EPISTULAE ENCYCLICAE
MAXIMAM GRAVISSIMAMQUE*
AD E.MOS PP. DD. S.R.E. CARDINALES: LUDOVICUM HENRICUM LUÇON, ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM; PAULINUM PETRUM ANDRIEU, ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM; LUDOVICUM IOSEPHUM MAURIN, ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM; ALEXIUM CHAROST, ARCHIEPISCOPUM RHEDONENSEM; ARTHURUM STANISLAUM TOUCHET, EPISCOPUM AURELIANENSEM, CETEROSQUE RR.PP.DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS, ATQUE AD UNIVERSUM CLERUM ET POPULUM GALLIAE:
DE CONSOCIATIONIBUS DIOECESANIS
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Maximam gravissimamque de Dioecesanis Consociationibus causam dum vobis nuntiamus tandem ad eum modum diremptam, quemadmodum dicturi mox sumus, officii Nostri esse ducimus, omnes huius tanti negotii vicissitudines uno veluti complexu vobis revocando proponere, idque eo brevius, quod de re agitur unicuique vestrum magnam partem penitus perspecta planeque cognita. Maerenti equidem animo acerbissimos dies illos reminiscimur, cum consilium segregandi apud vos rationes Reipublicae ab Ecclesiae rationibus calamitose initum est perfectumque calamitosius. Recolimus enim, abruptas repentino atque iniuria publicas quae cum Apostolica Sede intercedebant rationes; latam die IX mensis Decembris anno MDCCCCV discidii legem, qua, ab una tantum parte legitimisque posthabitis, abrogata sunt illa quae iamdudum vigebant pacta, conventa, et de iuribus bonisque ecclesiasticis deque cultu divino, ignorata cum Ecclesiae Hierarchia tum Apostolicae Sedis auctoritate, perperam licenterque decretum est; hanc ipsam legem a s. m. decessore Nostro Pio X per Encyclicas Litteras Vehementer, die XI mensis Februarii datas, et in Allocutione habita in Consistorio, die XXI eiusdem mensis an. MDCCCCVI, expresse sollemniterque condemnatam; Consociationes cultuales, quas vocant, ad eiusdem legis praescripta condendas, una simul reprobatas, et per alias Encyclicas Litteras Gravissimo, quae eo ipso anno, die X mensis Augusti, prodiere, iterum reiectas atque interdictas. Dimissis autem Consociationibus istis — ut verbis decessoris Nostri utamur —, opportunum nonnullis visum est experiri, an liceret, earum loco, aliquod aliud institui Consociationum genus, quod simul legitimum esset et canonicum, atque ita laboriosissima, quae imminerent, tempora defenderet et sacrosancta Ecclesiae iura, saltem quod ad substantiam attinet, sarta tecta servaret. Sed cum id assequendi spes nulla ostenderetur, hoc alterum Consociationum tentare genus idem Summus Pontifex, auditis utique Episcopis Galliae, fas esse manente separationis lege negavit, usquedum legitime certoque non constitisset, divinam Ecclesiae constitutionem atque immutabilia Eomani Pontificis et Episcoporum iura, eorumque in bona necessaria Ecclesiae, praecipue templa, potestatem incolumia per Consociationes easdem et tuta semper fore.
Quid tunc evenerit, ipsi scitis; vidit universus catholicus orbis et admiratione prosecutus est. Quod enim Summus Pontifex Pius X in Litteris, quas supra memoravimus, fidenter suadendo et quasi praesagiendo postulaverat, et vosmet voce exemploque hortabamini, id feliciter evenit: praeclarum scilicet et cotidie ferventius liberalitatis devotionisque certamen Clerum inter et populum initum est, cum populus nunquam recusaret largam effusamque stipem in splendorem divini cultus hpnestamque sacerdotum tuitionem conferre; Clerus autem, corde magno et animo volenti, durissimam legis de diseidio latae condicionem subiret. Quae quidem lex cum difficiliorem gravioremque sacri ministerii perfunctionem faceret, magnis praesidiis inde subductis et optimis adiutoribus in exsilium pulsis, tum ministerium ipsum — quo nihil cum bono publico coniunctos — omni reditu exspoliabat sacrorumque administros egestati rerum omnium addicebat. Huius ipsius pulcherrimi certaminis, quod non inepte heroicum dixeris quodque eo Nos tempore procul intento animo spectabamus, mirabilia quaedam in re oeconomica ab ipso Pontificatus Nostri initio cognovimus, eiusdemque nec fuisse adhuc nec esse defatigationis indicia statim perspeximus. Itaque oeconomica Ecclesiae Gallicae condicio, compluribus etiam Episcopis testibus, non. talis videbatur quae praesentaneum aliquod remedium postularet, ipsaque ratio patrimonialis, quamvis difficilis esset et incommoda magnoque in discrimine ob improbam legem versaretur, idoneis non omnino destituta erat praesidiis e iure communi. Verumtamen magnae Nobis sollicitudini curaequeerant, hinc, adminiculo legis subducto, iurium et rerum omnium nulla stabilitas, illinc vero asperitates perturbationesque communium temporum; ob eamque rem quicquid auxilii ac remedii adhiberi posset, experiundum videbatur. Qua Nos officii conscientia eo magis angebamur, quo latius invalescebat opinio, non parum intercessionem Nostram posse ad animos plenius pacificandos: quae quidem pacificatio, perinde ac vobis, est Nobis maxime, ut semper fuit, in votis, ex quo, nulla commendatione meritorum sed arcano Dei providentis consilio, ad hoc munus universalis hominum Patris evecti sumus. Etenim post teterrimum bellum post que illustria in patriam facinora ab utroque catholico clero, iniuriarum oblito et patriae caritatis unice memori, in oculis omnium patrata, desiderium cotidie acrius exarserat religiosae ipsius pacis, quam lex discidii turbaverat, ita instaurandae, ut aequior Ecclesiae catholicae in Gallia, sub legis praesidio, condicio fieret.
Hinc Consociationum Dioecesanarum, quae dicuntur, exorta causa est, quarum statuta, a viris earundem rerum peritis, non sine gubernatorum Galliae consensu, adumbrata, ad Apostolicam Sedem per Nostrum in Gallia Nuntium delata sunt, ac postea, vobis omnibus, itemque Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus e Sacro Consilio Extraordinariis Ecclesiae Negotiis expediendis, sententiam haud semel rogatis, Nobismet ipsis ad examinandum proposita. Iudicium quidem sane difficile atque arduum : neque enim fas Nobis erat neque animus ab ea, quam Pius X instituerat, ratione discedere. Yetabat quippe tanti deces»- soris Nostri memoria et recordatio; vetabat natura ratioque rerum, quibus, cum Apostolicae Sedis et ecclesiasticae Hierarchiae iuribus, ipsa Dei et animarum iura petebantur. Itaque, postquam multas indiximus atque Nosmet ipsi Deo adhibuimus preces, post diuturnam coram Deo considerationem, ratam habentes iniquae de discidio legis improbationem, simul autem reputantes haud mediocriter immutatas esse cum communis opinionis condiciones, tum quae Apostolicae Sedi cum republica Gallica rationes intercederent, sub exitum anni MDCCCCXXII ediximus, Consociationum Dioecesanarum haud gravate experimentum Nos his condicionibus permissuros, si ex una parte earum statuta sic emendata essent, ut sua vi ac natura cum Ecclesiae divina constitutione eiusque legibus saltem substantialiter, ut aiunt, congruerent; ex altera vero legitimae certaeque Nobis datae essent cautiones ad periculum, quoad fieri posset, removendum ne homines Ecclesiae infensi, aliquando reipublicae clavum tenentes, omnem vim legitimam proptereaque omnem iuris stabilitatem a Consociationibus Dioecesanis abiudieando, bona iisdem attributa essent publicaturi.
Eiusmodi quidem statuta, cum de iis diu multumque utrinque disceptatum esset, in eam tandem formam redacta sunt, ut Dioecesanae Consociationes ; quae inde exsisterent, longe aliae essent ab iis quas Pius X reprobaverat seu non permittendas decreverat, eo vel maxime quod et statuta a lege Pii X. iudicio damnata neque necessario neque directo pehderent, et Consociationes in operis sui exsecutione aeque etiam canonicis legibus conformari deberent, integro iure adeundi Apostolicam Sedem, si forte quid difficultatis eveniret.
Cautiones vero, etsi non eaedem ipsae, quas ab initio, gubernatoribus Galliae haud abnuentibus, proposueramus, verumtamen eius generis Nobis oblatae sunt iisque rationibus et declarationibus suffultae, ut eas pro communis pacis bono admittendas censuerimus, maxime cum et meliores consequi nullo pacto licere videretur et tales se illae praeberent quae ad mentem quoque Pii X legitimae certaeque, omnibus perpensis, existimari possent. Habemus enim secundam favorabilemque novis statutis non modo peritissimorum in re legali, eorundemque clarissimorum virorum, sententiam, verum etiam sententiam omnium Coetuum concordem, ex quibus constat Consilium Status, supremus scilicet ad Galliae leges atque unice idoneus seu competens, ut aiunt, magistratus; quae quidem sententia, quam etiam gubernatores reipublicae suam fecerunt, in id demum recidit, in eiusmodi Statutis nihil contra Gallicas leges contineri, quod idem est ac dicere, nihil Consociationibus Dioecesanis a Gallicis legibus esse metuendum.
Quae cum ita sint, Nos, pro officio Nostro Apostolico, volentes ne quid a Nobis desideretur, quod, incolumi Dei Ecclesiaeque iure atque honore, praestare possimus, cum ad legale quoddam fundamentum Ecclesiae Gallicae restituendum, tum ad pleniorem, ut sperare licet, nationis vestrae Nobis carissimae pacificationem, edicimus ac declaramus, Consociationes Dioecesanas, quae adiectis statutis regantur, saltem ad experimentum permitti posse. Quam ceteroqui ob causam tam moderata tamque cauta loquendi ratione utamur, non est, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cur multis explicemus ac declaremus. Neque enim in praesenti agitur nisi de remedio, quod maiora arceat mala, adhibendo, cum ea semper Nobis fuerit sententia — in qua quidem permanemus —, si quando id Nobis divino concessu obtigisset, ut gravissimum hoc negotium ad unum aliquem adduceremus exitum, hunc et Nobis et vobis et clero fidelibusque Galliae "universis habendum unice fore, hinc, quasi quamdam praeceptionem plenae illius perfectaeque libertatis, quam, sibi iure divino debitam necessariamque, ut ubivis, sic apud vos, aut intercipi aut imminui Ecclesia, pro officio et natura sua, pati non potest; illinc, veluti certam quandam in itinere mansionem, unde ad integram libertatem legitime placateque potiundam progrede» remini.
Neque vero ulli liceat declarationem illam Nostram in sensum a mente Nostra alienissimum detorquere, quasi Nos damnationes a s. m. decessore Nostro Pio X latas delere et laicis, quas vocant, legibus reconciliari voluerimus. Ea enim, quae Pius X damnavit, Nos pariter damnamus; quotiescumque autem in « laicitate », ut dicunt, sensus inest vel propositum Deo et Eeligioni infestum adversum que, a Deo et a Eeligione alienum, « laicitatem » ipsam omnino improbamus atque improbandam esse aperte declaramus. Sed neque quis dicat ipsam per se permissionem Nostram interdictis Pii contradicere; in res enim longe alias et inter longe alia adiuncta haecce lata sunt.
Iam nihil est reliquum, nisi ut nonnulla, quae plurimum habent momenti, et vos et clerum populumque vestrum, paterni effusione animi, doceamus. Sacerdotes enim et fideles, qui sunt curae vestrae concrediti, monemus — quod idem ipsimet et plane scitis et fusius dicturi estis —, per novas Consociationes earumque Statuta iuridicam quidem Ecclesiae apud vos condicionem aliquanto tutiorem eoque ipso meliorem fieri, non adeo tamen, ut nobile illud ac generosum, quod ab initio laudavimus, certamen cessare debeat aut possit; neque enim bona per legem discidii adempta, iustae scilicet restitutionis nomine, recuperari licuit. Vos igitur, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, itemque sacerdotes Dei [1], operis socios consòrtesque vestri, apostolicis verbis collaudando hortamur, pergatis amanter pascere, ut adhuc fecistis, qui in vobis est gregem Dei. Pascite verbo, pascite exemplo; pascite laboribus, pascite doloribus, quemadmodum Dominus Noster Iesus Christus talibus nos hostiis redemit, ut uberes cum gaudio fructus colligatis. Fideles autem vestros apostolicis item verbis exoramus : mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei [2]; ne cessetis diligere decorem domus Dei [3] et iis corporea suppeditare qui vobis spiritualia seminaverunt [4]; sed neque cessetis eisdem obedire et subiacere, ut qui pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, cum gaudio hoc faciant, et non gementes [5].
Quod autem, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, Consociationes Dioecesanas permitti tantummodo posse declaravimus, idcirco, ut candide fateamur, abstinendum censemus ne condi eas atque institui prorsus iubeamus; at cupimus fidenterque rogamus in visceribus Christi, ne gravemini, qua estis erga Nos pietate et quo ardetis disciplinae et unitatis concordiaeque studio, earundem Consociationum experimentum agere eandemque praestare Nobis magnanimitatem atque observantiam quam s. m. decessori Nostro Pius X praestitistis: propitius enim erit vobis Deus omnibus simul id facientibus et petentibus ab eo misericordiam [6] fidelis quippe est Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere [7].
Ut autem omnia in Dei gloriam, animarum salutem optatissimaeque pacis incrementum cedant — quod a Sacratissimo Corde Iesu et Deipara Immaculata vehementer exposcimus —, vobis, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, clero fidelibusque uniuscuiusque vestris et Galliae universae apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Ianuarii, in festo Cathedrae Romanae S. Petri Apostoli, anno MDCCCCXXIV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XVI (1924), n. 1, pp. 5-11
[1] I Petr., V, 2.
[2] Hebr., XIII, 7.
[3] Ps., XXV, 8.
[4] I Cor., IX, 11.
[5] Hebr., XIII, 17.
[6] II Machab., XIII, 12.
[7] I Cor., X, 13.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana