Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. XI

EPISTULA

BELLUM POST*

AD EMUM P. D. GUSTAVUM FRIDERICUM TIT. S. MARCI S. R. E. PRESB.
CARD. PIFFL, ARCHIEPISCOPUM VINDOBONENSEM, CETEROSQUE AUSTRIAE ORDINARIOS: DE CONVENTU REI CATHOLICAE PROVEHENDAE
VINDOBONAE FUTURO.

 

Dilecte fili Noster, venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Bellum post hominum memoriam longe omnium teterrimum ii apud vos consecuti sunt eventus, ut hinc catholici ahquamdiu haeserint quo pacto tot tamque novis malis mederentur, inde Ecclesiae adversam asperrima rerum condicione usi sint ut religionem de pristino honore statuque per iniuriam deiicerent. Quod quidem si per universam rempublicam passim contingit, at Vindobonae potissimum fit in ipsa urbe principe, quam sectae quasi quoddam actionis suae centrum delegerunt, unde Ecclesiam Dei, veluti instructa in omnes partes acie, commodius adorirentur. Infesti igitur ii homines fidem e civium animis per falsas doctrinas convellere nituntur acerrime, eosque cogunt, qua nimia valent rerum potentia, ab Ecclesia deficere; et non aliud profecto propositum persequuntur cum socialisticam luem institutis omnibus, praecipueque scholis, aspergunt. Neque minus periculi fidelibus vestris heterodoxi, praesertim ex America, facessunt, qui cum imperitos simplicesque animos callide subtihterque decipiant, tum afflictis populi fortunis abutuntur ut eundem pecunia corrumpant. Quibus sane in propulsandis incommodis nec utriusque cleri studium atque operam usque adhuc desiderastis nec hodie desideratis; at vero ea est sacerdotum apud vos penuria, ut necessitati iam prorsus impares exsistant. Hac equidem tanta miseriarum mole vehementer angimur et pro ea, quam gerimus erga universos, paternitate et pro Nostra erga gentem vestram benevolentia, eam nempe gentem, quae fuit perpetuo catholicae doctrinae retinentissima; dolemus enim, eandem, praeterquam quod omnem amisit ex recentioribus casibus prosperitatem, in eo hodie versari discrimine, ut multo pretiosiorem avitae fidei thesaurum amittat. Itaque carissimos Nobis ex Austria filios appellamus obtestamurque, ut attente considerent, quale sit sibi obventurum - idque multo maius quam antehac acceperint- detrimentum, si nefariis eiusmodi sectarum artibus se ad defectionem trahi abripique patiantur. Est autem cur operarios vestros, hanc nacti opportunitatem, omnibus laudibus cumulemus, quos pro fidei suae tuitione omni studio certare accepimus. Pergant iidem volumus in praenobili incepto, habeantque sibi persuasum, non modo Christum Iesum ipsis adesse praesentissimum eiusque in terris Vicarium bene precari, sed etiam, qualiacumque imminent, pugnae tam sanctae exitum, si fortiter constanterque egerint, ancipitem esse non posse; licet enim ad tempus superari queant, victores tamen e certamine tandem aliquando discessuri sunt. Res quidem agitur, dilecte fili Noster, venerabiles fratres, admodum laboriosa, ostium enim vobis apertum est magnum et evidens et adversarii multi; eademque hac etiam de causa fortasse difficilior, quod plerosque non sinit tranquillo paratoque ad agendum animo vivere gravior annonae in republica ista caritas, atque in agendo perturbat ipsa insolita apud vos eius acerbitas varietasque belli quod religioni catholicae infertur. Iamvero putamus atque etiam confidimus, stabiliendis in fide acuendisque ad defensionem animis maxime esse profuturum Conventum, quem catholici ex Austria a die duodetricesimo huius mensis ad primum mensis iulii Vindobonae habebunt. Cuius quidem Conventus una cum nuncio allatus est quoque ad Nos libellus, in quo vidimus perlibenter, quo per eos dies ordine coetus sacris variabuntur supplicationibus cum divini verbi praedicatione coniunctis et quaenam sint rerum disceptandarum capita. Gravissima ea quidem et ad condicionem catholici apud vos nominis accommodatissima. Acturi enim estis de iis omnibus, quae aut servari integra aut melius ordinari vestra interest quam maxime, ut de iuventute instituenda, de scholis, de familia, de actione catholica, de re oeconomica et sociali quam vocant, de diariis et de ephemeridibus librisque in vulgus edendis; praetereaque videbitis quomodo catholici rem publicam tractare et caritatis sacrarumque Missionum opera provehere debeant. At primum omnium eo spectandum est - quod cupimus vehementer - ut ex his coetibus talis exsistat animorum consensio, talis ad agendum conspiratio, quae efficiat ut magnos pariat ac mansuros actio apud vos catholica fructus. Sapientiae quidem prudentiaeque vestrae, dilecte fili Noster, venerabiles fratres, permittimus, ut, rebus mature perpensis, eiusmodi actionem congruentius tempori necessitatique ordinetis; qua in re non dubitamus, quin consiliis iussisque vestris fideles sint miro ammorum ardore obsecuturi. Nobis ceteroqui videtur, non tam laicorum sodalitates condi erigique novas oportere, quam confirmari veteres et perfici et ita inter se copulari ut in unum aliquid coalescant omnes, omniumque actio in unum contendat, eo per vos dirigenda quo eam dirigi opportunius putaveritis. Nostra haec igitur optata volumus cum iis, qui Vindobonam coiverint, communicetis, eosque Nostris verbis hortemini, ut, humano sensu personarumque acceptione posthabitis, nihil sibi aliud proponant quam Dei gloriam aeternamque civium suorum salutem, quae sine concordi omnium studiosa voluntate efficienter promoveri nequeat. Proximo interea Conventui copiosam caelestium luminum donorumque effusionem precamur; quorum auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem, vobis, dilecte fili Noster, venerabiles fratres, iisque omnibus qui aderunt, apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 349-351

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana