PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
LUX VERITATIS
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE OECUMENICA EPHESINA SYNODO
QUINDECIM ANTE SAECULIS CELEBRATA.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Lux veritatis temporumque testis historia docet, si modo recte dispiciatur diligenterque exploretur, divinam illam a Iesu Christo datam pollicitationem : « Ego vobiscum sum... usque ad consummationem saeculi » (1) numquam Ecclesiae suae sponsae defuisse, adeoque numquam esse in posterum defuturam. Quin immo, quo asperioribus fluctibus divina Petri navis per saeculorum decursum iactatur, eo praesentius experitur atque validius caelestis gratiae auxilium. Quod quidem prima potissimum Ecclesiae aetate contigit, non modo cum christianum nomen exsecrabile habebatur piaculum, capite damnandum, sed etiam cum per haereticorum perfidiam, in orientalibus praesertim regionibus grassantium, germana Christi fides perturbata in gravissimum incidit discrimen. Quemadmodum enim catholici nominis insectatores, alius ex alio, misere praeterierunt, ipsumque corruit Romanorum imperium, ita haeretici omnes, veluti exarescentes palmites (2) a divina vite revulsi, non vitae umorem haurire, non fructus facere potuerunt.
At vero Ecclesia Dei, tot inter procellas ac collabentium rerum vices confisa unite Deo, nullo non tempore iter suum securo plenoque gradu persecuta est, ac sacrum evangelicae veritatis depositum, ipsimet a Conditore suo concreditum, integerrime strenueque tutari nunquam destitit.
llaec animo obversantur Nostro, venerabiles fratres, cum verba vobis facere per has litteras incipimus de laetissimo sane eventu, de Oecumenica nempe Synodo quindecim abhine saeculis Ephesi celebrata; in qua profecto ut callida detecta est errantium protervitas, ita firmissima enituit Ecclesiae fides, caelesti ope suffulta.
Novimus quidem duo lectissimorum hominum Consilia hortatu Nostro constituta esse (3), ut saecularis eiusmodi commemoratio non modo heic, in Urbe catholici orbis capite, sed ubicumque etiam gentium quam dignissime haberetur. Neque ignoramus quibus a Nobis peculiare hoc munus demandatum est, eosdem curis laboribusque non pepercisse ut salutare inceptum, pro virili cuiusque parte, proveheretur. De hac igitur animorum alacritate — cui, fere ubique ac miranda prorsus consensione, sacrorum Antistites optimique e laicorum ordine viri ultro libenterque responderunt — gratulamur vehementer, quandoquidem vel in posterum ex ea baud mediocres confidimus in rem catholicam profecturas esse utilitates.
At eventum hoc et quae cum ipso coniunguntur gesta rerumque adiuneta intente Nos considerantes, Apostolico muneri, quo divinitus fungimur, con sentaneum ducimus, ut Nosmet ipsi per Encyclicas has Litteras, sub ipsum celebrationis exitum, ac sacro redeunte tempore cum B. V. Maria nobis « edidit Salvatorem », de caussa sane gravissima vobiscum colloquamur. Spem enim fovemus bonam foro ut, non modo vobis vestratibusque grata sint atque utilia verba Nostra; sed etiam, si eadem quotquot ab Apostolica Sede dissident, fratres filiique Nobis dilectissimi, veritatis studio permoti recolant atque reputent, facere iidem non possint quin, historia magistra vitae quodammodo perculsi, desiderio saltem afficiantur unius ovilis uniusque Pastoris, germanaeque illius fidei amplectendae, quae in Romana Ecclesia tuta semper atque integra religiosissime servatur. Etenim in oppugnandae Nestorianae haereseos ratione, quam conciliares Patres secuti sunt inque tota Ephesina Synodo celebranda, tria praesertim, de quibus hic a Nobis potissimum agendum, catholicae Religionis dogmata in oculis omnium in suaque luce enituere: scilicet, unam esse Iesu Christi personam, eandemque divinane; B. V. Mariam reapse ac vere Dei Genitricem esse ab omnibus agnoscendam atque venerandam; itemque divinitus inesse Romano Pontifici, cum de fide ac moribus caussa agatur, supremam, summam, nullique obnoxiam, in omnes ac singulos christifideles,. auctoritatem.
I
Rem igitur ex ordine persequamur, Nostram initio facientes illam Apostoli gentium ad Ephesios sententiam admonitionemque: « ... Occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate » (4).
Quae quidem apostolica hortamenta quemadmodum Ephesinae Synodi Patres mirabili ea animorum coniunctione secuti sunt, ita velimus omnes, nullo habito discrimine, praeiudicatisque reiectis opinionibus, veluti sibimet data ipsis accipiant et in usum feliciter deducant.
Totius controversiae, ut omnes norunt, Nestorius anetor fnit; non quod ipse novam ingenio studioque suo pepererit doctrinam, eum potius eam a Theodoro Mopsuesteno episcopo mutuatus sit, eamque fusius enucleatam novitatisque specie indutam magno cum verborum sententiarumque apparatu, ut erat dicendi copia praestans, efferre omnique nisu evulgare coeperit. Is Germaniciae ortus, in Syriae oppido, adulescens Antiochiam con.cessit, ut inibi a 'sacris profanisque diseiplinis instrueretur. Hae in urbe, id aetatis celeberrima, monasticam primum vitam ingressus est, ac dein, qua erat animi mobilitate, ab instituto discedens ac presbyter factus, in concionandi munere, magis hominum plausus quam Dei gloriae eupidus, totus fuit. Eius autem eloquentiae fama tam caiuit vulgo, tam longe lateque increbruit, ut Constantinopolim vocatus, tunc temporis suo viduatam Pastore, haud mediocri eum omnium exspectatione episcopali dignitate auctus fuerit. €3ac in sede, sane praeclarissima, nedum perversis doctrinae suae commentis abstinuerit, maiore potius cum auctoritate animique :iactantia, eadem docere ac pervulgare non destitit.
Iuvat heic, ad eaussam recte intellegendam, praecipua Nestorianae haereseos capita paucis attingere. Elatissimus nempe vir, duas integras hypostases, humanam scilicet Iesu et divinam Verbi in uno quodam communi « prosopo » (quod dicebat) convenisse x•eputans, mira m illam substantialemque duarum naturarum unionem, quam hypostaticam vocamus, infitiatus est, ideoque Unigenitum Dei Verbum non hominem factum, sed in humana came per inhabitationem, per beneplacitum, perque operationis virtutem fuisse asseveravit. Quapropter « Theophoron » seu deiferum, non Deum appellandum; haud multum quidem dissimili ratione, qua prophetae ceterique sancti homines, ob impertitam sibi divinam gratiam, deiferi vocari queunt.
Ex pravis hisce Nestorii commentis pronum erat duas agnoscere in Christo personas, divinam alteram, alteram humanam itemque necessitate consequebatur B. Virginem Mariam non vere Dei Genitricem esse, seu Theotocon, sed potius Christi hominis Matrem, seu Christotocon, vel, quod maximum, Theodochon, Dei scilicet susceptricem (5).
Scelesta huiusmodi dogmata, cum iam non tecte acque obscure a privato homine, sed palam aperteque ab ipso Constantinopolitanae sedis Episeopo conclamarentur, maximam commoverunt in orientali praesertim Ecclesia, animorum perturbationem. Atque inter Nestorianae haereseos oppugnatores, qui neque in ipsa urbe orientalis Imperii capite defuere, principem procul dubio loeum obtinet sanctissimus ille vir ac catholicae integritatis vindex, Cyrillus Patriarcha Alexandrinus. Is enim, vixdum pravam comperit Episcopi Constantinopolitani sententiam, ut erat non modo filiorum suorum, sed errantium etiam fratrum studiosissimus, et coram suis orthodoxam fidem strenue tuitus est, et datis ad Nestorium litteras, eum fraterno animo ad catholicae veritatis normam reducere conatus est.
Ast, cum impensum hunc caritatis nisum irritum fecisset indurata Nestorii pertinacia, Cyrillus, ut Romanae Ecclesiae auctoritatis probe conscius, ita acerrimus adsertor, noluit ipsemet rem ulterius persegui et in caussa sane gravissima, sententiam ferre, quin prius ab Apostolica Sede poposcisset habuissetque iudicium. « Beatissimo » igitur « Deoque dilettissimo Patri Caelestino » observantissimas dedit litteras, in quibus, filii animo, haec inter alia habet: « Vetus Ecclesiarum consuetudo suadet, ut eiusmodi res Sanctitati Tuae communicentur... » (6) « Non prius autem illius (Nestorii) communionem palam aperteque deserimus, quam haec ipsa pietati Tuae indicaremus. Digneris proin.de quid hic sentias praescribere, quo liquido nobis constet, communicare ne nos cum illo oporteat, an vero libere eidem denuntiare, neminem cum eo communicare, qui eiusmodi erroneam doctrinam fovet ac praedicat. Porro Tuae integritatis mens et super hac re sententia, piissimis Deoque devotissimis Macedoniae Episeopis, necnon totius Orientis Antistitibus perspicue per litteras exponi debet » (7).
Neque supremae Romani Episcopi in universam Ecclesiam alletoritatis ignarus erat Nestorius. Siquidem, plus semel ad Caelestinum datis litteris, et doctrinae suae rationem probare et sanctissimi Pontificis praeoceupare sibique conciliare animum xdsus est. At incassum; quandoquidem incomposita ipsa haereSiarchae verba haud leves prae se ferebant errores, quos simul 'ac dare dispexit Apostolicae Sedis Antistes, statim, medicinae nianum admovens, ne haereseos lues evaderet cunctatione perieulosior, synodali iudicio inquisitos sollemniter reprobavit et ab oinnibus reprobandos decrevit.
Atque heic intente animadvertatis cupinaus, venerabiles fratres, quantopere, hac in caussa, Romani Pontificis agendi ratio ah ea differat, quam Alexandrinus Episcopus secutus fuerat. Hic enim, quainvis sedem obtineret, quae in orientali Eeelesia haberetur prima, noluit tamen, ut diximus, ipsemet gravissimam de catholica fide controversiam ante dirimere, quam cognitum omnino Apostolicae Sedis habuisset oraculum. Caelestinus con-tra, coacta Romae Synodo, reque mature perpensa, pro suprema sua atque absoluta in dominieum gregem universum auctoritate, haec de Constantinopolitano Episcopo deque eius doctrina statuit sollemniterque sanxit: « Aperte igitur » ita Nestorio scribit, «lane nostram scias esse sententiam, ut nisi de Deo Christo nostro ea praedices, quae et Romana et Alexandrina et universalis Ecclesia eatholica tenet, si.eut et saerosaneta Constantinopolitanae urbis Ecclesia ad te usque optime tenuit, et liane perfidam novitatem, quae hoc, quod venerabilis Seriptura, coniungit, nititur separare, intra deeimum diem a primo innotescentis tibi huius conventionis die numerandum aperta et scripta confessione damnaveris, ab universalis te Ecclesiae catholicae communione deiectum. Quam formam ad te nostri iudicii per memoratum filium meum Possidonium diaconum cum omnibus chartis ad sanctum consacerdotem meum memoratae Alexandrinae urbis Antistitem, qui ad nos super hoc ipso plenius rettulit, destinavimus, ut agat vice nostra, quatenus statutum nostrum vel tibi vel universis fratribus innotescat; quia omnes debent nasse quod agitur, quoties omnium causa tractatur » (8).
Quam quidem sententiam Romanus Pontifex Alexandrino Patriarchae gravibus hisce verbis exsequendam mandava: « Auctoritate igitur tecum nostrae sedis ascita, nostra vice usus, hanc exsequeris districto vigore sententiam, ut aut intra decem dies ab huius conventionis die numerandos, pravas praedicationes suas scripta professione condemnet, et hanc se de nativitate Christi Dei nostri fidem tenere confirmet, quam et Romana et tuae sanctitatis Ecclesia et universalis devotio tenet; aut nisi hoc fecerit, mox sanctitas tua illi Ecclesiae provisura, a nostro eum corpore modis omnibus sciai esse removendum » (9).
At nonnulli superioris recentiorisque aetatis scriptores, luculentissimam documentorum, quae rettulimus, auetoritatem veluti eludere conantes, hanc de re universa protulerunt sententiam, saepenumero non sine elatioris animi iactantia. Esto quidem, ita inconsulto effutiunt, Romanum Antistitem peremptorium edidisse iudicium atque absolutum, quod Alexandrinus Episeopus, pro sua in Nestorium simultate, provocaverit suumque libentissime fecerit; nihilo setius coactum postea Ephesi Concilium caussam ab Apostolica Sede iam iudicatam et omnino reprobatam, iterum atque ex integro iudicavit, et quid esset ab omnibus de re sentiendum suprema statuii auctoritate sua. Ex quo colligi arbitrantur Oecumenicum Concilium iuribus pollere Romani Episcopi auctoritate omnino potioribus atque validioribus.
Quod tamen eos et perperam moliri et fucata veritatis specie effingere nemo est qui non videat, dummodo ad historiae fidem alienoque prorsus a praeiudieatis opinionibus animo in rerum gesta litterarumque monumenta diligenter introspiciat. Etenim animadvertendum primo est, cum Theodosius Imperator, Valentiniani etiam conlegae sui nomine, Oecumenicam Synodum indixerit, nondum Caelestini sententiam Constantinopolim allatam esse, adeoque inibi neutiquam fuisse cognitam. Praeterea, cum indictam ab Imperatoribus Ephesinam Synodum Caelestinus comperisset, minime suscepto eiusmodi consilio obstitit; quin immo, datis litteris ad Theodosium (10) et ad Alexandrinum Antistitem (11), et huiusmodi dilaudavit propositum et legatos suos, qui Concilio praeessent, Cyrillum scilicet Patriarcham, Arcadium et Proiectum Episcopos ac Philippum presbyterum, delegit ac renuntiavit. In hac tamen agendi ratione Romanus Pontifex non caussam adhuc iniudicatam arbitrio Con.eilii reliquit, sed revera manentibus, ita ipsemet, « quae a nobis antea statuta sunt » (12) ita conciliaribus Patribus ab se latam sententiam exsequendam mandavit, ut iidem, si fieri posset, conlatis inter se consiliis admotisque ad Deum precibus, errantem Constantinopolitanae sedis Episcopum ad unitatem fidei reducere contenderent. Ita enim Cyrillo, a Pontifice pereontanti quomodo se in negotio gereret, scilicet « utrum sancta Synodus recipere debeat hominem a se praedicata damnantem; an, quia induciarum tempus emensum est, sententia dudum lata perduret », Caelestinus rescribit: « Tuae sit hoc sanctitatis cum venerando fratrum Concilio ut orti in Ecclesia strepitus comprimantur, et finitum, Deo iuvante, negotium votiva correctione diseamus. Conventui autem nos deesse non dicimus, neque enim ab his absentes esse possumus, quibus nos ubicumque positis, fides tamen una coniungit... Illic sumus, quia quod illie pro omnibus agitur, cogitamus; spiritualiter agimus, quod corporaliter agere non videmur. Studeo quieti catholicae, studeo pereuntis saluti, si tamen voluerit aegritudinem confiteri. Quod ideo dicimus, ne volenti se corrigere forsitan deesse videamur... Probet nos veloces pedes ad effundendum sanguinem non habere, quando sibi etiam remedium cognoscat oblatum » (13).
Atsi haec Caelestini verba paternum illius ostendunt animum, ac luculentissime testantur nihil eum habuisse antiquius quam ut germanae fidei lumen obcaecatis mentibus affulgeret, adeoque errantium reditu laetaretur Ecclesia; verumtamen quae legatis suis ipsemet praescripsit Ephesum proficiscentibus, eiusmodi profecto sunt ut illam patefaciant Pontificis curam sollicitudinemque, qua divinitus accepta Romanae Sedis iura sarta tectaque iusserit esse servanda. Haec enim inter alia habet: « Auctoritatem Sedis Apostolicae custodiri debere mandamus; siquidem et instructiones, quae vobis traditae sunt, hoc loquantur, ut interesse conventui debeatis, ad disceptationem si fuerit ventum, vos de eorum sententiis iudicare debeatis, non subire certamen » (14).
Neque aliter se gesserunt legati, annuentibus sane sacrae Synodi Patribus. Siquidem, absolutissimis, quae supra memoravimus, Pontificis mandatis firmiter fideliterque obsecuti, cum Ephesum, peracta iam actione prima iidem pervenissent, ea omnia quae in superiore coetu decreta essent, sibi reddenda esse expostularunt ut, Apostolicae Sedis nomine, confirmata rataque haberentur: « Rogamis ut ea nobis patefieri mandetis, quae ante adventum nostrum in sancta hac Synodo acta sunt, quo iuxta beati Papae nostri praesentisque huius saneti coetus sententiam nos quoque confirmemus ... » (15).
Ac Philippus presbyter coram Concilio universo praeclaram illam pronuntiavit de Romanae Ecclesiae primatu sententiam, quam ipsa refert dogmatica Vaticanae Synodi Constitutio « Pastor Aeternus » (16). Scilicet: « Nulli dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit, solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet » (17).
Quid amplius? Numquid Oeeumenici Concilii Patres huic Caelestini eiusque legatorum agendi rationi obstiterunt, vel aliquo patto adversati sunt? Minime prorsus. Quin immo litterarum monumenta supersunt, quae suam ipsorum observantiam reverentiamque apertissime ostendunt. Etenim in secunda sacrae Synodi actione eum pontificii legati, Caelestini litteras perlegentes, haec inter glia edicerent: « Direximus pro nostra sollicitudine sanetos fratres et consacerdotes nostros unanimes nobis et probatissimos viros Arcadium et. Proiectum Episcopos et Philippum presbyterum nostrum, qui iis, quae aguntur, intersint, et ea, quae a nobis antea statuta sunt, exsequantur; quibus praestandum a vostra sanctitate non dubitamus assensum ... » (18); tantum abest ut conciliares Patres hanc velati supremi iudicis sententiam infitiati sint, ut potius eani una voce dilaudantes, Romanum Pontificem amplissimis hisce acclamationibus consalutaverint: « Hoc iustum iudicium! Novo Paulo Caelestino, novo Paulo Cyrillo, Caelestino custodi fidei, Caelestino cum Synodo concordi, Caelestino universa Synodus gratias agit; unus Caelestinus, unus Cyrillus, una fides Synodi, una fides orbis terrarum » (19).
Ubi vero ad Nestorii damnationem reprobationemque ventum est, iidem conciliares Patres non libere sibi atque ex integro putant rem esse iudicandam, sed sese Romani Pontificis oraculo praeoccupatos atque « coactos » aperte profitentur: « Deprehendentes ... ipsum (Nestorium) impie sapere et praedicare, coatti per sacros canones et per epistolam sanctissimi Patris nostri et comministri Caelestini, Romanae Ecclesiae Episcopi, lacrymis subinde perfusi, ad lugubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus. Igitur Dominus noster Iesus Christus, blasphemis illius vocibus impetitus, per sanctissimam hanc Synodum, eumdem Nestorium episcopali dignitate privatum et ab universo sacerdotum consortio et coetu alienum esse definivit » (20).
Atque idem omnino Firmus, Episcopus Caesariensis, in secunda Concilii actione, apertis hisce verbis, professus est: «Apostolica et Sancta Sedes, Caelestini sanctissimi episcopi per litteras, quas ad religiosissimos Episcopos ... misit, etiam ante de praesenti negotio sententiam regulamque praescripsit, quam nos quoque secuti ... quoniam Nestorius, a nobis citatus, non paruit, formam illam exsecutioni mandavimus, canonicum apostolicumque iudicium in eum proferentes » (21).
Iamvero, quae alia ex aliis documenta adhuc a Nobis revocata sunt tam expresse significanterque evineunt communem iam tunc in universa Ecclesia viguisse fidem de Romani Pontificis in omnem Christi gregem auctoritate, nulli quidem subiecta ac falli nescia, ut eadem Nobis perspicuam illam atque dilucidam in mentem reducant Augustini sententiam, paucis ante annis de Zosimi papae per Epistulam Tractoriam iudicio in Pelagianos prolato: « In his verbis Apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, tam certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano » (22).
Atque utinam sanctissimus ille Hipponensis Episcopus in Ephesina Synodo interesse potuisset; quantopere, mira ingenii sui acie disceptationum discrimen perspiciens, catholicae veritatis dogmata inlustrasset, eaque animi sui fortitudine tuitus esset. Attamen, ubi Imperatorum legati Hipponem pervenerunt, qui invitationis litteras eidem redderent, nihil aliud superfuit, nisi ut praeclarum illud christianae sapientiae iubar exstinctum, eiusque sedem a Vandalis vastatam complorarent. Nos non latet, venerabiles fratres, ex iis nonnullos, qui, nostra praesertim aetate, historiae pervestigationibus dant operam, totos esse non modo in Nestorio de haereseos labe purgando, sed etiam in sanctissimo illo Alegandrino episcopo Cyrillo idcirco iniqua.e simultatis accusando, quod Nestorium sibi invisum calumniatus sit, atque ob ea, quae non docuisset, ad eiusdem damnationem provocandam omnibus prorsus viribus contenderit. Quam quidem criminationem, sane gravissimam, iidem Constantinopolitani episcopi defensores beatissimo ipsi. decessori Nostro Caelestino, cuius imperitia Cyrillus abusus esset, ac vel ipsi sacrosanctae Ephesinae Synodo non verentur inurere.
Verumtamen inani huiusmodi auso atque temerario universa reprobando reclamat Ecelesia, quae et nullo non tempore Nestorii damnationem agnovit iure meritoque prolatam, et Cyrilli doctrinam orthodoxam tenuit, et Ephesinum Concilium in Oecnmenicis Synodis, Spiritu Sancto affiante, celebratis semper habuit atque nunquam non est venerata.
Etenim, ut bene multa mittamus atque luculentissima litterarum monumenta, omnes profecto norunt complures etiam Nestorii asseclas — qui rerum decursum suis oculis perspectum habuerant, quique nulla cum Cyrillo necessi.tudi.ne inngebantur — quamvis ob Nestorii amicitiam, ob magnam scriptorum eius allectationem obque incensum ipsum disceptationum ardorem in adversam partem commoverentur, post tamen Ephesinam Synodum veluti luce veritatis perculsos, Constantinopolitanum Episcopum haereticum iusta Ecclesiae lege vitandum pedetemptim deseruisse. Quos inter nonnulli superstites pro certo erant, cum decessor Noster f. r. Leo Magnus ita ad Paschasinum Lilybetanum episcopum, eumdemque suum ad Chalcedonense Concilium legatum, scribebat: « Totam Constantinopolitanam Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis noveris praebuisse consensum, et subscriptionibus suis Nestorium atque Eutychen cum suis anathematizasse dogmatibus » (23). In dogmatica autem ad Leonem imperatorem epistula Nestorium apertissime tamquam haereticum et haereseos magistrum, nemine refragante, redarguit; siquidem: « Anathematizetur ergo — inquit — Nestorius, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo, credidit genitricem, ut aliam personam carnis faceret, aliam Deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicaret » (24). Hoc item prorsus Chalcedonense Concilium, Nestorium iterum reprobando atque Cyrilli doctrinam dilaudando, sollemniter sanxisse nemo est qui ignoret. Ac sanctissimus decessor Noster Gregorius Magnus, vixdum ad beati Petri cathedram evectus est, in synodica sua ad orientales Ecelesias epistula, quatuor memoratis Oecumenieis Conciliis, Nicaeno nempe, Constantinopolitano, Ephesino atque Chalcedonensi, nobilissimam hanc de iisdem habet maximique momenti sententiam: « ... In his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura eonsurgit, et cuiuslibet vitae atque actionis exsistat, qui.squis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet » (25). Omnes igitur in comnerto habeant Nestorium revera haeretica praedicasse commenta, Alexandrinum Patriarcham strenuum exstitisse catholicae fidei defensorem, ac Caelestinum Pontificem, una cum Ephesina Synodo, et avitam doctrinam tutatum esse et sunremam Apostolicae Sedis auctoritatem.
II
Iam nunc, venerabiles fratres, ad ea doctrinae capita altius investiganda gradum faciamus, quae Oecumenica Ephesina Synodus per ipsam Nestorii damnationem palmi professa est suaque auctoritate sanxit. Scilicet, praeterquam quod Pelagianam haeresim reprobavit eiusque damnavit fautores — quos inter et Nestorium fuisse non est dubium — illud potissimum in caussa fuit ac fere concorditer a Patribus sollemniterque confirmatum; videlicet impiam omnino esse ac Sacris Litteris repugnantem huius haeresiarchae sententiam, ideoque eertum prorsus quod ipsemet renuebat, nimirum unam esse in Christo personam eamdemque divinam. Cum enim Nestorius, ut diximus, Divinum Verbum humanae naturae non substantialiter atque hypostatice in Christo uniri praefraete contenderet, sed accidentali quodam ac morali vinculo, Ephesini Patres, Constantinopolitanum episcopum danmantes, rectam de Incarnatione doctrinam, firmiter ab omnibus retinendam, aperte professi sunt. Ac sane Cyrillus in epistulis et capitulis ad Nestorium iam antea datis atque Oecumenicae insertis huius Synodi Actis, mire cum Romana Ecclesia consentiens, haee disertis iteratisque tuebatur verbis: « Nulla itaque ratione unum Dominum nostrum Iesum Christum in duos filios divellere fas est ... Non enim Seriptura dicit Verbum hominis personam sibi associasse, sed carnem factum esse. Quod autem Verbum caro factum perhibetur, id aliud nihil est quam quod perinde ac nos carni et sanguini communicavit; suum ergo fecit nostrum corpus prodiitque homo ex muliere, deitate interim aut ex Patre nativitate non abiecta: mansit enim in ipsa quoque carnis assumptione quod erat » (26).
Etenim sacro edocernur eloquio divinaque traditione, Dei Patris Verbum non cuidam homini, in se iam subsistenti, se coniunxisse, at unum eumdemque Christum Dei Verbum esse, in Patris sinu nevo sempiterno perfruens, atque hominem in tempore factum. Siquidem divinitat :m humanitatemque in Christo Iesu, human generis Redemptore, mirabili illa vinciri unione, quae hypostatica iure meritoque dicitur, ex eo luculentissime evincitur, quod in Sacris Litteris idem unus Christus non modo Deus et homo vocatur, sed etiam ut Deus itidemque homo operari, ac denique qua homo mori, qua Deus e mortuis resurgere praeclare perhibetur. Scilicet, qui in sinu Virginis Spiritus Sancti opera conceptus, nascitur, iacet in praesepio, filium hominis se nominat, patitur, crucique affixus moritur, idem prorsus est qui ab Aeterno Patre «Filius meus dilectus » (27) prodigiali sollemnique modo appellatus, cum admissorum veniam divina potestate condonat (28), tum aegrotos propria virtute sua ad sanitatem (29) ac mortuos revocai ad vitam (30). Quae quidem omnia ut luculenter ostendunt duas esse in Christo naturas, e quibus et humana et divina eliciuntur opera, ita haud minus luculenter testantur unum esse Christum, Deum hominemque simul, ob illam divinae personae unitatem, qua « Theanthropos » vocatur.
Hanc praeterea doctrinam perpetuo ab Ecclesia traditam per humanae Redemptionis dogma comprobari atque confirmari nemo est qui non videat. Enimvero quomodo poterat Christus « primogenitus in multis fratribus » (31) vocari, vulnerari propter iniquitates nostras (32), nosque a peccati servitute redimere, nisi humana, acque ac nos, frueretur natura? Atque itidem, quo pacto poterat ipse Caelestis Patris omnino placare iustitiam, ab humano genere violatam, nisi immensa polleret, ex divina persona sua, atque infinita dignitate?
Neque hoc catholicae veritatis caput ex eo infitiari licet, quod, si Redemptor noster humana carere persona dicatur, ideirco humanae eius naturae aliqua videatur deesse perfectio, quare ipsemet, ut homo, minor nobis evadat. Sicut enim subtiliter sagaciterque admonet Aquinas, « personalitas intantum pertinet ad dignitatem alicuius rei et perfectionem, inquantum ad dignitatem alicuius rei et perfectionem eius pertinet, quod per se exsistat; quod in nomine personae intelligitur: dignius autem est alicui, quod exsistat in aliquo se digniore, quam quod exsistat per se; et ideo ex hoc ipso humana natura dignior est in Christo, quam in nobis, quod in nobis quasi per se exsistens propriam personalitatem habet, in Christo autem exsistit in persona Verbi; sicut etiam esse completivum speciei pertinet ad dignitatem formae: tamen sensitivum nobilius est in homine propter coniunctionem ad nobiliorem formam completivam, quam sit in bruto animali, in quo est forma completiva » (33).
Praeterea operae hic pretium est animadvertere, quemadmodum Arius, callidissimus ille catholicae unitatis subversor, divinam Verbi con.substantialemque Aeterno Patri naturam impugnavit, ita Nestorium, alfa prorsus via progressum, hypostaticam nimirum Redemptoris unionem renuendo, plenam atque integram Christo, quamvis non Verbo, denegasse divinitatem. Si. enim morali tantummodo nexu, ut perperam ipse hariolabatur, divina natura cum humana copularetur in Christo — quod quidem, ut diximus, prophetae etiam ceterique christianae sanctitatis heroes, ob suam cuiusque cum Deo coniunctionem, quodammodo assecuti sunt — vel parum differret, vel minime prorsus, humani generis Servator ab iis, quos sua gratia suoque sanguine redemit. Abdicata igitur hypostaticae unionis doctrina, in qua Incarnationis humanaeque Redemptionis dogmata innituntur atque consistunt, totum concidit ac corruit catholicae religionis fundamentum.
Quapropter haud miramur si, ingruente Nestorianae haereseos periculo, catholicus orbis contremuit universus; haud miramur si Constantinopolitano Episcopo, avitae fidei temere vaferrimeque adversanti, Ephesina Synodus acriter obstitit, eumque, Romani Pontificis sententiam exsecuta, diro perculit anathemate.
Nos itaque, omnibus christiani aevi actatibus concordi respondentes animo, humani generis Redemptorem non « Eliam ... aut unum ex Prophetis » veneramur, quos caeleste Numen per gratiam suam inhabitat, sed cum Apostolorum Principe, arcanum eiusmodi divinitus agnoscente, una voce profitemur: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (34).
Quo veritatis dogmate in tuto polito, facile inde colligi potest universali' hominum rerumque mundanarum concretionem ea dignitate per mysterium Incarnationis adauctam esse, qua maior intellegi profecto nequeat, ea sane grandiore, ad quam per creationis opus provecta fuerit. Ita enim in Adae subole unus habetur, nempe Christus, qui sempiternam omnino attingit infinitam que divinitatem, cum eademque arcano arctissimoque modo coniungitur; Christum dicimus, fratrem quidem nostrum, humanaque natura praeditum, at Deum ertam nobiscum, seu Emmanuelem, qui sua nos gratia suisque promeritis cum ad divinum omnes reducit Auctorem, tum ad eam revocai caelestem beatitatem, e qua per originale peccatum misere delapsi sumus. Gratum igitur eidem habeamus animum, eius sequamur praecepta, imitemur esempla. Ita enim eius divinitatis consortes erimus, « qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps » (35).
Atsi, ut dicimus, nullo non tempore, per saeculorum decursum, germanam huiusmodi atque incorruptam de personali Conditoris sui unitate atque divinitate doctrinam vera Iesu Christi Ecclesia diligentissime tutata est, non ita, proh dolor, apud eos contingit, qui extra unum Christi ovile miserrime vagantur. Quandocumque enim ab infallibili Ecclesiae magisterio se quis pertinaciter eripit, certam in eo veramque de Iesu Christo doctrinam sensim deficere lamentamur. Et sane, si tot tamque varias religiosas factiones, eas praesertim, quae inde a saeculis XVI et XVII exortae, christiano adhuc ornantur nomine, quaeque ab irrito discidio suo firmiter Christum Deum hominemque profitebantur, quid nurse de eo sentiant interrogemus, absimilia profecto atque inter se pugnantia habeamus responsa: nam pauci quidem ex iis rectam de Redemptoris nostri persona doctrinam plenamque fidem servarunt; alii vero, si qua ratione simile aliquid affirmant, vaporantia tamen aromata sapere videntur, sua iam re destituta. Etenim Iesum Christum velut hominem proponunt, divinis charismatibus praeditum, arcano quodam modo prae aliis divinitati coniunctum, Deo maxime propinquum; at longe ab integra absunt atque sincera catholicae fidei professione. Alii denique nihil divini in Christo agnoscentes, eum merum hominem profitentur, eximiis quidem animi corporisque dotibus ornatura, sed erroribus eriam atque humanae fragilitati obnoxium. Ex quo liquido patet hos omnes, aeque ac Nestorium, velle temerario auso « solvere Christum » ideoque, teste Ioanne Apostolo, non esse ex Deo (36).
Nos igitur e supremo huius Apostolicae Sedis fastigio eos omnes paterno animo adhortamur, qui se Christi asseclas esse gloriantur, quique in ipso cum singulorum, tum humanae consortionis spero salutemque reponunt, ut firmius in dies arctiusque Romanae Ecelesiae adhaereant, in qua una Christus integra perfectaque fide creditur, sincero adorationis cultu colitur, atque perpetua incensae caritatis fiamma diligitur. Meminerint iidem, ii praesertim qui seiuncto a Nobis pregi praesunt, quam maiores sui Ephesi sollemniter professi sunt fidem, eam, quemadmodum anteacta aetate ita in praesens, a suprema hac veritatis Cathedra immutatam servari strenueque defendi; meminerint huiusmodi gérmanae fidei unitatem in una tantummodo petra inniti ac consistere a Christo posita, itemque, per supremam Beati Petri successorum auctoritatem, sartam tectamque servari posse.
De hac quidem catholicae religionis unitate paucis ante annis per Encyclicas Litteras « Mortalium animos » fusius disseruimus; iuvat tamen heic rem breviter in mentem redigere, cum hypostatica Christi unio, in Ephesina Synodo sollemniter confirmata, illias unitatis ima,ginem referat atque proponat, qua Redemptor noster mysticum corpus suum, Ecclesiam nempe, ornatum voluit, « unum corpus » (37) « compactum et connexum » (38). Nam si personalis Christi unitas arcanum exsistit exemplar, ad quod ipsemet unam christianae societatis compagem conformare voluit, id profecto non ex commenticia quadam oriri posse multorum inter se discordium coniunetione, sed ex una solummodo hierarchia, ex uno summoque magisterio, ex una credendi lege, unaque christianorum fide nemo cordatus non videat (39). Hanc Ecclesiae unitatem, quae in communione cum Apostolica Sede continetur praeclare in Ephesina Synodo Philippus Romani Episcopi legatus testatus est, qui Conciliares Patres litteris a Caelestino datis una voce plaudentes allo quens, memoranda haec protulit verba: «Gratias agim.us sanetae venerandaeque Synodo, quod litteris sancti beatique Papae nostri vobis recitatis, sancta membra sanetis vestris voeibus sancto capiti, sanetis etiam vestris exclamationibus vos adiunxeritis. Non enim ignorat vestra beatitudo totiu s fidei vel etiam Apostolorum caput esse beatum Apostolum Petrum » (40).
Quodsi umquam, nunc maxime, venerabiles fratres, boni omnes una eademque in Iesum Christum eiusque mysticam Sponsam Ecclesiam sincera fidei professione obstringantur oportet, cum tot ubique homines suave Christi iugum excutere conentur, eius doctrinae lucem respuant, gratiae rivos proculcent, divinam denique auctoritatem eius repudient, qui factus est, secund um illud Evangelii, « in signum cui contradicetur » (41). E lacrimabili eiusmodi a Christo defectione cune innumera proficiscantur increseentia cotidie detrimenta, opportunum ab eo omnes remedi.um quaerant, qui unus « sub caelo datus est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri » (42).
Ita enim tantummodo, mortalium animis sacro aspirante Iesu Corde, cum singulis hominibus, tum domestico convietui ipsique civili societati, tam acriter in praesens perturbatis, feliciora poterunt emergere tempora.
III
Ex hoc vero, quod adhuc attigimus, catholicae doctrinae capite illud necessario consequitur divinae maternitatis dogma, quod de B. Virgine Maria praedicamus: « non quod — ut Cyrillus admonet — Verbi natura ipsiusve divinitas ortus sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur. » (43).
Enimvero, si Filius B. Mariae Virginis Deus est, illa pro certo, quae eum genuit, Dei Mater iure est meritoque appellanda; si una est Iesu Christi persona, eaque divina, procul dubio Maria non Christi hominis Genitrix tantummodo, sed Deipara, seu Theotocos vocari ab omnibus debet. Quae igitur ab Elisabeth, cognata sua, «Mater Domini mei » (44) salutatur, quae ab Ignatio martyre Deum peperisse dicitur (45), et ex qua Tertullianus Deum natum esse profitetur (46), illam utique omnes almam Dei Parentem veneremur, cui plenam contulit aeternum Numen gratiam, tantàque adauxit dignitate.
Ac porro, hanc a prima Ecclesiae aetate traditam veritatem non quispiam ex eo reiicere poterit, quod B. Virgo Maria corpus quidem Iesu Christo praebuerit, non caelestis Patris generaverit Verbum; siquidem, ut suo iam tempore Cyrillus recte dilucideque respondet (47), quemadmodum ceterae omnes, iu quorum sinu terrena nostra concretio non anima procreatur humana, matres revera dicuntur ac sunt, ita ipsa itidem ex una Fili sui persona divinam adepta est maternitatem.
Merito igitur, impiam Nestorii sententiam, quam Romanus Antistes, divino Spiritu ductus, superiore anno damllaverat, iterum Ephesina Synodus sollemniter reprobavit.
Atque tanta in Deiparam Virginem Ephesina plebs ferebatur pietate, tanto aestuabat amore ut, cum latum a conciliaribus Patribus iudicium intellexisset, effusi animorum laetitià eosdem conclamaret, atque ardentibus instructa facibus confertoque agmine, domum usque comitaretur. Ac pro certo ipsamet magna Dei Parens, mirando eiusmodi spectaculo suaviter de caelo arridens, suos Ephesi filios cunctosque catholici orbis christifideles, Nestorianae haereseos insidiis perturbatos, materno animo praesentissimoque ausilio suo prosecuta est.
Quo ex divina maternitatis dogmate, veluti ex arcanae scaturiginis fonte, singularis profiuit Mariae gratia eiusque summa post Deum dignitas. Quin immo, ut praeclare scribit Aquinas: « Beata Virgo ex hoc quod est Mater Dei, habet quandam dignitatem infinitam ex bono infinito quod est Deus » (48). Quod satius hisce verbis Cornelius a Lapide enucleat atque explicat: « Beata Virgo est Mater Dei; ergo ipsa longe excellentior est omnibus angelis, etiam seraphinis et cherubinis. Mater Dei est; ergo purissima est et sanctissima, adeo ut sub Deo maior puritas intelligi nequeat. Mater Dei est; ergo quidquid ulli Sanctorum concessum est privilegii (in genere gratiae gratum facientis), hoc illa prae omnibus obtinet » (49).
Cur igitur Novatores atque acatholici non pauci tam acerrime nostram reprobant in Deiparam Virginem pietatem, veluti nos cultura subducamus uni Deo debitum?
An nesciunt iidem, neve attente eonsiderant nihil posse Iesu Christo gratius obvenire, qui in Matrem suam magno profecto fiagrat amore, quam si eam pro merito veneremur, impense redamemus, eiusque sanctissima imitantes exempla validum patrocinium eius conciliare nobis studeamus?
Nolumus tamen heic rem silentio praeterire, quae haud mediocri solacio Nos afficit, videlicet nostris hisce temporibus Novatores etiam nonnullos Deiparae Virginis dignitatem melius agnoscere, ad eamque studiose reverendam honorandamque anici atque moveri. Quod quidem, dummodo ex intima atque sincera eoratn conscientia, non autem ex tecta quadam ratione conciliandi sibi catholicorum animos proficiscatur, ut alicubi evenire comperimus N os omnino sperare iubet foro ut — ad reni bonis omnibus orando operandoque enitentibus ac Beata Virgilio deprecaute, quae errantes filios materno prosequitur animo — ipsimet ad unum Iesu Christi gregem adeoque ad Nos, qui licet immerentes, eius in terris partes agimus auctoritatemque sustinemus, tandem aliquando reducantur.
At aliud etiam, venerabiles fratres, in Mariae maternitatis munere Nobis recolendum putamus, quod quidem sapit dulcius, sapit suavius. Ipsa scilicet ex hoc quod humani generis peperit Redemptorem, nostrum quoque omnium, quos Christus Dominus fratres habere voluit (50), quodammodo exsistit benignissima mater.
« Talem, ita decessor Noster f. r. Leo XIII, nobis praestitit Deus, cui, hoc ipso quod Unigenae sui Matrem elegit, maternos piane indidit sensus, aliud nihil spirantes nisi amorem et veniam; talem facto suo Iesus Christus ostendit, cum Mariae subesse et obtemperare ut matri filius sponte voluit; talem de cruce praedicavit, cum universitatem humani generis, in Ioanne discipulo, curandam ei fovendamque commisit; talem denique se dedit ipsa, quae eam immensi laboris hereditatem, a moriente Filio relictam, magno complexa animo, materna in omnes officia confestim coepit impendere » (51).
Ex quo fit ut ad eam praepotenti quadam impulsione feramur, ut nostra omnia — gaudia scilicet, si laetamur; aerumnas, si angimur; spes, si ad meliora tandem emergere nitimur — fidentes eidem concredamus; ex quo fit ut, si difficiliora inciderint Ecclesiae tempora, si fides labet quod refrixerit caritas, si privati publicique mores in deterius vergant, si aliquod catholico nomini civilique consortioni periculum impendeat, supplices ad eam perfugiamus caelestem opem deprecantes; ex quo denique fit ut in supremo mortis discrimine, cum nulla aliunde spes detur, nullum auxilium, ad eam lacrimantes oculos trementesque manus attollamus, veniam a Filio suo per cani efflagitantes, aeternamque in caelis felicitatem.
Incensiore igitur studio, in praesentibus, quibus afficimur, necessitatibus eam adeant omnes; ab eaque instanti supplicatione contendant « ut exorato Filio, aberrantes nationes ad christiana redeant instituta et praecepta, in quibus salutis publicae firmamentum consistit, unde et expetitae pacis et verae beatitatis copia efflorescit. Ab ipsa eo impensius contendant, quod bonis omnibus exoptatissimum esse debet, ut Ecclesia mater libertate potiatur tranquilleque fruatur sua; quam non alio illa refert visi ad summas hominum procurandas rationes, a qua singuli et civitates nulla usquam damna, plurima omni tempore et maxima beneficia senserunt »(52).
At peculiare praesertim beneficium exoptamus, idque maximi quidem ponderis, auspice caelesti Regina, ab omnibus implorari. Scilicet, quae tam ardenti piotate a dissidentibus Orientis populis adamatur ac colitur, ne patiatur ipsa ut ab Ecclesiae unitate adeoque a Filio suo, cuius Nos in terris vice fungimur, misere iidem aberient atque adhuc semper abducantur. Redeant ad communem Patrem, cuius sententiam omnes Ephesinae Synodi Patres observantissime exceperunt, quemque concordi plausu « custodem fidei » consalutarunt; ad Nos redeant omnes, qui paternum omnino in eos gerimus animum, quique libenter amantissima illa verba facimus Nostra, quibus Cyrillus Nestorium enixe adhortatus est ut « Ecclesiarum pax conservetur, dilectionisque et concordiae vinculum inter Dei sacerdotes indissolubile permaneat » (53).
Atque utinam quam primum laetissimus ille dies illucescat, cum Deipara Virgo in Liberiana Basilica a decessore Nostro Sisto III tessellato opere affabre expressa — quod quidem opus Nosmet ipsi ad pristinum decorem restitutum voluimus — descitos a Nobis filios redeuntes omnes cernat, Nobiscum ipsam uno animo unaque fide veneraturos. Id erit profecto Nobis tam iucundum, quam quod maxime.
Auspicato praeterea ducimus contigisse Nobis quindeciens huiusmodi saecularem celebrationem agere; Nobis dicimus, qui casti connubii dignitatem sanctitudinemque contra ingruentes omne genus fallacias tuiti sumus (54); quique sacrosancta in iuventutis educationem iura et sollemniter catholicae Ecclesiae vindicavimus, et quibus esset rationibus eadem tradenda, quibus principiis conformanda ediximus atque explanavimus (55). Haec enim quae de utraque re edidimus praecepta eximium habent in divinae maternitatis munere inque Nazarethana illa familia exemplum, quod omnibus ad imitandum proponatur. « Habent revera — ita decessor Noster, f. r. Leo XIII — patresfamilias in Ioseph vigilantiae providentiaeque paternae praeclarissimam normam: habent matres in Sanctissima Virgine Deipara amoris, verecundiae, submissionis animi perfectaeque fidei insigne specimen: filii vero familias in Iesu, qui erat subditus illis, habent divinum obedientiae exemplar, quod admirentur, colant, imitentur » (56).
At peculiari modo opportunum est ut illae praesertim nostrae huius aetatis matres, quae vel prolis, vel coniugalis vinculi pertaesae, susceptum ab se officium prostratum violatumque habent, Mariam suspiciant intentoque animo meditentur, quae gravissimum maternitatis munus ad tantam evexit nobilitatem. Ita enim spes subest f ore ut ad pudendum dedecoris notae magno matrimonii sacramento inustae, caelestis Reginae aspirante consiho, inducantur; et ad mirabiles eius virtutum laudes pro viribus assequendas salubriter excitentur.
Quae si omnia ex sententia cedant, si domestica nempe societas — totius humanae convictionis principium atque firmamentum — ad dignissimam huius sanctitatis normam revocetur, procul dubio formidoloso illi, quo conflictamur, malorum discrimini aliquando tandem occurrere atque mederi poterimus.
Ita enim continget ut « pax Dei, quae exsupe.rat omnem sensum », omnium « corda et intelligentias custodiat »; s atque optatissimum Christi Regnum, foederatis animis viribusque, ubique gentium feliciter constabiliatur.
Nolumus denique Encyclicis hisee Litteris finem facere, quin rem vobis, venerabiles fratres, significemus omnibus pro certo gratam. Cupimus scilicet ut liturgicum non desit saecularis huius commemorationis monumentum, quod ad pietatem conferat erga summam Dei Parentem in clero populoque refovendam; quapropter supremo iussimus Consilio sacris ritibus praeposito ut Officium ac Missa de divina Maternitate edantur, ab universa Ecclesia celebranda.
Atque interea caelestium munerum auspicem paternaeque voluntatis Nostrae testem, vobis singulis universis, venerabiles fratres, et clero populoque vestro, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Decembris, in Festo Nativitatis D. N. Iesu Christi, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XI
(1) MATTH., XXVIII, 20.
(2) Cfr. IOANN., XV, 6.
(3) Cfr. Epist. ad Ethos Card. B. Pompilj et A. Sincero, d. XXV Dec. MDCCCCXXX. Acta Ap. Sed., vol. XXIII, pp. 10-12.
(4) Ephes., IV, 13-16.
(5) Cfr. MANSI, Couciliorum Amplissima Collectio, IV, C. 1007; SCHWARTZ, Acta Conciliorum Oecumenicorum, I, 5. P. 408.
(6) MANSI, l. c., IV, 1011.
(7) MANSI, l. c., IV, 1015.
(8) MANSI, 1. c., IV, 1034 sq.
(9) MIGNE, P. L., 50, 463; cfr. MANSI, 1. c., IV, 1019 sq.
(10) MANSI, l. c., IV, 1291.
(11) MANSI, l. c., IV, 1292.
(12) MANSI, l. c., IV, 1287.
(13) MANSI, l. c., IV, 1292.
(14) MANSI, l. c., IV, 556.
(15) MANSI, l. c., IV, 1290.
(16) Conc. Vatic., sess. IV, cap. 2.
(17) MANSI, 1. c,, IV, 1295.
(18) MANSI, l. c., IV, 1287.
(19) MANSI, l. c., 1V, 1287.
(20) MANSI, l. c., IV, 1294 sq.
(21) MANSI, l. c., IV, 1287 sq.
(22) Epist. 190; Corpus Scriptorum ecclesiasticorum latinorum, 57, p. 159 sq.
(23) MANSI, l. c., VI, 124.
(24) MANSI, l. c., VI, 351-354.
(25) MIGNE, P. L., 77, 478; cfr. MANSI, l. c., IX, 1048.
(26) MANSI, l. c., IV, 891.
(27) MATTH., III, 17; XVII, 5; II Petr. 17.
(28) MATTH., IX, 2-6; Luc., V, 20-24; VII, 48 et alibi.
(29) MATTH., VIII, 3; MARC., I, 41; Luc., V, 13; IGANN., Ix et alibi.
(30) IOANN., XI, 43; Luc., VII, 14 et alibi.
(31) Rom., VIII, 29.
(32) ISAI., LIII, 5; MATTH., VIII, 17.
(33) Summ. Theol., III, q. II, a. 2.
(34) MATTH., XVI, 14.
(35) Ordo Missae.
(36) Cfr. I Ioann., IV, 3.
(37) I Cor., XII, 12.
(38) Ephes., IV, 16.
(39) Cfr. Litt. Encycl. Mortalium animos.
(40) MANSI, l. c., IV, 1290.
(41) Luc., II, 34.
(42) Act., IV, 13.
(43) MANSI, l. c., IV, 891.
(44) Luc., I, 43.
(45) Ephes., VII, 18-20.
(46) De carne Chr., 17, P. L., II, 781.
(47) Cfr. MANSI, l. c., IV, 599.
(48) Summ. Theol., I, q. XXV, a. 6.
(49) In Matth., I, 6.
(50) Rom., VIII, 29.
(51) Epist. Encycl. Octobri mense adventante, die XXII Sept. MDCCCXCI.
(52) Epist. Encycl. s. c.
(53) MANSI, l. c:, IV, 891.
(54) Litt. Encycl. Casti connubii, die XXI Decemb. MDCCCCXXX.
(55) Litt. Encycl. Divini illius Magistri, die XXI Decemb. MDCCCCXXIX.
(56) Litt. Apost. Neminem fugit, die XIV Ian. MDCCCLXXXXII.
(57) Phil., IV, 7.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana