PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
INIQUIS AFFLICTISQUE
AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE ASPERRIMA REI CATHOLICAE CONDICIONE
IN FOEDERATIS MEXICI CIVITATIBUS.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Iniquis afflictisque nominis catholici rebus in Mexicana republica non posse, nisi « e praesentiore aliquo Dei miserentis ausilio », satis sperari exspectarique levaminis, diximus superiore anno exeunte cum Purpuratos Patres in Consistorio congregatos alloqueremur; sententiae autem optatisque Nostris, quae haud semel aperuimus, congruenter, minime vos cunctati estis popularibus vestrae pastorali sollertiae commissis instare, ut divinum Ecclesiae Conditorem intento precum officio ad medendum tantae malorum gravitati commoverent. Tantae, inquimus, malorum gravitati, cum in carissimos filios e Mexico Nostros alii quidem filii, ab Christi militia transfugae et a communi omnium Patre alieni, acerbe saevierint antehac hodieque saeviant. Quodsi prioribus Ecclesiae aetatibus aliasque deinceps cum christianis atrocius est actum, nusquam tamen nulloque fortasse tempore contigit, ut, Dei Ecclesiaeque posthabitis violatisque iuribus, per tam meditatas artes additamque, ad arbitrinm excusandum, quandam legum speciem, perpauci plurimorum libertatem, nulla civium in cives pietate, nulla l'abita avitarum laudum ratione, quoquo pacto interceperint. Ob indictas igitur ad rem atgne adhibitas privatim publiceque supplicationes volumus ne vobis desit fidelibusque universis amplissimum gratae voluntatis Nostrae testimonium; quas quidem preces, salutariter haberi coeptas, magni profecto refert minime intermitti, immo etiam continuari vehementius. Etenim rerum temporumque vices, sententiis animisque hominum immutatis, ad societatis humanae regere atque accommodare salutem, sane mortalium non est sed divini Numinis, quod unum potest eiusmodi vexationibus finem certumque terminum constituere. Vobis vero ne videamini, Venerabiles Fratres, eiusmodi supplicationes nequiquam indixisse, quod reipublicae Mexicanae gubernatores, ob inexpiabile religionis odium, nefaria iussa acrius duriusque urgere perrexerint: copiosiore enim divinae gratiae effusione et clerus et catholicorum illorum multitudo ad patienter resistendum roborati, tale de se exemplum spectaculumque ediderunt, quod Nosmet ipsi, sollemni apostolicae auctoritatis documento, in luce totius catholici orbis iure meritoque collocemus. Superiore quidem mense, quo die frequentissimis illis Gallicae eversionis martyribus beatorum caelitum honores decrevimus, ad catholicos Mexicanos sponte cogitatio Nostra provolabat, quibus id ipsum, atque illis, deliberatum propositumque esset, libidini scilicet ac dominatui alieno toleranter refragari, ne ab unitate Ecclesiae atque Apostolicae Sedis auctoritate desciscerent. O praeclaram divinae Christi Sponsae laudem, cui nobilior generosiorque suboles, pro sanctissima fidei libertate et propugnare et pati et mori parata, saeculorum decursu nunquam desiderata est.
Tristia Mexicanae Ecclesiae tempora, Venerabiles Fratres, non est quare multo altius repetamus. Id unum commemorare satis esco, recentiore aetate, motus civiles, sane frequentes, plerumque in religionis perturbationem eversionemque erupisse, quemadmodum, praecipue, annis MDCCCCXIV et MDCCCCXV accidit, cum homines inveteratae cuiusdam barbariae in utrumque clerum, in sacras virgines, in loca et res divino cultui dedicatas tam ferociter tamque aspere fecerunt, nulli ut iniuriae atque ignominiae, nulli ut violentiae pepercerint.Cum vero in re exploratissima versemur, de qua et Nos publice expostulavimus et in diurnis commentariis est copiose relatum, multis vobiscum dolere non attinet, postremis hisce annis, e Delegatis Apostolicis in Mexicum dimissis, omni contempta et iustitiae et fidei et humanitatis causa, alium e republica eiectum, alium, qui ob valetudinem paulisper extra fines secesserat, remigrare prohibitum, alium denique haud minus hostiliter habitum et discedere iussum. In quo — ut praetereamus, nullum aptiorem, quam inlustres viri, pacis interpretem conciliatoremque evasurum fuisse — et archiepiscopali eorum dignitati et perhonorifico muneri, potissimum vero Nobis, quorum auctoritatem praeferebant, quantum sit inustum dedecoris, nemo non videt.
Acerba haec quidem et gravia ; verum, Venerabiles Fratres, quae mox dicturi sumus, ea sunt ab Ecclesiae iuribus tam absona quam quae maxime, eademque longe catholicis eius nationis calamitosiora.
Atque primum de lege illa videamus, quam, anno MDCCCCXVIl latam, Foederatarum Mexici Civitatum Constitutionem Politicam vocant. Ad rem nostram quod attinet, discidio reipublicae ab Ecclesia sancito, nulla huic iura, veluti capite deminutae, iam constant, nulla comparari in posterum queunt; fitque magistratibus potestas suae in cultu disciplinaque Ecclesiae externa interponendae auctoritatis. Sacrorum administri ceteris, quotquot liberales operosasque profitentur artes, exaequantur, eo quidem discrimine, ut ii non modo Mexicani ortu esse debeant et certum excedere numerum nequeant, quem singularum Civitatum legumlatores definierint, sed etiam politicis civilibusque iuribus, sceleratorum instar aut insanorum hominum, priventur. Mie accedit, quod, cum civibus decem coniunctim, magistratui significare iubeantur, se aut alicuius templi possessionem iniisse aut alio translatos esse. Religiosa vota emitti, Ordines Sodalitatesque religiosas in Mexico esse non licet. Cultum publicum, nisi intra aedes sacras et sub gubernatorum vigilantia, exercere nefas; tempia ipsa nationi attribuuntur propria; quo in genere episcopales et canonicales aedes, Seminaria, religiosae domus, hospitia et instituta omnia, quae beneficentiae eonsulunt, ab Ecclesia abiudicantur. Neque enim haec cuiusquam rei dominium obtinet ; quaecumque vero bona eo tempore, cum lex lata est, possidebat, eadem nationi attributa sunt, data cuivis actione ad den.untiandum quicquid Ecclesia per alios habere videbatur: cui quidem actioni fulciendae meram praesumptionem favere ea lege cavetur. Sacrorum administri nihil capere testamento queunt, nisi a genere proximis relictum sibi sit. Nulla Ecclesiae agnoscitur in christianorum matrimonium potestas, quod propterea tum dumtaxat est validum, cum iure civili validum exsistit. Libera quidem docendi facultas, hisce tamen condicionibus, ut sacerdotibus et religiosis sodalibus ludos tradendis litterarum initiis aperire et moderari ne liceat, utque puerilis institutio, in privatis quoque ludis, omnino religione vacet. Statutum item est, quae Ecclesia ediderit de peracto in scholis suis studiorum curriculo testimonia, ea quidem inania publice habitum iri. — Eiusmodi, Venerabiles Fratres, legem qui condidere quique probarunt ac sanxerunt, iidem profecto aut ignorabant, in Ecclesia, societate sui iuris perfecta, a Christo hominum Redemptore ac Rege ad communem salutem constituta, plenam sui obeundi muneris libertatem inesse divinitus — quae quidem ignorantia, saeculo post Christum natum vicesimo, in catholica natione inque hominibus baptizatis incredibilis videatur —, aut superbe dementerque censuerunt, posse se « domum Domini, firmiter aedificatam et bene fundatam supra firmam petram » disiicere atque evertere, aut acri Ecclesiae quoquo pacto nocendi libidine flagrabant. – Itaque, post infestissimae legis promulgationem, Mexicani archiepiscopi et episcopi silere qui poterant? Atque, brevi post, pacatis at nervosis reclamitare ii litteris: expostulationem ratam habere proximus decessor Noster, probare sacrorum Antistites e nonnullis nationibus omnes communiter, ex aliis plerique singulatim; confirmare Nosmet ipsi postridie calendas Februarias hoc anno, cum ad cunctos Mexicanos Praesules consolatoriam epistulam inscripsimus. Confisi vero iidem Praesules sunt, reipublicae rectores, tranquillatis sensim rebus, intellecturos fore, ex capitibus eius legis, quibus religiosa libertas contrahebatur, quantum populi paene universitati impenderet detrimenti ac periculi, ideoque, concordiae causà, nullo aut vix ullo eorum capitum usu, ad tolerabilem interea vivendi modum deventuros. Verum, etsi, Pastoribus mitiora suadentibus, infinitam clerus populusque adhibuere patientiam, spes tamen omnis cecidit quietis pacisque redintegrandae. Lege enim a reipublicae Praeside postridie calendas Iulias hoc anno promulgata, iam tum Ecclesiae in iis regionibus paene nihil superest ac relinquitur libertatis; ministerii sacri exercitatio adeo praepeditur, ut, quasi quoddam capitale facinus, poenis severissimis plectatur. Hoc equidem tam perverso publicae potestatis usu, ultra quam credibile est, Venerabiles Fratres, commovemur. Quisquis enim Deum, Creatorem nostrum ac Redemptorem amantissimum, pro officio veneratur; quisquis vult Sanctae Matris Ecclesiae parere mandatis: hic, hic, inquimus, sons habe.ndus est ac maleficus, hic de communibus iuribus deturbandus, in publicas hic custodias cum sceleratis hominibus coniiciendus. O quam apte in rei istius auctores illud Christi Iesu Domini nostri quadrat, ad principes iudaeorum dicentis: « baco est hora vestra, et potestas tenebrarum » (1). – Ex hisce profecto legibus alteram minus recentem recentissima altera non tam interpretatur, ut volunt, quam deteriorem facit ac multo intolerabiliorem; utriusque vero praescripta sic ipsi reipublicae Praeses et administri urgent, ut nullos singularum gubernatores Foederatarum Civitatum nullosque magistratus et militum duces quiescere a catholicorum insectatione patiantur. Addita insectationi ludibria: Ecelesiam enim apud populum criminari consuevere, alii impudentissimis mendaciis per contiones coram omnibus habitas, sibilis et conviciis adempta cuivis e nostris obloquendi repugnandique facilitate, alii per ephemerides et diaria catholicae veritati atque actioni infensissima. Quodsi initio in diurnis commentariis, veri enarratione et falsi refutatione, aliquam Ecclesiae defensionem tuitionemque experiri nostri potuerunt, iam his civibus, caritate patriae flagrantibus, pro avitae fidei et divini cultus libertate clamare, questu vel vano, non licet. At Nos, conscientià permoti apostolici muneris, Venerabiles Fratres, clamabimus; et quae hinc adversariorum fuerit impotentia ac libido, quae illinc episcoporum, sacerdotum, religiosarum familiarum, laicorum heroica virtus atque constantia, a communi Patre catholicus orbis audiat universus.
Esteri sacerdotes vel religiosi viri eiiciuntur; conlegia pueris puellisve christiane instituendis idcirco obserantur quia aut aliquod habeant inditum religiosum nomen aut aliquam imaginèm statuamve sacram possideant; haud aliter occlusa Seminaria satis multa, scholae, nosocomia, coenobia, aedesque templis continentes. In Civitatibus seu Statibus paene singulis circumscriptus definitusque, ad ministerium sacrum obeundum, quam minimus sacerdotum numerus, qui illud tamen obire nequeunt nisi apud magistratum inscripti sint ab ipsove veniam impetrarint. Alicubi ministerio perfungendo tales condiciones sunt positae, quae, si res adeo luctuosa non ageretur, risum moverent: ut sacerdotes, esempli causa, certum quendam habeant aetatis annum; ut matrimonio, quod vocant, civili coniuneti sint; ut, nisi profluenti aqua, ne baptizent. In quodam Statu sen Foederata Civitate decretum, intra eius Civitatis fines non plures, quam unum, episcopos esse; quamobrem duos sacrorum Antistites e dioeeesibus suis essulatum abiisse novimus. Rerum vero condicione compulsi, nonnulli alii e sede honoris sui episcopi discedere; alii ad iudices deferri; complures comprehendi; ceteri in eo esse ut comprehendantur. Ab Mesicanis autem omnibus, qui aut puerorum iuvenumve institutioni aut aliis publicis vacarent officiis, quaesitum, faeerentne cum reipublicae Praeside, bellumne catholicae religioni illatum laudarent; coacti iidem, ne ab officio submoverentur, una cum militibus et opificibus, pompam quandam participare, ab eo Foedere socialistico indictam, quod Regionale Operarium Mexicanum vocant: quae quidem pompa, per Mexicum ceterasque urbes uno eodemque die instituta et post impias ad populum contiones dimissa, eo spectavit, ut, Ecclesià contumeliis onerata, eiusdem Praesidis actio atque opera clamore plausuque coeuntium probaretur. Neque hic inimicorum arbitrium et crudelitas constitit. Viri et mulieres, qui religionis Ecclesiaeque causam vel viva voce vel scidis commentariolisve diribitis tuerentur, in ius vocati sunt in custodiamque traditi: item ad carceres deducti, senibus vel lectica vectis, integri canonicorum ordines; sacerdotes aliique e populo in compitis viarum, in foris plateisque, e regione aedium sacrarum, immisericorditer caesi sunt. Utinam qui tot tantorumque culpam praestant facinorum, tandem aliquando resipiscant et ad Dei misericordiam paenitendo flendoque confugiant: quam quidem nobilissimam filios Nostros inique caesos ultionem ab interfectoribus coram Deo petere, habemus persuasissimum.
Iam nunc consentaneum ducimus, Venerabiles Fratres, delibando exponere quemadmodum episcopi, sacerdotes et fideles e Mexico ascenderint ex adverso atque opposuerint murum pro domo Israel, et steterint in proelio (2).
Dubitandum profecto non erat quin Mexicani Antistites omnia uno consensu experirentur quae in se essent, ut libertati dignitatique Ecclesiae prospicerent. Atque primum, data ad populum communiter epistula, postquam facile evicerunt, derum placide semper, itemque prudenter ac patienter cum reipublicae gubernatoribus egisse et leges minus aequas animis vel remissioribus tolerasse, enucleatis de divina Ecclesiae constitutione doctrinis, fideles monuerunt, ita in catholica religione esse perseverandum, ut « obedire... Deo, magis quam hominibus » (3) oporteret quotiescumque leges iniungebantur, cum ab ipsa legis notione et nomine alienae, tum ipsi Ecclesiae constitutioni vitaeque repugnantes. Post infestam autem legem a reipublicae Praeside promulgatam, per communes alteras expostulationis litteras, haec edixere: talem legem accipere idem esse atque addicere Ecclesiam et quasi mancipio dare Civitatis rectoribus, quos, ceteroqui, planum erat minime ab incepto destituros; malle se a publica ministerii sacri perfunctione abstinere; divinum igitur cultum, qui sine olla sacerdotum opera haberi non posset, in omnibus suarum dioecesium templis, ab die mensis Iulii postremo — quo die lex illa valitura foret — esse omnino intermittendum. Cum autem gubernatores iussissent, aedes sacras ubique laicis custodiendas committi, quos municipii praeses delecturus esset, sed nullo patto iis tradi qui ab episcopis sacerdotibusve aut nominarentur aut designarentur, earum possessione aedium ab ecclesiasticis tum ad civiles magistratus translata, paene ubique episcopi interdixerunt fidelibus, ne electionem de se a civili magistratu factam acciperent, neve in ea templa, quae in potestate Ecclesiae esse desiissent, ingrederentur; alicubi vero, pro locorum rerumque varietate, aliter consultum est. – Attamen ne putetis, Venerabiles Fratres, Mexicanos Antistites, si qua ad temperandos animos concordiamque conciliandam idonea sibi data est opportunitas et eommoditas, hanc posthabuisse, quantumvis bono aliquo de exitu subdiffiderent, immo potius desperarent. Constat enim, qui in urbe Mexico Antistites conlegarum suorum quasi procuratores haberi queunt, perhumanas eos ofpiciosasque ad Praesidem reipublicae dedisse pro Episcopo Huejutlensi litteras, qui, indignum in modum magnoque militum comitatu, captivus in urbem, quam vulgo Pachuca nuncupant, deductus erat; at non minus in comperto est, ipsum iracunde odioseque rescripsisse. Egregii autem quidam viri, pacis studiosi, cum se sponte interposuissent, ut idem Praeses cum Archiepiscopo Moreliensi et Episcopo Tabasquensi colloqui vellet, diu multumque de rebus gravissimis, nullo quidem successu atque eventu, utrimque disputatum est. Mox deliberavere episcopi, utrum a Consilio Publico legibus ferendis abrogationem earum legum exposcerent quae Ecclesiae iuribus adversarentur, an potius, quemadmodum antea, patienter, seu passive, ut aiunt, resisterent : non una enim de causa, eiusmodi rogationem praeferendo, acturi nequiquam sibi videbantur. Obtulerunt tamen supplicem libellum, a catholicis viris in iure peritissimis sapienter elucubratum et a se diligenter perpensum: cui quidem episcopali petitioni, cura sodalium e Foedere libertati religiosae vindicandae, de quo paulo post dicemus, plurimorum ex utroque sexu civium assensus scripto datus accessit. Quid vero futurum esset, episcopi recte prospexerant; nam Conventus nationis libellum sibi propositum, cunctis suffragiis, uno tantum excepto, idcirco reiecit quia episcopi persona iuridicà, ut aiunt, destituti essent, ad Romanum Pontificem confugissent et leges nationis agnoscere noluissent. Iam quid fuit sacris Pastoribus reliquum, nisi ut decernerent, nihil in sua, nihil in populi agendi ratione ante immutatum iri quam iniquae leges delerentur? Graviora quidem Foederatarum Civitatum rectores, sua abutentes potestate et mirabili civium patientia, Mexicano clero populoque minitentur; verum quo pacto superes ac devincas homines quasvis acerbitates ferre paratos modo ne talis compositio fiat, unde catholicae libertatis causa detrimenti aliquid accipiat?
Praeclaram, ceteroqui, Antistitum constantiam sacerdotes, molestas per conflictionis vices, mirifice imitati sunt atque in se rettulere: quorum egregia virtutum exempla, unde maxima Nobis solacii vis obtigit, coram universo catholico orbe et proponimus et dilaudamus « quia digni sunt ». Quo in genere cum cogitamus – etsi omnes in Mexico artes adhibitae sunt (4), atque lime conatus quoque vexationesque adversariorum pertinuere potissimum, ut clerus ac populus ab sacra hierarchia et ab hae Apostolica Sede deficeret – tamen ex omnibus sacerdotibus , qui ad quattuor milia illic numerantur, dumtaxat unum vel alterum ab officio misere descivisse, nihil non videmur de Mexicano clero sperare Nos posse. Qui quidem sacrorum administri arctissime inter se cohaerere et Praesulum suorum iussis reverenter libenterque obtemperare, quamvis id fieri sine gravi iattura plerumque non possit; iidem de sacro ministerio vivere et, cum inopes sint nec habeat, unde ipsos sustentet, Ecclesia, paupertatem egestatemque suam fortiter perferre; privatim litare; spiritualibus christifidelium necessitatibus pro viribus consulere et pietatis alere atque excitare in omnibus circum se ignem; exemplo praeterea, consiliis hortationibusque, popularium suorum cum llabitum mentis altius evehere, tum animos confirmare ad patienter perseverandum. Ecquis igitur miretur, in sacerdotes inimicorum iram ae rabiem primo ac praecipue conversam? Illi vero, si quando oportuit, et carcerem et ipsam mortem, sereno vultu strenuisque animis, oppetere non dubitarunt. — Quod autem diebus proxime superioribus nuntiatum est, id profecto et ab iniquis ipsis, quas memoravimus, legibus abhorret et maxima cum impietate coniungitur; in sacerdotes enim, cum domi suae vel alienae perlitant, fit ex improviso impetus, Eucharistia sanctissima turpiter violatur, iidemque sacrorum administri ad carcerem deducuntur.
Nec unquam de animosis e Mexico fidelibus satis praedicabimus, qui probe intellexerunt, quantopere sua intersit, ut catholica ea natio in rebus sanctissimis ac gravissimis — quales sunt Dei cultus, Ecclesiae libertas aeternaeque animarum salutis procuratio — a paucorum arbitrio atque audacia non pendeat, sed iustis legibus, cum naturali et divino cumque ecclesiastico iure congruentibus, tandem, Dei benignitate, regatur.
Praeconium vero omnino singulare sodalitatibus catholicis tribuimus, quae in praesenti discrimine quasi praesidiariae legiones clero adsunt. Etenim earum socii, quantum in se est, non modo alendis sacerdotibus ac sustentandis consulunt, sed etiam in aedes sacras advigilant, pueros ad christianam doctrinam instituunt, et, veluti excubiae, cavent, sacerdotes monendo, ne quis eorum praesidio destituatur. Haec quidem in universum: verumtamen de praecipuis eiusmodi sodalitatibus aliquid attingere volumus, ut singulae sciant, se a Iesu Christi Vicario probari laudarique vehementer. Atque ut rem ingrediamur, Societas Equitum Columbi, quae, ad totam rempublicam pertinens, ex actuosis operosisque viris feliciter constat, qui usu rerum, aperta fidei professione studioque Ecclesiae adiuvandae valde commendantur, incepta praesertim duo provehit, praesens in tempus opportuna quam maxime: dicimus sodalitatem patrumfamilias e tota natione, quorum est cum filios suos catholice educere, tum ius repetere christianis parentibus proprium subolis libere instituendae et, siquidem ea publicas scholas celebret, doctrinà sacra recte ac plene imbuendae; dicimus Foedus religiosae libertati vindicandae, tum denique conditum, cum ingentem malorum molem rei catholicae illic impendere luce clarius apparuit. Eiusmodi autem Foedus, in omnem nationem cum sit propagatum, in hoc socii concorditer assidueque elaborant, ut e catholicis omnibus unam veluti aciem ordinando instruendoque solidissimam, adversariis opponant. Haud secus ac Columbi Equites, praeclare de Ecclesia patriaque sua meritae sunt et merentur sodalitates aliae duae, quibus, pro instituto suo, actionis catholicae socialis, ut aiunt, cura est peculiaris: scilicet Societas Catholica Iuventutis Mexicanae et Unio seu Consociatio Catholica Matronarum Mexicanarum. Utraque enim sodalitas, praeter ea quae sunt uniuscuiusque propria, coepta Foederis libertati religiosae vindicandae, quod memoravimus, efficit atque efficienda ubivis curat. In quo singula persegui non attinet: unum ad vos afferre placet, Venerabiles Fratres, omnes socios sociasve earuin sodalitatum adeo vacare metu, ut non tam refugiant quam quaerant pericula, tum vero gaudeant, cum aliquid acerbitatum ab hostibus patiuntur. O spectaculum pulcherrimum, mundo datum et angelis et hominibus: o rem aeternitatis praeconio celebrandam. Etenim, quemadmodum iam supra tetigimus, satis multi, seu Equites Columbi seu Foederis moderatores seu matronae seu iuvenes in vincula coniici, per vias cum militum caterva educi, in immundas custodias includi, duriter haberi, poenis mulctisque affici. Immo etiam , Venerabiles Fratres, ex iis adulescentibus iuvenibusque nonnulli — lacrimas continere vix possumus — coronam precatoriam manu gestantes succlamantesque Christo Regi, mortem libenter occubuere; virginibus nostris, in custodiam traditis, indignissimae illatae sunt iniuriae, idque de industria pervulgatum ad ceteras ab officio deterrendas.
Quando, Venerabiles Fratres, benignissimus Deus sit hisce aerumnis modum ac finem impositurus, coniieere et vel cogitatione providere nemo potest: hoc unum scimus, tandem aliquando fore ut Mexicana Ecclesia ab hac invidiarum procella conquiescat, quia, ut divina docent oracula, « non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum » (5), et adversus immaculatam Christi Sponsam « portae inferi non praevalebunt » (6).
Nata profecto ad immortalitatem Ecclesia, ab die Pentecostes, quo die, Paracliti luminibus donisque locupletata, e Caenaculi recessu primum in lucem celebritatemque hominum egressa est, quid fecit aliud, viginti horum saeculorum spatio universasque inter gentes, nisi, ad Conditoris sui exemplum, « pertransiit benefaciendo »? (7) Quae quidem omne genus beneficia amorem omnium Ecclesiae conciliare debuerunt; at contra factum est, quemadmodum, ceteroqui, divinus ipse Magister Ilarissime praenuntiaverat (8). Petriana igitur navicula aliquando, secundis ventis, cursum mirifice glorioseque tenuit, aliquando fluctibus obrui ac paene demergi visa est: verum, nonne a divino illo nauta gubernatur, qui, opportuno tempore, ventorum fluctuumque iras sedabit? Vexationes autem, quibus catholicum nomen cruciatur, Christus, qui omnia unus potest, Ecclesiae utilitatibus servire iubet: « Hoc enim — Hilario teste — Ecclesiae proprium est, ut tane vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur » (9).
Quodsi ii omnes, quotquot, qua late Mexicana respublica patet, in fratres civesque suos saeviunt, nullo de crimine, nisi de servatis Dei legibus, reos, patriae suae res gestas, mente a praeiudicatis opinionibus vacua, attente recolerent et considerarent, facere quidem non possent, quin agnoscerent ac faterentur, quicquid in patria ipsa sua est civilis cultus atque humanitatis, quicquid boni, quicquid pulchri, ab Ecclesia esse sine ulla dubitatione profectum. Nemo enim ignorat, ordinata prìmum ibidem christianorum consortione, sacerdotes et religiosos praesertim viros, qui in praesenti tam ingrate tamque acerbe habentur atque exagitantur, etsi magnis praepediti difficultatibus, quas hinc coloni nimia auri cupiditate abrepti, illinc feri adhuc indigenae struerent ac facesserent, summo tamen labore effecisse, ut cum divini cultus splendor catholicaeque fidei beneficia, tum caritatis opera atque instituta, tum denique ludi et scholae incolis ad litteras, ad sacras profanasque disciplinas, ad liberales operosasque artes excolendis, in tanta illa terrarum amplitudine abundarent.
Restat, Venerabiles Fratres, ut Dominam Nostram Mariam Guadalupensem, caelestem Mexicanae nationis Patronam, imploremus ac rogemus, velit, oblitteratis iniuriis sibi quoque inustis, populo suo pacis concordiaeque munera impetrando restituere: sin autem, arcano Dei consilio, optatissimus ille dies longius adhuc absit, Mexicanorum fidelium animos et solaciis omnibus compleat et ad propugnandum pro sua profitendae religionis libertate confirmet.
Divinarum interea gratiarum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, iis potissimum qui Mexicanas dioeceses moderantur, et universo clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XI
(1) LUC., XXII, 53.
(2) EZECH., XIII, 3.
(3) Act. V, 29.
(4) Apoc., III, 4.
(5) Prov., XXI, 30.
(6) MATTH., XVI, 18.
(7) Act., X, 38.
(8) MATTH., X, 17-25.
(9) S. Hilar:. PICTAV., De Trinitate, I. VII, 4 (Patrol. Lat., X, 202).
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana