Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. XI

EPISTULA

QUAM, NEAPOLI*

AD RR. PP. DD. IANUARIUM COSENZA, ARCHIEPISCOPUM CAPUANUM, CETEROSQUE CAMPANIAE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS: COMMUNI EX ANNUO CONVENTU DATAE EPISTOLAE RESPONDIT.

 

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Quam, Neapoli in coetum congregati, ad Nos die VII huius mensis dedistis epistulam, ex ea sensus profecto eminent episcopalibus animis digni. Ardorem enim caritatis, qua Nobiscum coniuncti estis, et illud quod Apostolicae huic Sedi polhcemini ac profitemini obsequium, ea significastis verborum vi et incitatione, sententias quoque ab Irenaeo et Ambrosio Nostro mutuati pulcherrimas, ut inde magnam, cotidianas inter sollicitudines, delegationem hauserimus. Iure autem optimo exsultatis laetitia, quod Venerabili Roberto Bellarmino beatorum caelitum honores decrevimus; is enim, etsi Societatem Iesu, Sacrum Purpuratorum Patrum Conlegium, demum Ecclesiam catholicam sanctitatis doctrinaeque splendore inlustravit, tamen vester est et dici potest, cum Capuanam archidioecesim plures annos sapienter studiosissimeque sit moderatus et mirifica omnium virtutum, caritatis potissimum, ibidem exempla reliquerit. Quem si quidem vobis et fidelibus vestris ad imitandum laeto exitu proposueritis, iam Campana regio, quae est ubertate frugum fructuumque notissima, christianarum virtutum altrix habebitur multo feracior. Quod denique, praeter alia, Nobis cupitis, ut diutissime auctoque in dies robore Petri Sedem obtineamus Ecclesiaeque navigium gubernemus, maximam habemus vobis gratiam, et caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et clero populoque uniuscuiusque vestro apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 347-348

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana