LITTERAE ENCYCLICAE
MENS NOSTRA*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE USU EXERCITIORUM SPIRITUALIUM MAGIS MAGISQUE PROMOVENDO.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Proemium
Finis Iubilaei indicti
Mens Nostra quae fuerit quive animus, cum, ineunte anno, extraordinarium Iubilaeum universo orbi catholico denuntiavimus ad anniversarium celebrandum diem quo ante quinquaginta annos, sacerdotali consecratione accepta, rei divinae ad altare operati primum sumus, id profecto, Venerabiles Fratres, neminem vestrum fugit. Ut enim Constitutione Apostolica «Auspicantibus Nobis», die 6 Ianuarii 1929 edita, solemniter declaravimus (1), ad id consilii non tantum adducebamur ut dilecti filii Nostri, ingens familia christiana quam benignissimum Dei Cor cordi Nostro credidit, communis Parentis laetitiae in partem vocati, animorum consensione gratias Nobiscum Summo bonorum omnium Datori agerent et haberent; verum etiam quod imprimis arridebat Nobis iucunda spes, fore ut reseratis, paterna liberalitate, caelestium munerum thesauris quorum dispensationi praepositi sumus, christiana plebs felici occasione esset usura ad fidem roborandam, pietatem perfectionemque augendam, moresque privatos et publicos ad Evangelii normam fideliter castigandos; unde, tamquam laetissimus fructus pacis veniaeque a Deo impetratae, pax singulorum atque societatis exspectanda foret.
Fructus Iubilaei peracti
Neque haec spes ad irritum redacta est. Etenim incensa religionis studia, quibus christianus populus Iubilaei promulgationem excepit, progrediente tempore, nedum deferbuerunt, sed ea magis magisque in dies invalescere conspeximus, opitulante etiam Deo, qui ea rerum eventa suscitavit quae huius anni revera salutaris memoriam in omnem posteritatem propagarent. Nos autem abunde habuimus cur laetaremur, cum magna ex parte tam praeclaram fidei ac pietatis accessionem oculis Nostris hausissemus, conspectuque fruiti essemus tantae carissimorum filiorum multitudinis, quos libenter in Aedes Nostras admittere et ad cor Nostrum, ut ita dicamus, peramanter premere licuit. Iam, dum impensius misericordiarum Patri grati animi sensus exhibemus qui tot tantosque fructus in vinea sua fundere, maturare atque congerere in huius anni piacularis decursu dignatus sit, pastoralis sollicitudo Nos movet atque impellit ad operam dandam ut ex tam secundis initiis maiora in posterum habeantur ac permaneant emolumenta, quibus felicitati ac saluti singulorum, adeoque universae societatis, probe consulatur.
Quomodo hi fructus conservandi
Reputantibus vero Nobis qua via quave ratione auspicati huiusmodi fructus constent, occurrit decessor Noster f. r. Leo XIII, qui, sacrum annum alia occasione indicens, gravissimis verbis, quae Nosmet ipsi in memorata Constitutione «Auspicantibus Nobis» iteravimus (2), fideles omnes hortatus est ut «colligerent paulisper sese, et demersas in terram cogitationes ad meliora traducerent» (3); itemque animum subit s. m. decessor Noster Pius X, qui, cum, verbo et exemplo, sacerdotalem sanctitatem continenter provexisset, annum agens quinquagesimum a sacerdotio suscepto, piissimam ad clerum catholicum «Exhortationem» habuit (4), pretiosis atque lectissimis
refertam documentis quibus spiritualis vitae aedificium ad non vulgarem celsitudinem adduceretur.Exercitiorum Spiritualium usus ad id commendandus ducitur
Horum igitur Pontificum vestigiis ingressi, opportunum duximus aliquid Nos quoque praestare: auctoresque sumus excellentis cuiusdam rei, e qua plurima et egregia in populum christianum commoda profectura speramus. Usum intelligimus Exercitiorum spiritualium, quem, nedum in utroque clero, verum etiam inter ipsa laicorum catholicorum agmina cotidie pro ferri latius atque diffundi vehementer cupimus, eundemque ceu sacri huius anni monumentum dilectis filiis Nostris relinquere placet. Quod quidem eo libentius facimus extremo hoc quinquagesimo anno ab inito divini sacrificii ministerio. Nihil enim iucundius obtingere Nobis potest quam memoria repetere caelestes gratias atque inenarrabiles consolationes, quas saepe, Exercitiis spiritualibus vacando, experti sumus; assiduitatem quam sacris secessibus attulimus, quibus veluti totidem gradibus curriculum Nostrum sacerdotale notavimus; lucem atque stimulos, quos ex eis hausimus ad divinum beneplacitum cognoscendum et implendum; operam denique in ea toto muneris Nostri sacerdotalis decursu collatam ad proximos in rebus caelestibus excolendos, tam ingenti animarum fructu atque incredibili proventu, ut in spiritualibus exercitationibus singulare aeternae salutis praesidium positum esse atque constitutum merito censeamus.
II. Exercitiorum spiritualium momentum, opportunitas, utilitas.
Pro nostra aetate potissimum.
Re quidem vera, Venerabiles Fratres, non uno tantum titulo momentum, utilitas atque opportunitas sacrorum secessuum agnoscitur, si quis velleviter tempora, quae nacti sumus, perpendat. Gravissimus quo aetas nostra urgetur morbus, idemque fecundus malorum fons, quos cordatus quisque conqueritur, est levitas atque inconsiderantia illa, quae homines perdevia transversos agit. Hinc perpetua ac vehemens ad exteriora effusio, hinc inexplebilis divitiarum atque voluptatum cupiditas quae excellentiorum bonorum desideria in animis hominum pedetentim extenuat atque restinguit, eosdemque ita externis atque fluxis rebus implicat, ut de veritatibus aeternis, de divinis legibus deque ipso Deo, unico rerum omnium creatarum principio et fine cogitare prohibeat: qui tamen, pro infinita bonitate sua ac misericordia, nostris quoque diebus largissima gratiarum copia, quantumcumque morum pravitas ubique gliscat, homines ad se allicere haudquaquam desistit. Huic autem aegritudini curandae, qua tam vehementer humana familia laborat, quodnam praesidium atque allevamentum aptius proponemus quam ut enervatas istas animas atque aeternarum rerum neglegentes ad piam Exercitiorum spiritualium recollectionem invitemus? Et sane, quamvis nihil aliud Spiritualia Exercitia essent nisi brevis quidam aliquot dierum secessus quo homini, a communi mortalium societate et sollicitudinum turba remoto, opportunitas praeberetur non quidem vacua quiete tempus illud transigendi, sed gravissimas quaestiones excutiendi, quae penitus humanum genus sine intermissione pulsarunt, de sua origine deque fine suo: «Unde veniat et quo vadat»; profecto nemo non dabit, ex sacris exercitationibus haud mediocres utilitates elici posse.
Ad efformandum hominem.
Verum maiora adhuc praestant pii eiusmodi secessus; qui, cum hominis mentem ad elaborandum in hoc compellant ut in ea quae cogitarit, dixerit, fecerit, intentius inquirat diligentiusque introspiciat, mirum quantum humanas facultates iuvant; ita ut in hac insigni spiritus palaestra mens ad res mature perpendendas et aequa lance librandas assuescat, voluntas firmiter roboretur, cupiditates consilii gubernatione comprimantur, vitae humanae actio cum mentis cogitatione coniuncta ad certam normam rationemque efficienter exigatur, anima denique nativam nobilitatem ac celsitudinem attingat, quemadmodum concinna similitudine in suo libro Pastorali Sanctus Pontifex Gregorius declarat: «Humana mens, aquae more, circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit; sed relaxata deperit, quia se super infima inutiliter spargit» (5). Praeterea, spiritualibus commentationibus se exercens, nedum «in Domino suo laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur et ineffabilibus vegetatur excessibus » uti sapienter Lugdunensis Episcopus S. Eucherius animadvertit (6), verum divina liberalitate ad illud «caeleste pabulum» accersitur, de quo Lactantius ait: «nullus enim suavior animo cibus est quam cognitio veritatis» (7); eamque, secundum sententiam vetusti cuiusdam auctoris qui diu S. Basilius Magnus habitus est, «caelestis doctrinae schola ac divinarum artium disciplina» (8) excipit, ubi «Deus est totum quod discitur, via qua tenditur, totum per quod ad summae veritatis notitiam pervenitur (9). Hinc liquido apparet spiritualia Exercitia cum ad naturales hominis vires perficiendas, tum maxime ad hominem supernaturalem seu christianum conformandum imprimis valere. Per haec profecto tempora, quibus genuino Christi sensui et spiritui supernaturali, quo re ligio sancta nostra unice constat, tot impedimenta ac repagula circumiciuntur, dum naturalismus longe lateque dominatur, qui fidei firmitatem debilitat et christianae caritatis flammas exstinguit, maximopere interest ut homo se a fascinatione illa «nugacitatis» subducat quae «obscurat bona» (10) inque beato illo secreto se abdat, ubi, caelesti magisterio excultus, humanae vitae iustam aestimationem ac pretium intelligat, in unius Dei serviti o collocandae; noxae turpitudinem horrescat; timorem Dei sanctum concipiat; terrestrium rerum vanitatem tanquam amoto velo clare intueatur; monitis et exemplis excitatus illius, qui est «via et veritas et vita» (11) veterem hominem (12) exuat, abneget semetipsum, et humilitate, obedientia ac voluntaria sui castigatione comitibus, Christum induat, contendatque ut ad «virum perfectum»
atque ad absolutam illam «mensuram aetatis plenitudinis Christi» (13) perveniat, de qua Apostolus loquitur, imo toto animo nitatur ut ipse quoque cum eodem Apostolo repetere possit: «Vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus» (14). Per quos sane gradus anima ad consummatam perfectionem ascendit et Deo suavissime iungitur, divinae gratiae praesidio, fervidioribus precibus per illos dies atque maiore sacrorum mysteriorum frequentia copiosius impetrato.Singularia profecto ac praestantissima sunt haec, Venerabiles Fratres, quae naturam longe supergrediantur et in quorum adeptione unice quies, felicitas, pax vera repositae sint, quas humanus animus sitienter appetit et hodierna societas, illecebrarum aestu abrepta, incassum in incertis atque caducis bonis avide persequendis, in vitae tumultu ac perturbatione quaerit. E contrario, mirabilem vim pacis hominibus conciliandae eosque ad vitae sanctimoniam evehendi in Exercitiis spiritualibus inesse probe edocemur; quod cetero quin superiorum saeculorum, nostraeque fortasse aetatis etiam clarius, diuturno. experimento comprobatur, cum innumeri propemodum illi, qui sacro. Exercitiorum recessu rite ex culti sunt, ex eodem «radicati et superaedificati» (15) in Christo prodierint, luce referti, gaudio cumulati, paceque illa perfusi quae «exsuperat omnem sensum» (16).
Ad efformandum apostolum.
Verum ex hac vitae christianae absolutione quam spiritualia Exercitia afferre in comperto est, praeter interiorem animi pacem, veluti sua sponte alius fructus lectissimus profluit, qui in haud exiguum rei socialis commodum egregie redundat: studium videlicet animarum Christo lucrandarum, quod spiritus apostolicus nuncupari solet. Genuinus enim caritatis effectus is est, ut anima iusta, in qua Deus ex gratia insidet, mirum in modum incendatur ad ceteros in partem vocandos cognitionis et amoris infiniti illius Boni quod ipsa assecuta est ac possidet. Iamvero, nostro hoc saeculo quo spiritualibus auxiliis humana consortio tantopere eget, et eum remotae Missionum plagae, quae «albae iam sunt ad messem» (17), parem necessitati apostolorum curam magis magisque postulant, tum regiones ipsae nostrae lectissimas ex utroque Clero virorum manus exigunt qui idonei sint dispensatores mysteriorum Dei et densa proborum laicorum agmina qui, necessitudine arcta eum apostolatu hierarchico coniuncti, actuosa industria eum iuvent, multiplicibus operibus ac laboribus Actionis catholicae sese devovendo; Nos, Venerabiles Fratres, historia magistra edocti, sacros Exercitiorum secessus tanquam divino numine excitata Coenacula habemus atque celebramus ubi magnanimus quisque, divinae gratiae praesidio suffultus, facem praeferentibus aeternis veritatibus et Christi exemplis hortantibus, non modo animarum pretium clare cognoscat desiderioque inflammetur earum iuvandarum in quocumque vitae statu, diligenti examine praemisso, Creatori suo sibi serviendum esse perspexerit, sed etiam christiani apostolatus ardorem, industrias, labores, fortia facinora addiscat.
Exercitia spiritualia in ecclesiae historia.
In Ecclesiae exordio.
Ceterum, hanc viam atque rationem Dominus noster saepe numero adhibuit in Evangelii praeconibus conformandis. Etenim divinus ipse Magister, qui non satis habuit longos, annos in Nazarethanae domus secessu extrahere, antequani gentibus pleno lumine emicaret et verbo eas ad caelestia erudiret, solidos quadraginta dies in desertissima eremo traducere voluit. Quin imo, in medio evangelicorum laborum cursu Apostolos identidem ad amicum secessus silentium invitare consueverat: «Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum» (18); atque ex aerumnosa hac terra in caelum digressus, eosdem Apostolos discipulosque suos in Hierosolymitano coenaculo expoliri et perfici voluit, ubi decem dierum spatio «perseverantes unanimiter in oratione» (19) digni facti sunt qui Spiritum Sanctum reciperent: memorandus sane recessus, qui primus spirituali a Exercitia adumbravit, ex quo virtute atque robore perpetuo pollens Ecclesia prodiit, et in quo, praesente Deipara Virgine Maria patrocinioque suo validissimo sospitante, una cum Apostolis ii quoque instituti sunt, quos Actionis Catholicae praecursores merito appellaveris.
Ex eo die Exercitiorum spiritualium usus, si minus nomine et ratione qua hodie utimur, at saltem re «familiaris factus est inter priscos christianos» (20), ut S. Franciscus Salesius docuit claraque indicia in SS. Patrum operibus reperta denuntiant. Nam S. Hieronymus nobile m feminam Celantiam hortabatur: «Eligatur tibi opportunus et a familiae strepitu remotus locus, in quo velut in portum te recipias. Tantum ibi sit divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes hac vocatione compenses. Nec hoc ideo dicimus quo te retrahamus a tuis: imo id agimus ut ibi discas ibique mediteris qualem tuis praebere te debeas» (21). Et Hieronymi aequalis S. Petrus Chrysologus, Ravennas Episcopus, notissima hac invitatione fideles compellabat: «Dedimus corpori annum, demus animae dies.... Vivamus Deo paululum qui saeculo viximus totum Auribus nostris insonet vox divina: familiaris strepitus nostrum non confundat auditum...Sic muniti, fratres, instituti sic, indicemus bella peccatis... securi de victoria» (22). Progrediente vero tempore, semper homines tenuit placidae solitudinis desiderium, ubi, remotis arbitris, anima ad res divinas intenderet: imo compertum est, quo turbulentiora incidunt humanae societati tempora, eo vehementius a divino Spiritu homines iustitiae ac veritatis sitientes ad secretum urgeri, «ut a corporeis cupiditatibus saepius liberi possint in aula mentis divinae vacare sapientiae, ubi, omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis et deliciis laetentur aeternis» (23).
S. Ignatius de Loyola.
Cumque providentissimus Deus in Ecclesia sua viros complures suscitasset supernis muneribus abunde ditatos vitaeque supernaturalis magisterio conspicuos, qui sapientes normas atque asceseos methodos probatissimas cum e divina revelatione, tum e proprio usu, tum etiam e superdorum saeculorum experientia expresserunt, Dei providentis nutu in lucem prodierunt, opera insignis Dei servi Ignatii de Loyola, Exercitia spiritualia proprie dicta: «thesaurus» — ut ea appellabat venerabilis ille vir, ex inclito S. Benedicm Ordine, Ludovicus Blosius, cuius sententiam affert S. Alfonsus Maria de Ligorio in pulcherrima quadam epistola «de Exercitiis in solitudine peragendis» — «thesaurus quem Deus novissimis hisce temporibus Ecclesiae suae reseravit et cuius merito eximiae gratiarum actiones Eidem persolvendae sunt» (24).
S. Carolus Borromaeus.
Ex his spiritualibus Exercitiis, quorum laus citius in Ecclesia percrebuit, a sanctitatis spatia alacrius decurrenda, inter alios plures, stimulos sibi subiecit venerabilis noster ac tot titulis Nobis carissimus S. Carolus Borromaeus, qui, ut alias data occasione meminimus, «eorundem usum in clerum populumque divulgavit» (25) eaque, sedula actione sua et auctoritate, nedum aptissimis regulis ac directoriis locupletavit, sed eo usque progressus est, ut domum conderet ubi homines ignatianis commentationibus unice excolerentur. Quam vero domum Asceterium nominavit, ea, quantum scimus, prima salutanda videtur inter ceteras omnes quae postea, felici imitatione, ubique floruerunt.
Domus peculiares Exercitiis habendis.
Etenim cum in dies Exercitiorum existimatio in Ecclesia augeretur, mirum quam huiusmodi domus multiplicatae sint: quas vere peropportuna diversoria dixeris in arido huius vitae deserto collocata, ubi, seorsim, spirituali pabulo recreantur ac reficiuntur utriusque sexus fideles. Reapse, post immanem belli cladem quod tam acriter humanam familiam perturbavit, post tot vulnera quibus spiritualis civilisque populorum prosperitas sauciata est, quis animo recenseat ingentem illorum numerum qui, cum fallaces quas antea fovebant spes extenuari atque evanescere vidissent, terrestria posthabenda caelestibus plane intellexere, praesentissimaque divini Spiritus ope ad veram animi pacem in sacris secessibus quaerendam convolarunt? Argumento manifestissimo omnes ii sunto, qui sive perfectioris ac sanctioris vitae pulchritudine allecti, sive saevissimis saeculi tempestatibus iactati, sive vitae sollicitudinibus commoti, sive mundi fraudibus ac fallaciis circumventi vel rationalismi teterrima peste conflictati vel sensuum illecebris deliniti, in sanctas illas aedes sese subducentes, solitudinis quietem eo regustaverunt dulcius quo graviores exantlarant labores, atque, caelestia retractantes, vitam suam ad supernaturalia documenta composuerunt.
Exercitia spiritualia pro variis hominum classibus.
Nos igitur, dum grato iucunditatis sensu his praecellentis inceptis maxime laetamur, in cuius amplificatione validissimum praesidium atque subsidium contra ingruentia mala repositum esse pro certo habemus, animum simul inducemus, quantum in Nobis erit, suavissimo Divinae Bonitatis consilio obsecundare, ne arcana haec invitatio, Spiritus Sancti instinctu in mentibus hominum excitata, optatissima caelestium munerum ubertate privetur.
Pro Curia Pontificia.
Id autem libentiore animo praestamus, quod a decessoribus Nostris factum esse videmus. Nam iamdudum Apostolica haec Sedes, quae verbis Exercitia spiritualia saepe commendarat, exemplo auctoritateque sua fideles docuit, augustas Vaticanas aedes per aliquot dies in Coenaculum meditationis atque orationis identidem convertendo: quem quidem morem haud exi guo animi Nostri gaudio ac solacio Nosmet ultro recepimus. Atque ut eiusmodi gaudium ac solacium et Nobis et his, qui propius a Nobis absunt, communibus ipsorum optatis satisfaciendo, comparemus, iam nunc omnia ordinari iussimus, ut quotannis spiritualia Exercitia in hisce. Aedibus Nostris habeantur.
Pro Episcopis.
Vos quoque, Venerabiles Fratres, quanti Exercitia spiritualia faciatis, in comperto est: eis enim operam dedistis antequam sacris initiaremini; eis vacastis priusquam sacerdotii plenitudo vos ornaret; subindeque, nec raro, sacerdotibus vestris rite convocatis vosmetipsi praeeuntes, ad eadem confugitis, ut animos vestros caelestium contemplatione renciatis. Quod quidem praeclarum facinus dignum sane est, quod Nos debita ac publiea prosequamur laude. Neque minore commendatione ornandos censemus Episcopos illos sive Orientalis sive Occidentalis Ecclesiae, quos una cum proprio Metropolita vel Patriarcha nonnunquam in pium secessum, eorundem muneribus atque officiis accommodatum, convenisse novimus. Exemplum sane luculentissimum quod, quantum natura rei id sinit, speramus fore ut sedula aemulatione propagetur. Neque magna fortasse in hoc difficultas superanda erit, si secessus huiusmodi occasione illorum conventum instituantur, quos universi alicuius Ecclesiasticae Provinciae Praesules ex officio celebrant, sive ut communi animarum saluti provideant, sive ut quae maxime postulare temporum conditiones videantur, deliberent. Id quidem Nos ipsi cum Episcopis omnibus Insubris regionis peragere constitueramus brevissimo illo spatio quo Mediolanensis Ecclesiae gubernacula tractavimus, et procul dubio illo primo regiminis anno perfecissemus, nisi arcana Divinae Providentiae consilia aliter de humilitate Nostra statuissent.
Pro Sacerdotibus et Religiosis.
Iure igitur persuasum Nobis est sacerdotes ac religiosos viros qui Ecclesiae legem hac in re praevertentes, iampridem laudabili studio Exercitia spiritualia frequentabant, in posterum eo maiore adhuc diligenti a hoc sanctitatis adipiscendae instrumento usuros, quo gravius sacrorum Canonum auctoritate ad illud impelluntur.
Quare sacerdotes Cleri saecularis impense hortamur ut fideles se exhibeant in Exercitiis spiritualibus peragendis, saltem modica illa mensura quam Codex Iuris Canonici eis praescribit (26); eaque ardenti suae perfuctionis desiderio aggredianturet obeant, ut copiam illam spiritus supernaturalis sibi comparent, quae maximopere eis necessaria est ad spirituale commissi sibi gregis emolumentum procurandum atque magnas animarum praedas Christo lucrandas. Hanc enim viam calcarunt sacerdotes omnes, qui, animarum salutis studio flagrantes, in proximis ad sanctimoniae semitam dirigendis Cleroque educendo praestiterunt, quemadmodum, ut recens exemplum proferamus, cernere licet in Iosepho Cafasso, cui beatorum caelitum honores. Nosmet ipsi decrevimus. Siquidem sanctissimo viro solemne semper fuit assiduam Exercitiis spiritualibus operam navare, quibus in se aliisque Christi administris sanctitatem impensius foveret et caelestia consilia cognosceret; ut cum egressus aliquando e sacro recessu, divino lumine donatus, iuniori cuidam sacerdoti, qui eo a confessionibus utebatur, eam viam ineundam aperte commonstravit, quae ad supremum virtutis fastigium illum perduxit: beatum Ioannem Bosco dicimus, cui nomini nullum par elogium.
Qui vero in religiosae disciplinae septis quovis titulo militant, cum quotannis sacris exercitationibus perfungi lege iubeantur (27), nullum dubium est quin e sacris hisool secessibus magnam caelestium bonorum abundantiam relaturi sint, unde, prout cuique opus est, amplioris perfectionis haustus excipere, praesidiaque omnia ad consiliorum evangelicorum viam alacrius terendam sibi comparare queant. Annua enim Exercitia mysticum «lignum vitae» sunt (28), quo tam singuli quam communitates laude illa sanctimoniae vigebunt, qua familia quaevis religiosa floreat oportet.
Neque putent utriusque Cleri sacerdotes tempus spiritualibus exercitationibus traductum in ministerii apostolici detrimentum cessurum. Scilicet audiant Sanctum Bernardum, qui Summo Pontifici beato Eugenio III, cuius quondam magister fuerat, scribere haud dubitabat: «Si totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est, laudo humanitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es: ergo ut integra et plena sit humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit; alioquin, quid tibi prodest, si universos lucreris, te ipsum perdens? Quamobrem, cum omnea te habeant, esto et tu ex habentibus unus. Memento, non dico semper, non dico saepe, sed vel interdum reddere te «ipsum tibi» (29).
Pro laicis Actionis Catholicae
Haud minore cura, Venerabiles Fratres, auctores sumus ut spiritualibus Exercitiis apte expoliantur multiplices cohortes eae. Actionis Catholicae quam totis viribus provehere atque commendare non desistimus neque unquam desistemus, quippe quae perutilis (ne dicamus necessariam) participatio laicorum ad hierarchicum apostolatum habeatur. Equidem satis verbis exprimere non possumus singularem qua perfusi sumus laetitiam postquam accepimus ubique ferme sacrarum commentationum peculiares series esse institutas, quibus pacifici ac strenui hi Christi milites, praesertim vero tironum manipuli, excolantur. Qui, cum frequentes ad eas convolent ut ad sacra proelia Domini proelianda paratiores promptioresque inveniantur, in eisdem non solum subsidia ad christianae vitae formam in se perfectius exprimendam reperiunt, verum etiam non raro arcanam Dei vocem corde percipiunt eos ad sacra munia et ad provehenda animarum lucra vocantis atque adeo ad apostolatum plene exercendum impellentis. Splendida haec quidem caelestium bonorum aurora, quam perfecta dies brevi sequetur et cumulabit, modo ut Exercitiorum spiritualium consuetudo latius porrigatur, prudentique peritia propagetur inter varias catholicorum, praecipue iuniorum, consociationes (30).
Pro omnibus hominum coetibus.
Cumque nostra hac aetate temporalia bona atque ex eis pullulantia vitae commoda simul cum aliqua opulentia ad opifices ceterosque operam locantes haud parce defluxerint, eos in feliciorem vitae conditionem adducendo, miserentis ac providentis Dei bonitati adscribendum est quod in vulgus quoque fidelium caelestis hic Exercitiorum spiritualium thesaurus spargitur, qui, ceu sacoma, homines contineat ne, fluxarum rerum pondere pressi et in huius commoditates suavitatesque vita e se ingurgitantes, ad placita moresque materialismi misere labantur. Qua de causa iure Opera «pro Exercitiis» quae iam nonnullis in regionibus sobolescunt, maximeque frugiferos ac peropportunos «Opificum secessus» cum adiectis «Perseverantiae» sodalitiis ardenti studio ac lavore prosequimur, eaque omnia, Venerabiles Fratres, pastorali vestrae solertiae ac sollicitudini commendata volumus.
Modus peragendi exercitia spiritualia.
Verum, ut laeti quos narravimus fructus ex sacris exercitationibus profluant, congrua sedulitate eis operam dare necesse est; nam si tantummodo consuetudinis causa, si tarde, si oscitanter Exercitia haec peragantur, exiguum sane vel nullum exinde emolumentum capietur.
Sollicitudo et quies ab exterioribus curis.
Qua de re, ante omnia opus est ut, solitudine comite, ad sacras commentationes animus intendatur, remotis scilicet omnibus vitae cotidianae curis atque sollicitudinibus; nam ut perspicue docet aureus libellus «De Imitatione Christi» : «In silentio et quiete proficit anima devota» (31). Quamquam igitur laudandas profecto omnique pastorali industria promovendas, utpote a Deo benedictionibus plurimis auctas, sacras commentationes existimamus, quibus publice multitudines exerceantur, maxime tamen Exercitia spiritualia urgemus in secreto peracta, quae «clausa» vocant, quibus homo facilius a creaturarum commercio distrahitur, dissipatasque animi partes cogit ut uni sibi ac Deo, veritatum aeternarum contemplatione, vacet.
Congruum temporis spatium.
Insuper veri nominis Exercitia spiritualia spatium aliquod temporis, quod in eis traduratur, requirunt. Et quamquam illud pro rerum et personarum ratione contrahi ad paucos dies vei extrahi ad solidum mensem potest, nihilo secius nimis coarctandum non est, si utilitates, quas Exercitia pollicentur, captare quis vult. Ut enim loci salubritas tunc tantum valetudinem corporis iuvat, cum hoc ibidem aliquantulum commoratur, ita salutaris sacrarum commentationum ars spiritui efficienter non opitulatur, nisi illum aliquandiu exerceat.
Methodus optima adhibenda.
Postremo, maxime refert ad Exercitia spiritualia rite obeunda fructumque ex eis comparandum, ut sapienti atque apposita peragantur methodo.
Porro exploratum est, inter omnes Exercitiorum spiritualium methodos quae laudabiliter admodum sanae asceseos catholicae principiis inhaerent, unam prae ceteris primas semper tulisse, quae, pienis iteratisque Sanctae Sedis approbationibus exornata, praeconiisque nobilitata virorum doctrina spirituali ac sanctitate praestantium, ingentes sanctimoniae fructus quattuor fere saeculorum spatio est consecuta: methodum intelligimus invectam a sancto Ignatio de Loyola, quem praecipuum et peculiarem Magistrum Exercitiorum spiritualium appellare placet, cuius «admirabilis ille Exercitiorum liber» (32) parvus quidem mole sed caelesti sapientia refertus, ex quo sollemniter approbatus, laudatus, commendatus fuit a f. r. decessore Nostro Paulo III (33), iam tum, ut verba iteremus a Nobis antequam ad Petri cathedram eveheremur aliquando adhibita, iam tum, inquimus, «eminuit et claruit tanquam sapientissimus atque omnino universalis normarum codex ad animas in viam salutis ac perfectionis dirigendas, tanquam inexhaustus spectatissimae aeque ac solidissimae pietatis fons, tanquam acerrimus stimulus beneque peritus praemonstrator ad morum emendationem procurandam vitaeque spiritualis culmen attingendum» (34). Cumque, initio Pontificatus Nostri, «Sacrorum Antistitum universi fere orbis catholici ex utroque ritu flagrantissimus studiis votisque satisfacientes» Constitutione Apostolica «Summorum Pontificum» die 25 Iulii 1922 data «Sanctum Ignatium de Loyola omnium Exercitiorum spiritualium, ideoque institutorum, sodalitiorum, coetuumque cuiusvis generis iis, qui Exercitia spiritualia obeunt, operam studiumque navantium, Patronum caelestem declaravimus, constituimus» (35), fere aliud nihil praestitimus praeterquam suprema Auctoritate Nostra illud sancivimus quod communi Pastorum et fidelium sensu perhibebatur; quod implicite, una cum memorato Paulo III, insignes decessores Nostri Alexander VII (36), Benedictus XIV (37), Leo XIII (38), saepe Ignatianas commentationes laudibus exornantes dixerant; quod magnis praeconiis, imo ipso virtutum exemplo quas in hac palaestra hauserant vel amplificaverant, extulere ii omnes, ut verba ipsius Leonis XIII usurpemus, «qui vel asceseos disciplina vel sanctitate morum» superioribus quattuor saeculis «maxime floruerunt» (39). Et re quidem vera: excellentia spiritualis doctrinae prorsus a periculis erroribusque falsi mysticismi alienae; admirabilis facilitas Exercitia haec ad quemvis hominum ordinem ac statum accommodandi, sive ii in coenobiis contemplationi incumbunt, sive in saecularibus negotiis actuosam vitam traducunt; aptissima partium coagmentatio; mirabilis ac lucidus ordo quo e veritatibus commentandis altera alteram excipit; documenta denique spiritualia quae hominem, excusso iugo criminum et morbis qui moribus inhaerent detersis, per securas semitas abnegationis atque pravorum habituum detractionis (40), ad suprema orationis amorisque divini fastigia perducunt; procul dubio haec omnia talia sunt, quae efficacem Ignatianae methodi naturam atque vim satis superque ostendant. Ignatianasque commentationes affatim commendent.
Recollectio menstrua.
Restat, Venerabiles Fratres, ut ad tuendum custodiendumque spiritualium Exercitiorum fructum, quem disertis laudibus prosecuti sumus, eiusque salutarem memoriam refricandam, piam consuetudinem quam veluti Exercitiorum brevem geminationem dixeris, recollectionem scilicet menstruam vel saltem tertio quoque mense instituendam enixe suadeamus. Hic mos, quem — placet verbis iisdem uti decessoris Nostri s. m. Pii X — «libentes videmus pluribus in locis inductum» (41) atque vigere praesertim apud religiosas communitates piosque Cleri saecularis sacerdotes, vehementer optamus ut inter ipsos laicos, quod sane in haud exiguam eorum utilitatem cedet, inferatur, illos potissimum qui, rei familiaris forte distenti curis aut negotiis impliciti, ab Exercitiis spiritualibus prohibeantur; his enim recollectionibus optata ipsorum Exereitiorum emolumenta aliqua saltem ex parte supplere poterunt.
Conclusio.
Hoc modo, Venerabiles Fratres, Exercitia spiritualia, si ubique per omnes christianae societatis ordines diffusa diligenterque peracta sint, spiritualis regeneratio consequetur: fovebitur pietas, religionis vires alentur, frugiferum explicabitur apostolicum munus, atque pax singulorum et societatis tandem regnabit.
Dum, sereno caelo terraque silente, medium orbem nox subiret, in secreto, procul ab hominum frequentia, Verbum aeternum Patris, humana natura assumpta, mortalibus apparuit, insonuitque per aethereas regiones caelestis hymnus: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis» (42).
Praeconium hoc christianae pacis: — Pax Christi in regno Christi — summum apostolici cordis Nostri desiderium exhibens, ad quod studia laboresque Nostri enixe contendunt, valde animos christianorum percellet, qui, a tumultu et a saeculi vanitatibus abstracti, in alto abditoque secreto veritates Fidei exemplaque retractaverint Illius qui mundo pacem attulit eamque ceu hereditatem reliquit: «Pacem meam do vobis» (43).
Hanc veri nominis pacem hoc ipso die quo, divino beneficio, quinquagesimus sacerdotii Nostri annus completur, vobis, Venerabiles Fratres, ex corde ominamur; eandemque instante suavissima illa Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi celebritate, quae mysterium pacis nuncupari potest, ab Eo, qui Princeps pacis salutatus est, fervidis precibus postulamus.
Atque his sensibus, erecto in spem laetam firmamque animo, auspicem divinorum munerum et benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro, hoc est universae ac dilectissimae familiae Nostrae catholicae, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XX mensis Decembris anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri VIII.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XXI (1929), n. 16, pp. 689-706
(1) Acta Apost. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6.
(2) Acta Apost. Sedis, vol. XXI (1929), pag. 6.
(3) Litt. Encycl. Quod auctoritate, 22 dec. 1885 (Acta Leonis XIII, voI. II, pp. 175 ss.).
(4) Exhortatio ad clerum catholicum: Haerent animo, 4 Aug. 1908 (Acta Sanctae Sedia, vol. XLI pp. 555-577).
(5) S. GREG. M., Pastor., l. III, adm. 15 (Migne, P. L., tom. 77; col. 73).
(6) S. EUCHER., De laud. eremi, 37 (Migne, P. L., tomo 50, col. 709).
(7) LACTANT., De falsa relig., l. I, c. l (Migne, P. L., tomo 6, col. 118).
(8) S. BASIL. M., De laude solitariae vitae, initio (Opera omnia, Venetiis, 1751, tomo 2, pag. 379).
(9) Ibid.
(10) Sap., IV, 12.
(11) Io., XIV, 6.
(12) Rom., XIII, 14.
(13) Ephes., IV, 13.
(14) Galat., II, 20.
(15) Coloss., II, 7.
(16) Philipp., IV, 7.
(l7) Io., IV, 35.
(18) MARC., VI, 31.
(19) Act., I, 14.
(20) S. FRANC. SAL., Traité de l'amour de Dieu, l. 12, c. 8.
(21)S. HIERONYM., Ep. 148 ad Celant., 24 (Migne, P. L., tom. 22, col. 1216).
(22) S. PETR. CURYSOLOG., serm. 12 (Migne, P. L., tom. 52, col. 186).
(23) S. LEO MAGN., Serm. 19 (Migne, P. L., tom. 54, col. 186).
(24) S. ALF. M. DE' LIGUORI, Lettera sull'utilità degli Esercizi in solitudine; Opere ascet. (Marietti, 1847) vol. III, pag. 616.
(25) Const. Apost. Summorum Pontificum, 25 Iul. 1922 (Acta Apost. Sed., vol. XIV, pag. 421).
(26) Cod. iur. can., can. 126.
(27) Cod. iur. can., can. 595, § l.
(28) Gen., II, 9.
(29) S. BERN., De consider., l. I, C. 5 (Migne, P. L., tom. 182, col 734).
(30) Cfr. Ordine del giorno di Mons. Radini-Tedeschi in «Congr. cattol. ital.», an. 1895.
(31) De imit. Chr., 1. I., c. 206.
(32) Brev. Rom., in festo S. Ign. (31 Iul.), lect. 4.
(33) Litt. Apost. Pastoralis officii, 31 Iul. 1548.
(34) S. Carlo e gli Esercizi spirituali di S. Ignazio in: «S. Carlo Borromeo nel 3° Centenario dalla canonizzazione», n. 23, Sett. 1910, pag. 488.
(35) Const. Apost. Summorum Pontificum, 25 Iul. 1922 (Acta Apost. Sedis, vol. XIV, pag. 1922).
(36) Litt. Apost. Cum sicut, 12 Oct. 1647
(37) Litt. Apost. Quantum secessus, 20 Mart. 1753; Litt. Apost., Dedimus sane, 16 maii 1753.
(38) Epist. Ignatianae commentationes, 8 Febbr. 1900 (Acta Leonis XIII, vol. VII, p. 373.
(39) Ibid.
(40) Epist. apost. Pii Pp. XI: Nous avons appris, 28 Mart. 1929 ad Card. Dubois.
(41) Exhort. ad Cler. cathol. Haerent animo, 4 Aug. 1908 (Acta Sanctae Sedis, vol. XLI, p. 575)
(42) Luc., II, 14.
(43) Ioann., XIV, 27.
© Copyright 1929 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana