LITTERAE ENCYCLICAE
AD SALUTEM HUMANI*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE SANCTO AUGUSTINO EPISCOPO HIPPONENSI ET ECCLESIAE DOCTORE, MILLESIMO ET QUINGENTESIMO
AB EIUS OBITU EXEUNTE ANNO
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALUTEM
ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Ad salutem humani generis constitutae providenter Ecclesiae quod Christus Iesus usque adhuc adfuerit praesentissimus sitque in posterum adfuturus, nisi id rei naturae ac necessitati prorsus congrueret et divini Conditoris sponsione, quam in Evangelio legimus, niteretur, ex ipsis tamen Ecclesiae fastis satis superque constaret, quam nulla unquam errorum lues inquinarit, nulla labefecerit, quantumvis frequentium, filiorum defectio, nullae impiorum hominum insectationes, vel ad atrocissima quaeque productae, prohibuerint quominus, in iuvenilem quendam revocata vigorem, perpetuo reviresceret. Quodsi non una eademque Dominus noster ratione, non una eademque via, instituti sui ad omne aevum pertinentis et stabilitati consuluit et incrementa provexit, at praecipue in unaquaque aetate insignes suscitavit homines, qui, suo ingenio laboribusque suis, ad temporum rerumque vices accommodatissimas, efficerent, ut de « potestate tenebrarum » cobibita ac devicta christianus populus identidem gauderet. Quem quidem divinae providentiae delectum multo, quam in plerosque, exquisitiorem liquet in Augustinum Tagastensem cecidisse, qui, cum et lucerna super candelabrum posita et cuiusvis eversor haeresis et aeternae dux salutis aequalibus suis apparuisset, non modo, saeculorum decursu, christifideles docere et consolari perrexit, verum nostra hac etiam aetate ad id summopere confert, ut fidei apud ipsos splendere veritas et divina item caritas flagrare ne desinat. Immo pervagata res est, Augustini scriptis, quod tam grandia sint, tam delectationis plena, haud paucos allici qui a Nobis dissident vel a fide omnino alieni videntur. Unde fit — cum in vertentem annum a beato maximi Episcopi et Doctoris obitu dies quindecies saecularis auspicato incidat — ut ad eius agendam celebrandamque memoriam fere ubique gentium christifideles exardescant et praeclara admirationis pietatisque apparent atque edituri sint testimonia. Itaque, Apostolico officio et incredibili quadam animi voluptate permoti, communi Nos eiusmodi praeconio cum deesse nolimus, tum vos omnes, Venerabiles Fratres, et clerum populumque cuiusque vestrum hortamur, gratias caelesti Patri Nobiscum singulares agatis, quod tot tamque ingentibus Ecclesiam suam beneficiis per Augustinum locupletare, qui ex impertita sibi divinorum ubertate munerum tantum lucri et fecit ipse et in catholicorum universitatem derivavit. Quos quidem hodie decet non tam de viro gloriari, ad corpus Christi mysticum quasi prodigialiter olim adiuncto, quo, historiae iudicio, maiorem celsioremque ubique terrarum paene nullum ante actae aetates tulere, quam eius imbuere se atque alere doctrina vitaeque exempla sanctissimae persequi.
Laudari Augustinum, vel a Romanis Pontificibus, desit um nunquam est in Ecclesia Dei. Sanctum nimirum Episcopum adhuc viventem Innocentius I amicum sibi carissimum salutabat [1], efferebatque litteras, quas ab ipso ab eiusque amatoribus episcopis quattuor acceperat: « litteras plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas » [2]. Augustinum autem paulo ante vita functum Caelestinus I contra adversarios magnificis hisce verbis defendit: « Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec umquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersiti quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in communi senserunt, utpote qui utique cunctis et amori fuerit et honori » [3]. Gelasius I Hieronymum una simul et Augustinum praedicabat «ecclesiasticorum lumina magistrorum » [4]; et Hormisdas ad Possessorem episcopum consulentem haec rescripsit sane gravissima: « De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quod Romana, hoc est catholica, sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci, tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur » [5]. Testimonium vero haud dissimile Ioannes II edidit, adversus haereticos ad Augustini opera provocando: « cuius doctrinam — aiebat — secundum praedecessorum meorum statuta, Romana sequitur et servat Ecclesia » [6]. Ecquis enim ignorat, per eas quae Augustini obitum excepere propius aetates, quam penitus in eius doctrina Romani Pontifices, ut, exempli causa, Leo Magnus, ut Gregorius Magnus, versati essent? Qui quidem sanctus Gregorius, tam de se modeste sentiens quam de Augustino honorifice, ad Innocentium Africae praefectum scribebat : « Si cupitis delicioso pabulo saginari, beati Augustini patriotae vestri opuscula legite et ad comparationem siliginis illius nostrum furfurem ne quaeratis » [7]. Atque in comperto est, Hadrianum I saepe Augustini locos afferre consuevisse, quem « egregium doctorem » appellabat [8]; constat item, Clementem VIII ad difficiles controversias inlustrandas et Pium VI, in Constitutione Apostolica « Auctorem fidei », ad ambages damnatae Pistoriensis Synodi nudandas, Augustini auctoritate usos fultosque esse. - Hoc praeterea in Episcopi Hipponensis honorem vertit, quod haud semel in Conciliis ipsa eius verba ad catholicam veritatem definiendam congregati legitime Patres adhibuere: quo in genere Concilia Arausicanum II ac Tridentinum commemorare satis esto. - Atque, ut ad iuventutis Nostrae annos respiciamus, placet heic verba referre et quasi animo periucunde volutare, quibus immortalis memoriae decessor Noster Leo XIII, postquam de illis mentionem fecerat qui Augustino aetate antecessissent, praestita ab ipso christianae philosophiae adiumenta dilauda vit: « Sed omnibus veluti palmam praeripuisse visus est Augustinus, qui ingenio praepotens, et sacris profanisque disciplinis ad plenum imbutus, contra omnes suae aetatis errores acerbissime dimicavit fide summa, doctrina pari. Quem ille philosophiae locum non attigit; imo vero quem non diligentissime investigavit, sive cum altissima fidei mysteria et fidelibus aperiret et contra adversariorum vesanos impetus defenderet; sive cum, Academicorum aut Manichaeorum commentis deletis, humanae scientiae fundamenta et firmitudinem in tuto collocavit, aut maiorum, quibus premuntur homines, rationem et originem et causas est persecutus ! » [9].
Verum, priusquam rem Nobis propositam pressius aggrediamur, animadverti ab omnibus volumus, laudes, quibus veteres scriptores nostrum ornarunt, amplissimas, recte esse intellegendas, non ita scilicet — quemadmodum, nonnulli, catholici sensus expertes, censuerunt — ut Augustini loquentis auctoritas supremae ipsi Ecclesiae docentis auctoritati anteferatur.
O quam « mirabilis Deus in sanctis suis ! » [10]. A quo tributam sibi misericordiam Augustinus vocibus ex interiore grati amantissimique animi veluti recessu expromptis in suo Confessionum libro declaravit vehementerque extulit. Providentissime enim adspirante Deo, eundem vix puerum pia Monica caritate Christi adeo incendit, ut ipse dicere aliquando potuerit: « Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc laete matris, tenerum cor meum praebiberat et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum non me totum rapiebat » [11]. Adulescens vero, cum a matre abesset ethnicosque magistros audiret, ea de causa sivit Altissimus ut, de pristina remittens pietate, voluptatibus corporis infeliciter serviret seque in Manichaeorum laqueos indueret, quorum sectam novem ferme secutus est annos, ut scilicet, qui Gratiae Doctor futurus esset, is experiundo disceret et posteritati traderet, quanta animus vel nobilissimus imbecillitate ac fragilitate laboret, nisi christianae institutionis praesidio et assiduitate precum in via virtutis firmetur, per eam potissimum iuvenilem aetatem, cum et spiritus erroribus facilius allicitur ac delenitur, et primis sensuum motibus perturbatur animus; itemque idcirco sivit, ut ipso usu perciperet noster, quam miser ille sit, qui creatis rebus explere se atque exsatiare contendit, quemadmodum ipsemet serius coram Domino aperte fassus est: « Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem non invenirem quidquam, praeter te, Domine » [12]. Cur igitur Augustinus sibi ipsi a caelesti Patre relinqueretur, cui quidem fletibus precibusque Monica instaret, illud matrumfamilias exemplum, quae, per suam animi aequitatem lenitatemque, per suam perpetuam divinae misericordiae implorationem, tandem aliquando pervincunt ut ad bonam frugem suos liberos revocent? Neque enim fieri poterat ut tot filius lacrimarum periret [13]; ad rem ita noster; « Et in eisdem etiam libris quod de mea conversione narravi, Deo me convertente ad eam fidem, quam miserrima et furiosissima loquacitate vastabam, nonne ita narratum esse meministis, ut ostenderem me fidelibus et quotidianis matris meae lacrymis ne perirem fuisse concessum? »[14]. Itaque Augustinus ab Manichaeorum haeresi sensim abalienari et quasi numinis afflatu impulsuque Mediolanum duci Ambrosio Episcopo obvius; « paulatim » Dominus « manu untissima et misericordissima pertractans et componens cor » [15] eius, efficere, ut sapientissimis Ambrosii sermonibus ad credendum in catholicam Ecclesiam inque Bibliorum veritatem adduceretur; iam tum Monicae filius, etsi sollicitudinibus vitiorumque illecebris nondum exsolutus, retinere tamen firmiter, viam salutis non esse divina providentia positam nisi in Christo Domino nostro atque in Scripturis Sacris, quarum una catholicae Ecclesiae auctoritas veritatem sponderet [16].
Verum o quam difficilis quamque laboriosa plena hominis, iam dudum de recta aberrantis, mutatio! Cupiditatibus enim ille concitationibusque animi serviebat adhuc, has ad cohibendas haud satis potens; tantumque aberat ut necessarias sibi vires saltem ex platonieorum de Deo deque rebus creatis doctrina hauriret, ut, contra, miserias suas maiore quoque miseria, scilicet superbia, cumulasset, nisi ab Apostoli Pauli Epistolis aliquando didicisset, qui velit christiane vivere, oportere eum humilitatis fundamento divinaeque gratiae auxilio niti. Iamque — rem commemoramus cuius narrationem repetere nemo queat quin se a lacrimis abstineat — de praeteritae vitae dolens admissis exemploque tot christifidelium permotus, qui vel omnium rerum iacturam facerent ut «unum... necessarium» lucrarentur, divinae misericordiae, quae ipsum suaviter insequebatur, tum denique manus dedit, cum, inter orandum, subita illa voce perculsus est « tolle et lege »; qui cum Epistolarum codicem prope positum aperuisset, illud ante oculos eius, caelestibus interea gratiis animum efficienter impellentibus, cecidit: « Non in comessationibus et ebrietatibus, non in eubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ut? feceritis in concupiscentiis » [17]. Quo ex horae momento Augustinum, eo usque donec animam edidit, totum Deo deditum fuisse, in comperto est.
Brevi sane apparuit, quale et ad quam inlustria facinora « vas electionis » sibi Dominus in Augustino comparasset. Qui, sacerdotio initiatus posteaque episcopatu Hipponensi auctus, non tani Africae christianae quam Ecclesiae universae lumen praeferre copiosae doctrinae suae suique apostolatus beneficia impertire coepit. Meditari igitur ille Biblia sacra, diu multumque preces Domino adhibere — quarum significationes vocesque in eius libris adhuc resonant —, Patrum Doctorumque opera, qui eum antecesserant quosque demisso venerabatur animo, intentius perlegere, ut cotidie magis revelatas a Deo veritates introspiceret et calleret. Licet enim posterior sanctis illis viris succederet, qui splendidissima veluti sidera catholico nomini illuxerant, ut Clemens Romanus, exempli causa, et Irenaeus, ut Hilarius et Athanasius, ut Cyprianus et Ambrosius, ut Basilius, Gregorius Nazianzenus et Ioannes Chrysostomus; licet eodem tempore, quo Hieronymus, esset, Augustinus tamen maximam humano generi admirationem adhuc commovet ob subtilitatem gravitatemque sententiarum atque ob miram illam sapientiam, quam eius scripta, per diuturnum fere quinquaginta annorum spatium confecta et in vulgus edita, redolent. Quodsi arduum est, frequentissimas uberrimasque lucubrationes illas persequi, quae, cum ad omnia divinarum rerum capita, ad Bibliorum exegesim ad morumque disciplinam pertineant, tales quidem sunt, ut universas interpretes complecti et comprehendere vix queant, tamen cur non e tanta doctrinarum mole aliqua in lucem documenta vocemus, quae ad aetatem nostram accommodatior et christianae societati utiliora videantur?
Atque primum, in eo vehementer Augustinus elaboravit, ut mortales omnes perdiscerent persuasumque haberent quis esset, idemque supremus, sibi praestituto finis quaeque unice ad veri nominis beatitatem sibi via muniretur. Ecquis, rogamus, quantumvis levis ac futilis, hominem, tamdiu voluptatibus fruitum tamque praeclaris ad huius vitae commoda sibi comparanda instructum artibus, audire sine ulla animi commotione potuisset Deo confitentem: « Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te ? » [18]. Quae quidem verba, cum totius summam sapientiae complectantur, tum, una simul, et Dei erga nos caritatem et singularem hominis dignitatem et miserandam eorum condicionem qui ab Auctore suo abalienati vivunt, aptissime describunt. Certe, hac nostra potissimum aetate, qua mirabiles creatarum rerum naturae cotidie clarius patefiunt prodigialemque earum vim atque virtutem homo, quo est ingenio, in suam redigit potestatem, ad commoda sua, ad suam làutitiam oblectationemque adhibiturus; hodie, inquimus, cum opera et artificia, quae aut intellectus aut illiberalis mortalium labor genuerit, in dies multiplicantur atque in omnes orbis terrarum partes incredibili quadam celeritate traiiciuntur; nimium quantum animus noster, se totum in res creatas abdendo, Creatorem obliviscitur, fluxa bona, neglectis aeternis, persequitur atque in privatum publicumque detrimentum in suamque ipsius perniciem ea dona convertit, quae a benignissimo Deo idcirco accepit ut Christi regnum latius proferret suamque salutem proveheret. Iamvero, ne nos sinamus humano eiusmodi civilique cultu absorberi, qui ad corporea et ad sensuum voluptates totus intendit, christianae sapientiae principia scrutemur ac meditemur oportet, ab Episcopo Hipponensi tam apte proposita atque explanata: « Deus ergo naturarum omnium sapientissimus conditor et iustissimus ordinatur, qui terrenorum oraamentorum maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus quaedam bona huic vitae congrua, id est pacem temporalem pro modulo mortalis vitae in ipsa salute, et incolumitate ac societate sui generis, et quaeque huic paci vel tuendae, vel recuperandae necessaria sunt, sicut ea quae apte ac convenienter adiacent sensibus, lux, nox, aurae spirabiles, aquae potabiles, et quidquid ad alendum, tegendum, curandum ornandumque corpus congruit: eo pacto aequissimo, ut qui mortalis talibus bonis paci mortalium accommodatis recte usus fuerit, accipiat ampliora atque meliora, ipsam scilicet immortalitatis pacem, eique convenientem gloriam et honorem in vita aeterna ad fruendum Deo, et proximo in Deo: qui autem perperam, nec illa accipiat, et haec amittat » [19].
De constituto autem hominibus fine supremo cum noster loqui institisset, adiicere idem properat, quicumque ipsum assequi volunt, inane eorum coeptum esse evasurum nisi Ecclesiae catholicae subiecerint sese modesteque paruerint, quae una sit divinitus nata ad lucem virtutemque animis conferendam, qua qui caret, necessario de recta deflectit et in salutis aeternae discrimen facile praeceps agitur. Etenim pro sua Deus benignitate nequaquam passus est, homines, quasi titubantes et caecos, ipsum anquirere: « quaerere Deum, si forte attrectent eum aut inveniant » [20]; at vero, depulsis ignorantiae tenebris, se per revelationem cognoscendum praestitit errantesque ad paenitentiae officium vocavit: « Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant» [21]. Cum autem sacros scriptores suo spiritu affiavisset, Biblia et custodienda et authentice interpretanda Ecclesiae commisit, ab Unigenito suo conditae; cuius quidem Ecclesiae divinam originem, inde ab initio, per patrata ab ipso Conditore Christo miracula ostendit ac comprobavit: « Sanati languidi, mundati leprosi; incessus dandis, caecis visus, surdis auditus est redditus. Homines illius temporis aquam in vinum conversam, saturata quinque millia quinque panibus, transita pedibus maria, mortuos resurgentes viderunt: ita quaedam corpori manifestiore beneficio, quaedam vero menti occultiore signo, et omnia hominibus maiestatis testimonio consulebant: sic in se tunc animas errantes mortalium divina commovebat auctoritas » [22]. Esto, miraculorum frequentiam aliquantum, deinceps, remisisse; at qua alia de causa, quaesumus, nisi quia divinum testimonium ex ipsa prorsus mira fidei propagatione et societatis humanae, ad christianam de moribus doctrinam, emendatione altius in dies eminebat? « Parumne consultum rebus humanis arbitraris, — ita Augustinus, cum ad Ecclesiam Honoratum, amicum suum, revocare studeret — quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil denique quod corporis sensus attingit, pro Deo colendum esse, ad quem solo intellectu am Mendum est, non pauci doctissimi disputant, sed imperitum etiam vulgus marium feminarumque in tam multis diversisque gentibus et credit et praedicat? quod continentia usque ad tenuissimum victum panis et aquae, et non quotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies perpetuata ieiunia; quod castitas usque ad coniugii prolisque contemptum; quod patientia usque ad cruces fiammasque neglectas; quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus; quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad desiderium mortis intenditur? Pauci haec faciunt, pauciores bene prudenterque faciunt: sed populi probant, populi laudant, populi favent, diliguût postremum populi: populi suam imbecillitatem, quod ipsa non possunt, non sine provectu mentis in Deum, nec sine quibusdam scintillis virtutis, accusant. Hoc factum est divina providentia per prophetarum vaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per Apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per sanctorum praedicabilem vitam, atque in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos eius Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per succession.es episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, columen auctoritatis obtinuit? » [23].
Has profecto Augustini sententias, quibus nihil est vigoris gravitatisque usque adhuc detractum, plane confirmatas nemo non dixerit diuturno hoc quindecim saeculorum spatio, quorum quidem decursu Ecclesia Dei, etsi tam multis calamitatibus rerumque perturbationibus pressa, tot laniata haeresibus ac discidiis, tot afflicta suorum defectione atque indignitate filiorum, nihilo secius, Conditoris sui nixa promissis, cum circumiecta considerent humana, aliud ex alio, instituta, non modo sospes atque incolumis stetit, verum etiam, unaquaque aetate, praeterquam quod miris sanctitatis devotionisque vitae exemplis ornatior exstitit caritatisque frequentissimis in christifidelibus acuit auxitque flammam, suorum praeterea missionalium martyrumque opera novos sibi populos adiunxit, quos penes inclita illa virginitatis laus et sacerdotii atque episcopatus dignitas efflorescunt ac vigent; tam penitus, denique, gentes universas suo caritatis iustitiaeque spiritu imbuit, ut vel homines, a quibus neglegitur atque oppugnatur, facere non possint quin ab ea ipsa loquendi agendique rationem mutuentur. Recte igitur noster, Donatistis, qui veram Christi Ecclesiam ad quendam Africae angulum contrahere et coangustare auderent, cum obiecisset atque opposuisset universitatem seu, ut aiunt, catholicitatem Ecclesiae ad omnes homines pertinentis divinae gratiae auxiliis adiuvandos ac muniendos, argumentationem per sollemnia illa verba concludebat: « Securus iudicat orbis terrarum » [24], quorum lectio, haud ita pridem, animum praeclari cuiusdam nobilissimique viri ita pepulit, ut is in unicum Christi ovile ingredi haud diu multumque dubitant [25].
Alte, ceteroqui, profitebatur noster, hanc Ecclesiae universae unitatem, itemque eius magisterii ab omni errore vacuitatem, non modo a non adspectabili Capite Christo Iesu proficisci, qui de caelo «gubernat corpus suum » [26] et per docentem Ecclesiam suam loquitur [27], sed etiam ab adspectabili in terris capite, Romano Pontifice qui, legitimo successionis iure, Petri Cathedram obtinet; haec enim successorum Petri series « ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae » [28], nosque iustissime in Ecclesiae gremio « tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum » [29]. Itaque, cum Pelagiana invasisset haeresis eiusque asseclae per dolum ac fallaciam mentes animosque fidelium conturbare niterentur, Patres Concilii Milevitani, quod inter alia, adspirante ac veluti duce Augustino, habitum est, disceptatas inter se quaestiones et confecta ad eas dirimendas decreta nonne Innocentio I probanda proposuere? Qui, rescribendo, ob religionis studium ob animumque Pontifici Eomano deditissimum episcopos illos laudabat « scientes — inquiens — quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent; praesertim quoties fidei ratio ventiiatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros, nonnisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem referre debere, veluti nunc retulit vestra Dilectio, quod per totum mundum possit Ecclesiis omnibus in commune prodesse » [30]. Postquam igitur Romani Pontificis adversus Pelagium Caelestiumque sententia periata illuc est, Augustinus, contionando apud populum, memorabilia illa edidit: « Iam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem apostolicam; inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est, utinam aliquando finiatur error! » [31]. Quae quidem verba aliquantulum contracta, proverbii locum obtinuere: Roma locuta est, causa finita est. Atque haec alibi idem, postquam Zosimi Pontificis iudicatum rettulit, Pelagianos, ubicumque gentium erant, damnantis ac reprobantis: « In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, tam certa et clara est catholica fides, ut nef as sit de illa dubitare christiano » [32]. Iamvero quisquis Ecclesiae obsequitur, quae ab divino Sponso caelestis gratiae divitias per sacramenta potissimum conciliandas accepit, is, boni instar Samaritani, in vulnera filiorum Adam oleum et vinum infundit, ut reos a culpa expiet, debiles atque infirmos roboret et probos denique ad sanctioris vitae institutum conformet. Demus utique, aliquem Christi administrum oificio suo deesse nonnunquam potuisse, at num idcirco, sua destituta efficacitate, Christi virtus iacebat? « Et ego dico — Episcopum Hipponensem audiamus — et omnes dicimus, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros: sint ministri iusti, si volunt; si autem noluerint esse iusti qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus eius dixit; Hic est qui baptizat » [33]. Utinam obloquentem Augustinum ii olim audissent omnes hodieque audirent, quotquot, Donatistarum more, causam alicuius sacerdotum lapsus praetexerunt, ut inconsútilem Christi vestem discinderent seque extra viam salutis miserrime deiicerent!
Vidimus, quam noster demisse, etsi ingenio praepotens, se Ecclesiae docentis auctoritati subiiceret, quod donec fecisset, noverat ne transversum quidem unguem a catholica se doctrina discessurum. At praeterea, cum illud perpendisset: « Nisi credideritis, non intelligetis » [34], probe didicerat, non modo, quotquot, fidei retinentissimi, Dei verbum supplici submissoque animo meditantur, eorum menti lumen superbis negatum hominibus de caelo praeferri, sed etiam sacerdotibus, quorum labia custodiant scientiam oportet [35], id ofiicii incumbere — cum res revelatas apte explanare ac tueri earumque christifidelibus sensum dare teneantur — ut, quantum Dei concessu unicuique licet, in fidei veritates alte introspiciant. Quapropter, increata ipse Sapientia instinctus, orando divinarumque mysteria rerum commentando, illuc scribendo devenit, ut amplissimum splendidissimumque sacrae doctrinae veluti corpus posteritati reliquerit. Qui autem tam copiosa eiusmodi opera, Venerabiles Fratres, vel aliquantisper evolverit, ignorare is profecto non potest, quam acriter Hipponensis Episcopus eo animum appulisset ut in Dei ipsius cognitione proficeret. O quam recte Auctorem suum in rerum creatarum universitate ac temperatione agnovit, in eademque ut populus agnosceret sibi creditus, o quam scripsit contionatusque est efficienter: « Vox quaedam est mutae terrae — aiebat — species terrae. Attendis et vides eius speciem, vides eius fecunditatem, vides eius vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatura: vides et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset, continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi huius, tamquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus? »[36]. O quotiens Conditoris sui absolutissimam perfectionem, pulchritudinem, bonitatem, aeternitatem, immutabilitatem potentiamque luculentissimis extulit verbis, tametsi recolere non desinebat, verius cogitari Deum quam dici veriusque esse quam cogitari [37], illudque Creatori nomen imprimis convenire, quod sciscitanti Moysi a quo mitteretur, Deus ipse patefecit [38]!
Verumtamen non in hoc noster acquievit, ut Dei naturam eatenus dumtaxat scrutaretur quoad sibi solis humanae intellegentiae viribus licuisset, sed praestantissimi ingenii aciem, sacris praelucentibus Litteris et Spiritu sapientiae duce, in maximum omnium mysterium intendit, quod tot Patres decessoresque sui, infinita propemodum constantia miro que animorum ardore, ab nefariis haereticorum oppugnationibus vindicarant: dicimus adorandam Patris et Filii et Spiritus Sancti in unitate divinae naturae Trinitatem. Superna enim luce perfusus, de hoc catholicae fidei capite ac fundamento tam altxe subtiliter que disseruit, tit, qui eum consecuti sunt aetate Doctores, iam satis iisdem quodammodo fuerit ex Augustini lucubrationibus haurire unde solida illa divinarum rerum monumenta conficerent, in quae nullo non tempore depravatae humanae rationis tela, mysterium hoc omnium intellectu difficillimum detrectantis, irrito conatu iacta sunt. Atque huc Hipponensem Antistitem inducamus docentem: « ea dici proprie in illa Trinitate distincte ad singulas personas pertinentia, quae relative dicuntur ad invicem, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum, Spiritus sanctus: non enim Pater Trinitas, aut Filius Trinitas, aut Trinitas Donum. Quod vero ad se dicuntur singuli, non dici pluraliter tres, sed unum ipsam Trinitatem: sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus; et omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres dii, aut tres boni, aut tres omnipotentes; sed unus Deus, bonus, omnipotens ipsa Trinitas; et quidquid aliud non ad invicem relative, sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse quod magnum esse, quod bonum esse, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquaeque ibi persona, vel ipsa Trinitas dicitur » [39]. Prolata haec quidem subtiliter ac presse: similitudinibus tamen utitur ille aptissimis, unde mysterium aliquo pacto intellegamus, ut, exempli causa, quando Trinitatis imaginem considerat, redditam in hominis anima quae ad sanctitatem progreditur, quaeque, cum sit Dei memor, tum cogitat ipsum ac diligit: ita ut aliquantulum inspiciamus quomodo Verbum a Patre gignatur, « qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi Verbo suo dixit quodam modo » [40], et quomodo Spiritus sanctus a Patre Filioque procedat, qui « communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuât caritatem » [41]. Monet deinde Augustinus, ut hanc Dei imaginem in nobis clariorem pulchrioremque cotidie, usque ad vitae exitum reddamus, qui cum advenerit, iam divina in nobis insita imago « ipsa perficietur visione, quae tunc erit post iudicium facie ad faciem, nunc autem proficit per speculum in aenigrnate » [42]. Nec fieri unquam poterit quin satis Hipponensem Doctorem admiremur, Unigeniti Dei humana carne induti mysteria explanant em, expressis que verbis —quae S. Leo Magnus in epistola dogmatica ad Leonem augustum attulit — postulantem ut « agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri, humanam, qua maior est Pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus: ne sit quaternitas non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus, Deus et homo » [43]. Sapienter igitur fecit Theodosius iunior cum imperavit, ut, nulla non adhibita reverentiae testificatione, ad Ephesinum Concilium noster arcesseretur, ubi protrita est Nestoriana haeresis; verumtamen inopinatus Augustini obitus prohibuit, quin ad coeuntium Patrum voces vox illa vehemens ac valida accederet, in haereticum hominem exsecratura, qui Christum, ut ita dicamus, dividere divinamque Beatissimae Virginis maternitatem impugnare ausus esset [44]. Neque hoc loco praetereundum, etsi rem vix attingimus, regiam Christi dignitatem, quam sane ut tueremur et christifidelibus colendam proponeremus, Encyclicas Litteras « Quas primas » exeunte Anno Sacro dedimus, haud semel ab Augustino in luce collocatam esse, quemadmodum ipsae comprobant lectiones ex eius scriptis excerptae, quas in Festi D. N. Iesu Christi Regis liturgiam inducere placuit.
Nemo autem fortasse ignorat, de rerum eventorumque omnium abs Deo gubernatione quam mirifice ille — mundi historiam, universis usus adiumentis quae sibi ex assiduo Bibliorum studio ex humanoque eorum temporum cultu suppeterent, uno veluti complexu perspiciens — in nobilissimo De Civitate Dei opere disputant. Etenim in societatis humanae gradibus ac processibus, acriore ut erat iudicio, duas intuetur atque agnoscit civitates, quas condiderant « amores duo: terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui » [45], Babylonem alteram, alteram Hierusalem, quae « permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt usque in finem saeculi » [46], non uno tamen eodemque exitu, quandoquidem Hierusalem cives cum Deo in perpetuum denique regnaturi, Babylonis asseclae crimina sua cum daemonibus in aeternum expiaturi sunt. Quamobrem humanae consortionis historia nihil aliud pervestiganti Augustino apparet nisi descriptio quaedam effusae continuo in nos caritatis Dei, qui, caelestem civitatem, cuius initia posuit, per triumphos perque aerumnas, sic provehit, ut eius incrementis vel ipsas terrestris civitatis insanias ac flagitia servire iubeat, congruenter ad illud: « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti » [47]. Dicendum propterea, stulte eos insipienterque facere, quotquot in aetatum decursu dumtaxat dominari arbitrantur aut caecae ludibria iocosque fortunae aut cupiditates ambitionesque praepotentium hominum aut perpetuos mentium animorumque motus ad fovendas naturales vires, ad artium progressiones, ad commoda huius vitae comparanda conversos, cum, contra, nisi incremento Civitatis Dei, scilicet evangelicae veritati propagandae promovendaeque animarum saluti, rerum eventa non pareant, accommodate ad arcana quidem sed misericordiae plena illius consilia, « qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter » [48]. Atque hanc ut rem paulo diutius persequamur, innrere Augustinus turpitudinis notam, immo — aptius dixeris — ignitum stigma, Graecorum ac Eomanorum paganitati, cuius desiderio religionis, quam pulcritudine, convenientia et suavitate praestantem haberent, nonnulli, vel nostris hisce temporibus, leves ac libidinosi scriptores perire visi sunt; idemque praeterea, qui suae aetatis cives Dei miserrime oblitos tam probe nosset, mordax interdum, nonnumquam indignabundus, commemorare quicquid daemones coercitionis atque insulsitatis, quicquid atrocitatis et luxuriae, per falsum deorum cultum, in nominis vitam intulerant. Neque enim esse potest alicui salus in ea, quam terrestris Civitas sibi proponit ineptam quandam absolutionis perfectionis que imaginem: hanc enim aut fere nullus in se referet aut, si quis referat, inanis tantummodo fluxaeque is gloriae voluptatem consequetur. Laudat profecto noster priscos Romanos, qui « privatas res suas pro re communi, hoc est republica, et pro eius aerario contempserunt, avaritiae destiterunt, consuluerunt patriae consilio libero; neque delicto secundum suas leges, neque libidini obnoxii: his omnibus artibus tamquam vera via nisi sunt ad honores, imperium, gloriam: honorati sunt in omnibus fere gentibus; imperii sui leges imposuerunt multis gentibus » [49]: at tamen, ut aliquanto inferius animadvertit, quid aliud per tot tantosque labores adepti sunt « praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt, et ardentia bella gesserunt? » [50]. Unde, ceteroqui, non sequitur, ut laetabiles inceptorum successus atque ipsum imperium, quibus Creator noster ad secreta providentiae suae consilia utitur, iis solum obtingant, qui .caelestem Civitatem neglexerint. Deus enim « Constantinum imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum verum Deum colentem, tantis terrenis implevit muneribus quanta optare nullus auderet » [51], et secundis fortunis partisque cumulate victoriis Theodosium frui voluit, qui « Ecclesiae se membrum esse magis quam in terris regnare gaudebat » [52], et, ab Ambrosio de caede Thessalonicensi obiurgatus, « sic egit paenitentiam, ut imperatoriam celsitudinem pro illo populus orans magis fieret videndo prostratam quam peccando timeret iratam » [53]. Iamvero, quamvis huius vitae bona nulli non concedantur, sive bonus is est, sive maius, itemque omnibus, honestis improbisve hominibus, calamitates incidere queant, tamen dubitare non licet, quin commoda atque incommoda in terris sic divinitus disperdantur, prouti ad aeternam animarum salutem causamque interest caelestis Civitatis. Cum igitur principes ac rectores populorum ab Deo idcirco potestatem habeant, ut, in suae cuiusque dicionis finibus, ad exsequenda divinae providentiae consilia operam suam, quasi socii, conferant, planum est, oportere eos, mentis oculis a praefinito altissimo hominibus fine nequaquam deflexis, dum terrestri civium prosperitati consulunt, non modo nihil agere ac iubere, unde christianae iustitiae caritatisque legibus aliquid obveniat detrimenti, sed etiam non caduca bona suis ad cognoscendum persequendumque reddere faciliora. « Neque enim nos — ita Hipponensis antistes — christianos quosdam imperatores ideo felices dicimus, quia vel diutius imperarunt, vel imperantes filios morte placida reliquerunt, vel hostes reipublicae domuerunt, vel inimicos cives adversus se insurgentes et cavere et opprimere potuerunt. Haec et alia vitae huius aerumnosae vel munera, vel solatia, quidam etiam cultores daemonum accipere meruerunt, qui non pertinent ad regnum Dei, quo pertinent isti: et hoc ipsius misericordia factum est, ne ab illo ista, qui in eum crederent, velut summa bona desiderarent. Sed felices eos dicimus, si iuste imperant, si inter linguas sublimités honorantium et obsequia nimis humiliter salutantium non extolluntur, et se homines esse meminerunt ; si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilatandum maiestati eius famulam faciunt; si Deum timent, diligunt, colunt; si plus amant illud regnum ubi non timent habere consortes ; si tardius vindicant, facile ignoscunt; si eamdem vindictam pro necessitate regendae tuendaeque reipublicae, non pro saturandis inimicitiarum odiis exserunt; si eamdem veniam non ad impunitatem iniquitatis, sed ¿id spem correctionis indulgent; si quod aspere coguntur plerumque decernere, misericordiae lenitate et beneficiorum largitate compensant; si luxuria tanto eis est castigatior, quanto posset esse Uberior; si malunt cupiditatibus pravis, quam quibuslibet gentibus imperare: et si haec omnia faciunt, non propter ardorem inanis gloriae, sed propter charitatem felicitatis aeternae: si pro suis peccatis, humilitatis et miserationis et orationis sacrificium Deo suo vero immolare non negligunt. Tales christianos imperatores dicimus esse felices interim spe, postea re ipsa futuros, cum id, quod exspectamus, advenerit » [54]. Species haec quidem ac forma christiani principis, qua nullam nobiliorem ac perfectiorem inveneris: ipsam tamen haud ille induat atque exprimat, qui, saepe hebeti, animi saepius obcaecatae concitationibus, humanae sapientiae confidit, sed is tantummodo, qui, doctrina conformatus evangelica, didicit, sese reipublicae praeesse, divinae congruenter temperationi, scilicet optime feliciterque, non posse, nisi in medullis sibi haereat iustitia cum caritate animique demissione coniuncta: « Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator » [55]. Itaque cum misere ii omnes decipiantur quotquot Civitatis statum ita ordinant, quasi nulla supremi hominum finis, nulla recti bonorum huius vitae usus habenda sit ratio, tum alii satis multi errant, qui censent, leges reipublicae regundae hominumque generi provehendo ad illius praecepta quadrare non posse, qui edixit: « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt » [56]: Christi Iesu, inquimus, qui Ecclesiam suam praeclara illa atque immortali ornavit muniitque constitutione, quam tot rerum temporumque varietates, tot vexationes, nec antehac, viginti horum saeculorum spatio, labefactare potuerunt, nec unquam posthac concutere, usque ad orbis terrarum novissima, poterunt. Cur igitur quicumque sunt populorum gubernatores de suorum civium bono ac salute solliciti, Ecclesiae actionem praepediant? Nonne potius, quantum rerum condiciones ferunt, eidem se adiutores praebeant oportet? Neque enim Civitati metuendum, fore ut in peculiaria eius proposita ac iura invadat Ecclesia: quae quidem iura christifideles, ad sui Auctoris nominis praecepta, tam obsequenter veriti ab initio sunt, ut, cum vexarentur ac caederentur, dicere merito possent: « Principes persecuti sunt me gratis» [57]. Ad rem praeclare, ut solet, Augustinus: « Quid enim christiani laeserant regna terrena ? Numquid eorum Bex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Iudaeis ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit? Nonne praecursor eius, militibus regni huius quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus non ait: Cingulum solvite, arma proiicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; suificiat vobis stipendium vestrum? Nonne unus militum eius et dilectissimus comes eius commilitonibus suis et quodammodo Christi provincialibus dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Et paulo post ait: Eeddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diliga tis. Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia? Quid ergo eos christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges christianos gratis persecuti sunt » [58]. Nihil aliud sane ab Christi discipulis postulandum, nisi ut iustis nationis suae legibus obediant, modo tamen ne quid ipsis aut imperari aut prohiberi velit, quod, contra, lex Christi aut prohibeat aut inciperet, commoto sic inter Ecclesiam et Civitatem discidio. Vix propterea dicere attinet — quod iam satis Nobis videmur significasse — nihil Civitati detrimenti obvenire ab Ecclesia posse, immo potius plurimum accedere adiumenti atque utilitatis. Quo in genere non est cur heic pulcherrimis iterum utamur Hipponensis Episcopi, verbis, quae in extremis Encyclicis Litteris « De christiana iuventutis educatione » attulimus, vel aliis illis, haud ita minus ad persuadendum aptis, quae fel. rec. proximus decessor Noster Benedictus XV in suis Encyclicis Litteris « Pacem Dei munus » ideo rettulit, ut clarius ostenderet, Ecclesiam continenter christiana lege nationes consociare studuisse itemque id omne provexisse, unde iustitiae, caritatis communisque pacis beneficia inter homines constarent, ut « ad unitatem quandam prosperitatis fautricem gloriaeque » populi eniterentur.
Iamvero, cum divinae gubernationis veluti lineamenta descripsisset, omnia generatim enucleando, quae Ecclesiam Civitatemque respicere sibi viderentur, non heic consistit noster, sed, ultra progressus, quomodo gratia Dei, interiore profecto atque arcana ratione, hominis intellectum ac voluntatem permoveat, peracute dispicit et contemplatur. Quae quidem Dei gratia quantum in animo posset, iam tum ipsemet senserat, cum, mirum in modum Mediolani ilico immutatus, omnes dubitationis tenebras diffugisse animadvertit. « Quam suave — aiebat — mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum! et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. Eiiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas: eiiciebas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini; omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimibus in se » [59]. Scripturis interea sacris potissimumque Pauli Apostoli epistolis, qui miro item modo ad Christum sequendum traductus olim erat, Hipponensis Episcopus magistris ducibusque uti, cum tradita ante a sanctissimis viris doctrina cumque catholico fidelium sensu cohaerere; concitari cotidie acrius in Pelagianos, qui hominum per Christum. Iesum Redemptionem omni carere efficacitate praefracte dictitarent; divino denique spiritu instinctus, in plures annos et ruinam, post protoparentum labem, humani generis, et rationes quae gratiae Dei cum libero arbitrio intercedunt, et praedestinationem quam vocant, vestigare. Vestigavitque adeo subtiliter feliciterque, ut, Doctor Gratiae nuncupatus deinceps atque habitus, ceteros catholicos posteriorum aetatum scriptores, praeeundo, adiuvent atque una simul prohibuerit, quominus in diíñcülimis eiusmodi quaestionibus alterutrum peccarent; quominus scilicet docerent aut in homine de prístina integritate deiecto liberum arbitrium esse nomen sine re, ut prioribus novatoribus et iansenistis placuit, aut divinam gratiam nec gratuito impertiri nec omnia posse, quemadmodum Pelagiani fabulabantur. Atque huc ut nonnulla ad usum apta inferamus, quae nostrae homines aetatis magno non sine fructu meditentur, plane liquet, qui Augustinum legerint, non eos in errorem perniciosissimum raptum iri, qui saeculo duodevicesimo pervagatus est, insitas videlicet voluntati inclinationes, quod sint rectae omnes, nec metuendas esse nec coercendas. Quo ex falso principio cum illae profectae sunt educandi rationes, haud ita multo ante in Encyclicis Litteris Nostris « De christiana iuventutis educatione » improbatae, quae eo demum evadunt, ut, nullo inter sexus interiecto discrimine, nulla item in nascentem puerorum atque adulescentium libidinem cautio adhibeatur; tum licentia illa scribendi legendive, comparandi celebrandive spectacula, unde innocentiae pudicitiaeque non tam insidiae ac pericula, quam reapse lapsus ac iacturae struuntur; tum etiam inhonesta illa vestiendi consuetudo, quam ad exstirpandam christianae mulieres nunquam satis eniti queant. Docet enim noster, hominem, ex quo protoparentes peccavere, iam non ea integritate esse, in qua creatus est, quaque cum frueretur, facile expediteque ad recte agendum ferebatur: in hac, contra, mortalis condicione vitae oportere eum malis refragati atque imperare cupiditatibus, quibus trahitur ac pellicitur, ad illud Apostoli: « Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis » [60]. In quo pulchre Augustinus ad populum suum: « Quamdiu hic vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus; sed tamen habemus. Fatigati sunt quodam modo hostes nostri iam etiam per aetatem : sed tamen etiam fatigati non cessant qualibuscumque motibus infestare senectutis quietem. Acrior pugna iuvenum est: novimus eam, transivimus per eam... Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet ? Id est ad obediendum desideriis eius. Si coeperitis obedire regnat. Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato...? Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum suum ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid factura est quae surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua arma iniquitatis peccato; noli armare adversarium tuum contra te. Tene pedes ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra: tene tu manus ab omni scelere: tene tu oculos, ne male attendant: tene aures, ne verba hbidinis libenter audiant: tene totum corpus, tene latera, tene summa, tene ima. Quid facit libido? Surgere novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non surgere » [61]. Quodsi ad eiusmodi pugnam arma salutis nobis induamus, postquam a peccato nos abstinere coeperimus, hostium retuso sensim impetu extenuatisque viribus, tandem aliquando ad illum requietis locum convolaturi sumus, ubi infinito gaudio triumphemus. Atque non erit nisi gratiae Dei tribuendum, quae interius et menti lumen et voluntati robur suppeditat, si tot inter impedimenta ac certamina vicimus: gratiae Dei, inquimus, qui cum nos creaverit, potest idem, per sapientiae potentiaeque suae thesauros, animum nostrum caritate incendere ac prorsus complere. Merito igitur Ecclesia, quae e Sacramentis in nos gratiam dérivât, sancta appellatur, cum non modo continenter perpetuoque efficiat ut innumerabiles homines cum Deo arcto amicitiae vinculo coniungantur in eaque perseverent, sed etiam ex iis satis multos ad invictam animi magnitudinem, ad perfectam vitae sanctimoniam, ad heroica facinora perducat atque evehat. Etenim numerus nonne quotannis augetur martyrum, virginum, confessorum, quos admirandos filiis suis imitandosque proponit? Venustissimi nonne strenuae. virtutis, castitatis caritatisque flores sunt isti, quos gratia Dei e terris caelo inserit? Ii solummodo in nativa infirmitate consistunt ac iacent, quicumque et divinis sollicitationibus repugnant et sua libertate recte uti nolunt. Gratia item Dei sinit, ut de nullius desperemus salute quoad in terris is degat, de omnibus, praeterea, cotidie maiora caritatis incrementa speremus; in eademque gratia positum est humilitatis seu demissionis fundamentum, cum perfectissimus quisque illud non meminisse non possit: « Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? » [62] et facere idem nequeat, quin grato illum prosequatur animo, qui « infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum est vellent, et hoc deserere invictissime nollent » [63]. Atque benignissimus Christus Iesus ad postulanda gratiae suae dona stimulos nobis admovet: « Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit: et qui quaerit invenit: et pulsanti aperietur » [64]. Donum ipsum perseverantiae « suppliciter emereri potest » [65]. Idcirco in sacris aedibus privata et publica imploratio non desinit: « Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque inimicis eius ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, coniugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in christianam fidem? Quis autem sibi umquam non oravit, ut in Domino permaneret ? » [66] Itaque Deo, Venerabiles Fratres, estote vos supplices, et supplex vobiscum esto clerus populusque vester — Doctore gratiae auspice —, pro iis praecipue qui aut fidei catholicae exsortes sunt aut de recta aberrarunt; praeterea qui ad sacerdotium nati ac vocati videantur, sanctam eorum institutionem quoquo pacto curatote, cum futuri ii sint, officio suo congruenter, divinae gratiae dispensatores.
Qui primus de vita et rebus Augustini scripsit, Possidius, iam tum affirmabat, multo magis quam qui eius opera legissent, « ex eo proficere potuisse, qui eum et loquentem in ecclesia praesentem audire et videre potuerunt, et eius praesertim inter homines conversationem non ignoraverunt. Erat enim non solum eruditus scriba in regno caelorum, de thesauro suo proferens nova et vetera, et unus negotiatorum, qui inventam pretiosam margaritam, quae habebat venditis, comparavit: veram etiam ex iis ad quos scriptum est, Sic loquimini, et sic facite; et de quibus Salvator dicit: Qui fecerit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno caelorum » [67]. Etenim, ut ab omnium capite virtutum exordiamur, Dei caritatem noster, reliqua abdicando, sic concupiit ac persecutus est, tam constanter in se acuit, ut cor ignitum in manu habens merito effingatur. Quisquis autem Confessiones vel semel evolverit, num colloquium a filio, ad fenestram Ostiensis domus, cum matre habitum oblivisci unquam queat? Nonne tam vivida est tamque suavis eiusmodi narratio, ut Augustinum et Monicam, illic, alterum prope alteram, in caelestium rerum contemplatione defixos videre videamur? « Colloquebamur ergo — ita scribit — soli valde duleiter; et praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus... Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, in se permanenti sine vetustate, atque innovanti omnia?»[68] Tales autem mentis et animi a corpore veluti secessus in eius vita insuetos ne dixeris. Si quid enim sibi temporis ab officiis laboribusque cotidianis vacui supererai, sacras Scripturas meditari, tam sibi notas, unde deleetationem lucemque veritatis concipere cogitatione atque animo ab Dei operibus mysteriisque summae eius erga nos caritatis sensim ad ipsas divinas perfectiones sublimiter ferri in easque veluti demergi, quantum pro supernae gratiae copia sibi licuisset. « Et saepe istud facio — nobiscum veluti arcano communicare videtur—, hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea, nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit » [69]. Quapropter clamabat: « Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova! sero te amavi! »[70] Atque o quam amanter Christi vitam contemplabatur, cuius similitudinem cotidie perfectiorem in se exprimere et caritatem caritate rependere studebat, haud aliter quam ipsemet virginibus, consulendo, instillabat: « Toto vobis ligatur in corde, qui pro vobis est fixus in cruce ! » [71]. Qua quidem Dei caritate cum in dies ardentius flagraret, tum in ceteris virtutibus incredibiliter profecit: neque ulli non admirari hominem liceat — quem tali excellentem ingenio ac sanctitate venerarentur, exfolièrent, consulerent audirentque omnes — in scriptis, quae in publicum proditura erant, inque epistulis suis illuc intentissimum, ut non modo, quae sibi laudes tribuerentur, eas auctori bonorum omnium, tamquam ipsi uni debitas, referret et ceteris animos et, salva veritate, praeconia adiiceret, sed etiam conlegas episcopos honore ac reverentia prosequeretur, maximos praesertim illos qui antecesserant, ut Cyprianum et Gregorium Nazianzenum, ut Hilarium et Ioannem Chrysostomum, ut suum fidei magistrum Ambrosium, quem ut patrem venerabatur et cuius saepe praecepta ac gesta recolere consueverat. Verum, quae a Dei caritate seiungi nequeat, splenduit in nostro animarum caritas, earum potissimum, quas, pro pastorali officio, moderaretur. Ex quo enim, divino adspirante numine, per fiduciam Valerii episcopi populique delectum, primum sacerdotio initiatus ac deinde ad Hipponensem sedem evectus est, totus in eo fuit ut gregem suum, et sanae pabulo doctrinae alendo et ab luporum incursionibus tutando, ad aeternam duceret beatitatem. Fortiter igitur ille, at caritate in errantes homines comite, impugnare haereses; populo suo ab fallaciis praecavere, quas per id temporis Manichaei, Donatistae, Pelagiani, Ariani adhiberent; ita hos ipsos coarguere, ut non modo falsae doctrinae propagationem cohiberet et praedas recuperaret, sed etiam eos fidei catholicae adiungeret. Quamobrem ad disceptandum, vel publice, paratus perpetuo esse, cum de divino auxilio, de insita veritati vi atque virtute deque populi constantia summopere confideret, et, si qua haereticorum commentaria ad se perferrentur, nullam interponere moram quominus ea singillatim refelleret, nec opinionum insulsitate nec disserendi spinis nec adversariorum pervicacia iniuriisque vexatus ac devictus. Sed nihilo secius, quamvis tam acriter pro veritate contenderet, hostium istorum emendationem, quos benevolentia et christiana caritate complectebatur, a Deo flagitare nullo tempore destitit; atque ex ipsis eius scriptis apparet, quanta cum demissione animi ac persuadendi vi eos alloqueretur: « Illi in vos saeviant qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores. Illi in vos saeviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare... Postremo illi in vos saeviant, qui numquam tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. Ego autem qui diu multumque iactatus tandem respicere potui quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae narratione percipitur... qui denique omnia illa figmenta, quae vos diuturna consuetudine implicatos et constrictus tenent, et quaesivi curiose, et attente audivi, et temere credidi, et instanter quibus potui persuasi, et adversus alios pertinaciter animoseque defendi: saevire in vos omnino non possum, quos sicut meipsum illo tempore, ita nunc debeo sustinere, et tanta patientia vobiscum agere, quanta mecum egerunt proximi mei, cum in vestro dogmate rabiosus et caecus errarem » [72]. Propterea Episcopi Hipponensis religionis studium, assiduam actionem atque animi benignitatem cur spes fefellisset, cur exitus? Manichaei ad ovile Christi trahi, Donati discidium seu schisma esse desinere, Pelagiani omnino disiici; ut, post Augustini obitum, de eo Possidius scribere posset: « Et erat ille memorabilis vir, praecipuum dominici corporis membrum, circa universalis Ecclesiae utilitatem sollicitus semper ac pervigil. Et illi divinitus donatum est ut de suorum laborum fructu, etiam in hac vita gaudere provenisset, prius quidem in Hipponensi Ecclesia et regione, cui maxime praesidebat, unitate ac pace perfecta; deinde in aliis Africae partibus, sive per seipsum, sive per alios et quos ipse dederat sacerdotes, pullulasse, et multiplicatam fuisse Domini Ecclesiam pervidens, illosque Manichaeos, Donatistas, Pelagianistas, et Paganos ex magna parte defecisse, et Ecclesiae Dei sociatos esse congaudens: profectibus quoque et studiis favens erat et exsultans bonorum omnium; indisciplinationes pie ac sancte tolerans fratrum, ingemiscensque de iniquitatibus maiorum, sive eorum qui intra Ecclesiam, sive eorum qui extra Ecclesiam sunt constituti; dominicis, ut dixi, lucris semper gaudens, et damnis moerens » [73]. Quodsi in magnis Africae et vel universae Ecclesiae negotiis forti noster invictoque animo fuit, at patrem gregi suo tam studiosum benignumque se praestitit quam qui maxime. Condonari saepissime apud populum consueverat, aut depromptas plerumque e Psalmis, e Ioannis Evangelio, e Pauli Epistolis sententias, ad tenuiorum simpliciorumque hominum captum accommodate, enucleando, aut abusus et vitia, si qua apud Hipponenses irrepsissent, optimo sane exitu, corripiendos in eoque diu multumque elaborabat, ut non solum peccatores Deo reconciliare pauperibus opitularetur et pro reis intercederet, verum etiam — quamquam per haec avocari ac diduci animum conquerebatur—ut lites et iurgia componeret, quae de profanis rebus inter christifideles haberentur, anteposita scilicet saeculi fastidiis episcopalis caritatis exercitatione. Quae quidem caritas animique magnitudo potissimum in summo rerum discrimine eluxit, cum, Vandalis Africam vastantibus, nihil sacerdotum dignitati, nihil sacris aedibus parcitum est. Haerentibus videlicet nonnullis episcopis ac presbyteris quid inter tot tantasque calamitates agendum sibi foret, sanctissimus senex, quem unus ex: iis sententiam rogasset, aperte rescripsit, nulli sacerdoti, cuius ministerio fideles carere non possent, licere a populo suo, quicquid esset eventurum, abscedere. « An non cogitamus — aiebat — cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam paenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et Sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requiem non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum! Vide quid faciat maiorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio maiorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas eius, qui mali aliquid non potest velle » [74]. Atque ita concludebat: «Qui autem sic fugit ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus » [75]. Monita, ceteroqui, noster confirmavit exemplo; in urbe enim sui honoris sede, a barbaris obsessa, magnanimus Pastor, qui cum populo suo manserat, animam Deo reddidit. Iamque ut id adiiciamus, quod plenior Augustini laudatiopostulare videtur, testis historia est, sanctum Ecclesiae Doctorem, qui, Mediolani, vidisset « extra urbis moenia sub Ambrosio nutritore » [76] « diversorium sanctorum » et, paulo post matris obitum, monasteria « Eomae etiam plura... neque hoc in viris tantum, sed etiam in feminis » [77] cognovisset, vix ad Africae oras appulit, de animis ad absolutionem perfectionemque vitae, in religioso statu, promovendis cogitare coepisse, et coenobium in praedio quodam suo excitasse in quo « constitutus, ferme triennio, et a se iam alienatis curis saecularibus, cum iis qui eidem adhaerebant, Deo vivebat, ieiuniis, orationibus, bonisque operibus, in lege Domini meditans die ac nocte » [78]. Sacerdotio autem auctus, aliud mox Hippone condidit in Ecclesiae vicinia coenobium; « et cum Dei servis vivere coepit secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam: maxime ut nemo quidquam proprium in illa societate haberet, sed eis essent omnia, communia, et distribuentur unicuique sicut opus erat » [79]. Postquam vero ad episcopalem dignitatem elatus est, cum nec sibi communis vitae beneficia deesse nec omnibus Hipponensis Antistitis salutatoribus vel hospitibus patere monasterium vellet, in ipsa episcopali domo clericorum coenobium constituit, ea lege, ut, paternis bonis abdicatis, communiter vitam viverent — ab saeculi quidem illecebris remotam et lautitiae omnis expertem, non austeriorem tamen atque asperiorèm — et caritatis in Deum proximosque officia una simul exsequerentur. Sanctimonialibus autem, quas, haud procul incolentes, sua ipsius soror gubernaverat, legem dedit mirabilem, cum sapientiae tum moderationis plenam; qua hodie reguntur religiosae bene multae utriusque sexus familiae, non modo quotquot augustinianae nuncupantur, sed etiam quae a conditore cuiusque suo legem ipsam peculiaribus constitutionibus auctam accepere. Cuius quidem instituti perfectioris vitae, ad consilia evangelica traductae, seminibus apud suos iactis, non tam de Africa christiana noster quam de Ecclesia universa meritus est, cui ex eiusmodi militia tantum accessit, aetatum decursu, tantumque hodie accedit utilitatis atque incrementi. Quo in genere, adhuc vivente Augustino, insigne coeptum laetissimi consecuti sunt fructus, narratque Possidius, religiosos viros sane multos, Patris legiferi, qui undique rogaretur, concessu, in omnes partes abiisse, ut, quasi igne ab igne capto, et nova coenobia coudèrent et Africae Ecclesias, doctrina et sanctitatis exemplo, iuvarent. Licuit igitur nostro de praeclara ista religiosae vitae actione, quae optatis suis tam plene responderet, ita gaudere, ut aliquando significaret: « Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni sequere me; vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adiuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est » [80]. Atque velimus hodie, ubique gentium, sancto Doctori similes, plures « seminatores casti consilii » suscitari, qui, prudenter quidem at fortiter et perseveranter, religiosae et sacerdotalis vitae, divino utique nutu, suasores se praebeant, ut caveatur aptius ac provideatur, ne christiani debilitentur spiritus et gradatim morum integritas pereat.
Hominis res gestas ac promerita, Venerabiles Fratres, dicendo adumbravimus, cui ob peracuti ingenii vim, ob doctrinae ubertatem elationemque, ob sanctitatem ad tam sublime fastigium provectam ob invictamque catholicae veritatis defensionem, aut paene nullum aut paucissimos sane eorum comparaveris, qui ab humani generis initio usque adhuc floruere. Laudatorem superius non unum induximus; at vero quam suaviter, quam recte Hieronymus aequali ac familiarissimo suo: « Mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere » [81]. Et rursus: « Macte virtute, in orbe celebrans; catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suscipiunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari prosequuntur odio; ut quos gladiis nequeant, voto interficiant » [82]. Summopere igitur Nobis cordi est, Venerabiles Fratres, quem, anno quindecies saeculari ab eius obitu haud ita multo post exeunte, Nosmet ipsi per has Encyclicas Litteras perlibenter commemoravimus, eundem in populis vestris ita commemorari, ut ipsum nemo non colat, nemo, potissimum, non imitari contendat, gratias Deo de beneficiis, quae Ecclesiae per tam magnum Doctorem obvenerunt, nemo non agat. In quo novimus, insignem Augustini subolem esse ceteris—ut aequum est — exemplo praeituram, quae redditos sibi, fel. rec. decessoris Nostri Leonis XIII benignitate, Patris legiferi cineres, Papiae, ad S. Petri in Caelo Aureo pie adservat ac custodit: quo utinam christifideles, sacrum eius corpus veneraturi et quam concessimus admissorum veniam lucraturi, undique frequentissimi coeant. At praeterire silentio non possumus, quae quantaque in animo Nostro spes insideat atque exspectatio, fore ut, qui Cartilagine proxime agendus est Eucharisticus omnium nationum Conventus, is, praeterquam quod in Christi Iesu sub speciebus latentis triumphum, in Augustini praeterea honorem evadat. Cum enim in ea urbe Conventus habeatur, ubi olim noster haereticos devicit et christianos in fide roboravit; in Africa illa latina, cuius veteres laudes nulla unquam oblitterabit aetas, quaeque splendidissimum illud sapientiae lumen progenuit; ab Hippone haud multo procul, cui feliciter obtigit, ut tam diu eius spectaculo virtutum ac pastoralibus curis f meretur: fieri profecto non potest, quin sancti Doctoris et memoria et illa de Augusto Sacramento doctrina — quam, ut ex ipsa Ecclesiae liturgia plerisque aliqua ex parte cognitam atque perspectam, praetermisimus — coeuntium illuc animis, immo paene oculis obversetur. Omnes denique christifideles hortamur, eosque praecipue qui Carthaginem conventuri sunt, Augustinum apud divinam clementiam deprecatorem adhibeant, ut feliciores posthac dies Ecclesiae illucescant, et qui in tanta illa Africae immensitate indigenae advenaeque, aut catholicae veritatis adhuc expertes aut a Nobis dissidentes, vivunt, nec lucem illi doctrinae evangelicae per missionales nostros sibi allatae reficiant, nec hi ad amantissimae Matris Ecclesiae gremium confugere cunctentur. Caelestium interea munerum conciliatrix esto, itemque paternae Nostrae benevolentiae testis, apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, et universo clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XX mensis Aprilis, in festo Paschae Resurrectionis D. N. I. C, anno MDCCCCXXX, Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XXII (1930), n. 5, pp. 201-234
[1] Innocentius Aurelio et Augustino episcopis: epist. 184 inter augustinianas.
[2] Innocentius Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio et Possidio episcopis: epist. 183, n. 1 inter augustinianas.
[3] Caelestinus Venerio, Marino, Leontio, Auxonio, Arcadio, Filtanio et ceteris Galliarum episcopis: epist. 21, c. 2, n. 3.
[4]Gelasius universis episcopis per Picenum, circa fin.
[5] Hormisdas, epist. 70, ad Possessorem episcopum.
[6] Iohannes II, epist. olim 3, ad quosdam Senatores.
[7] Registrum epistolarum, lib. X, epist. 37, ad Innocentium Africae praefectum.
[8] Hadrianus I, epist. 83, episcopis per universam Spaniam commorantibus; cf. epist. ad Carolum regem de imaginibus, passim.
[9] Encycl. Aeterni Patris.
[10] Ps. LXVII, v. 36.
[11] Confess., lib. III, c. 4, n. 8.
[12] Confess., lib. II, c. 2, n. 4.
[13] Confess., lib. III, c. 12, n. 21.
[14] De dono perseverantiae, c. 20, n. 53.
[15] Confess., lib. VI, c. 5, n. 7.
[16] Confess., lib. VII, c. 7, n. 11.
[17] Confess., lib. VIII, c. 12, n. 29.
[18] Confess., lib. I, c. 1, n. 1.
[19] De civitate Dei, lib. XIX, c. 13, n. 2.
[20] Act. Apost., XVII, 27.
[21] Act. Apost., XVII, 30.
[22] De utilitate credendi, c. 16, n. 34.
[23] De utilitate credendi, c. 17, n. 35.
[24] Contra epist. Parmeniani, lib. III, n. 24.
[25] H. Newman, Apologia, Edit. Londin. 1890, pp. 116-117.
[26] Enarrat. in ps. 56, n. 1.
[27] Ibidem.
[28] Psalmus contra partem Donati.
[29] Contra epist. Manichaei quam vocant fundamenti, c. 4, n. 5.
[30] Innocentius Silvano, Valentino et ceteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, epist. 182, n. 2 inter augustinianas.
[31] Serm. 131, c. 10, n. 10.
[32] Epist. 190, ad Optatum, c. 6, n. 23.
[33] In Iohannis evang., tract. 5, n. 15.
[34] Isai., VII, 9 (sec. LXX).
[35] Mal., II, 7.
[36] Enarrat. in ps. 144, n. 13.
[37] De Trinitate, lib. VII, c. 4, n. 7.
[38] Enarrat in ps. 101, n. 10.
[39] De Trinitate, lib. VIII, proem., n. 1.
[40] De Trinitate, lib. XV, c. 21, n. 40.
[41] De Trinitate, lib. XV, c. 17, n. 27.
[42] De Trinitate, lib. XIV, c. 19, n. 25.
[43] In Iohannis evang., tract. 78, n. 3. Cf. S. Leonis epist. 165, Testimonia, c. 6.
[44] Ibidem; cf. Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum, c. 5.
[45] De civitate Dei, lib. XIV, c. 28.
[46] Enarrat. in ps. 64, n. 2.
[47] Rom., VIII, 28.
[48] Sap., VIII, 1.
[49] De civitate Dei, lib. V, c. 15.
[50] Ibidem, c. 17, n. 2.
[51] Ibidem, c. 25.
[52] Ibidem, c. 26.
[53] De civitate Dei, lib. XV, c. 26.
[54] De civitate Dei, lib. V, c. 24.
[55] Luc., XXII, 25-26.
[56] Luc., XXI, 33.
[57] Ps. CXVI, v. 161.
[58] Enarrat. in ps. 118, sermo 31, n. 1.
[59] Confess., lib. IX, c. 1, n. 1.
[60] Rom., VII, 23.
[61] Serm. 128, c. 9-10, n. 11-12.
[62] I Cor., IV, 7.
[63] De correptione et gratia, c. 12, n. 38.
[64] Matth., VII, 7-8.
[65] De dono perseverantiae, c. 6, n. 10.
[66] Ibidem, c. 23, n. 63.
[67] Vita S. Augustini, c. 31.
[68] Confesss., lib. IX, c. 10, nn. 23-24.
[69] Confess., lib. X, c. 40, n. 65.
[70] Ibidem, c. 27, n. 38.
[71] De sancta virginitate, c. 55, n. 56.
[72] Contra epist. Manichaei quam vocant fundamenti, c. 2-3, nn. 2-3.
[73] Vita S. Augustini, c. 18.
[74] Epist. 228, n. 8.
[75] Epist. 228, n. 14.
[76] Confess., lib. VIII, c. 6, n. 15.
[77] De moribus Ecclesiae Catholicae et de moribus Manichaeorum, lib. I, c. 33, n. 70.
[78] Possidius, Vita S. Augustini, c. 3.
[79] Ibidem, c. 5.
[80] Epist. 157, c. 4, n. 39.
[81] Epist. 172, n. 1 inter augustinianas.
[82] Epist. 195, inter augustinianas.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana