PIUS PP. XI
EPISTULA
QUOD DIE*
AD EMUM P. D. LUDOVICUM TITULO SANCTAE MARIAE IN A QUIRO S. R. E. PRESB. CARDINALEM DUBOIS, ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM: IN QUINQUAGESIMUM ANNUM A VOTO NATIONALI DE TEMPLO SS.MI CORDIS IN MONTE MARTYRUM EXCITANDO NUNCUPATO.
Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod die VIII proximi mensis, quo die Sacratissimi Cordis Iesu festum peragitur, commemorare quinquagesimum annum deliberastis, postquam publice decretum est, ut Galliae paenitentis et devotae nomine et sumptibus, Templum votivum in Monte Martyrum in honorem eiusdem Sacratissimi Cordis e solo excitaretur, id scito Nobis haud mediocrem animi voluptatem peperisse. Haec enim eventi faustitas, ut generosos civium tuorum spiritus inflaminatura est, sic posse in animarum bonum uberrimos ferre fructus Nobismet ipsis, quemadmodum tibi, dilecte fili Noster, iure optimo videtur. Quamobrem, cum bene iis omnibus precemur, qui quoquo pacto in exstruendum tam insigne communis Gallorum pietatis monumentum vel operam vel stipem usque adhuc contulere suam, aut in perficiendum ornandumque collaturi posthac sunt, tum Ecclesiae thesauros, quorum dispensatio est Nobis divinitus credita, libenter hac occasione reseramus. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, plenariam admissorum veniam, usitatis condicionibus lucrandam, iis universis concedimus, qui votivum istud Templum, hoc anno, die octavo proximi mensis inviserint. Quod ut animis salubriter expiandis atque ad amantissimi Cordis Iesu caritatem acrius incendendis, Dei beneficio, conducat, caelestium gratiarum auspicem et peculiaris benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili Noster, et clero populoque tuo apostolicam benedictionem ex animo impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 342-343
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana