciis, ieiuniisque excruciavit, et corpus suum castigans, in servitutem illud redegit. Gaudens si res etiam necessariae sibi deessent, paupertatem coluit supra communem religiosarum morem; a primo in monasterium ingressu, regularum consuetudinumque observantissima, se se conformare studuit ad ceterarum monialium vitam, tum victu tum lectulo durissimo; aliquando vero humi cubabat, suumque cibum, ieiunans, pauperibus largiebatur; at egregie coniungebat patiendi desiderium cum prompta obedientia; etenim moderatoribus conscientiae suae ceterisque antistitibus atque etiam aequalibus continenti humilitate obtemperabat.

Nil unquam timens praeter peccatum, propriis defectibus perscrutandis operam subtilem et perspicacem cotidie dedit: res, gesta, verba, cogitationes suas unice ad Deum referens, vota, quae caelesti suo Sponso voverat, fideliter exacteque adimplevit, arduam perfectionis viam usque ad obitum calcans. Aetatis suae tertium supra vicesimum annum agens, immatura morte correpta, die VII Martii anni MDCCLXX ad caelestem suum sponsum Iesum, quem inter acerbissimos postremi morbi dolores instanter invocabat, piissime convolavit. Virginis monialis pretiosa in conspectu Domini morte commota omnis fere civitas florentinorum, qui eximium eiusdem Famulae Dei candorem ac sanctitatem praedicabant, ad ipsius occurrit religiose invisendum cadaver, quod mirabili plane modo conservatum tunc per quindecim dies inhumatum mansit, sed idem incorruptum ad nostra tempora servari videtur.

Christifidelium vero non modo e civitate florentina sed ex Hetruria tota, ob Servae Dei sanctitatis famam iugiter percrebrescentem, pietas erga eiusdem exuvias, ex ipso tempore mortis exorta numquam deferbuit. Statim autem funere absoluto, ipse Florentinus Archiepiscopus, attentis rerum circumstantiis, de vita, virtutibus Dei Famuiae ac de miraculorum fama iudiciales condidit inquisitiones, quibus peractis atque ad Romanam Curiam de more delatis, Decessor Noster rec. mem. Pius Papa VII Introductionis Causae Commissionem, die XV mensis Iulii anni MDCCCVII propria manu signavit. Absolutis igitur iis omnibus, quae in huiusmodi iudicio pertractanda erant, disceptari coeptum est super Venerabilis Dei Servae virtutibus, quas vero heroicum gradum attigisse fel. rec. Decessor Noster Gregorius Pp. XVI decimo octavo Kalendas Maias anno millesimo octingentesimo trigesimo nono sollemni decreto sanxit. Antequam autem de miraculis, quae Dei Famula deprecante divinitus patrata ferebantur, quaestio susciperetur, silentium sexaginta annorum sequutum est, sed tandem primum in Congregatione ante praeparatoria, deinceps in praeparatoria, denique in generan conventu coram Nobis habito quaestione agitata, rebus omnibus acerrimo iudicio investigatis, quinto Nonas Martii anno millesimo nongentesimo vicesimo nono duo proposita miracula constare, ulteriusque propterea in casu procedi posse declaravimus.

Cum proinde nihil, secundum sacri fori instituta, aliud superesset nisi ut Patres Cardinales Sacris tuendis Ritibus praepositi, ceterique de more consulendi rogarentur, num tuto procedi posse censerent ad sollemnem Venerabilis Dei Famulae beatificationem, in generalibus Congregationis comitiis, quae die vicesima tertia mensis Aprilis nuper elapsi coram Nobis habita sunt, tum iidem S. R. E. Cardinales, tum ii qui aderant Praelati et Consultores, sententiam affirmativam, consensu unanimi dixerunt. Nos autem in re tanti momenti aperire Nostram mentem cunctati sumus donec enixis precibus clariora e caelo antea lumina posceremus. Quod quidem cum fecissemus, octavo Idus Maii huiusmet anni, religiosissime litato eucharistico Sacrificio, adstantibus dilectis filiis Nostris Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, nec non Alexandro Cardinali Verde, Causae Ponente, et reverendis dominis Angelo Mariani, eiusdem Sacrae Rituum Congregationis a Secretis - itemque Carolo Salotti, Fidei promotore generali, tuto procedi posse ad sollemnem Venerabilis Dei Servae Theresiae Margaritae Redi a Sacratissimo Corde Iesu beatificationem sollemniter ediximus. Quae cum ita sint, precibus permoti totius Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, auctoritate Nostra apostolica, concedimus ut eadem Venerabilis Dei Famula Theresia Margarita Redi a Sacratissimo Corde Iesu, monialis professa Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, Beatae in posterum nomine nuncupetur, eiusdemque corpus et lypsana seu relliquiae publicae christifidelium venerationi proponantur, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda, itemque permittimus ut imagines eiusdem Dei Famulae radiis decorentur.

Eadem praeterea auctoritate Nostra concedimus ut de ipsa Dei Famula quotannis Officium recitetur de Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos adprobatis, et Missa de eodem Communi Virginum cum orationibus propriis, per Nos pariter adprobatis, servatis servandis, celebretur. Huiusmodi tamen Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in Aretina dioecesi, ubi nata est Serva Dei, atque in archidioecesi Florentina, in qua migravit ad Dominum; itemque in templis et sacellis, ubique terrarum sitis, quibus utitur Ordo Carmelitarum Exealceatorum, ab omnibus fidelibus qui Horas canonicas recitare teneantur, et quod ad Missas attinet ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus, qui ad ecclesias sive sacella in quibus festum agitur, conveniant. Demum facultatem impertimur ut sollemnia beatificationis Venerabilis Dei Famulae Theresiae Margaritae Redi a Sacratissimo Corde Iesu supradictis in templis celebrentur, die a legitima auctoritate designanda, intra annum ab iisdem sollemnibus in sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana rite peractis. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis nec non decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii memoratae Sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides etiam in disceptationibus iudicialibus adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX m. Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp.

473-477

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana