Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

ROMANI PONTIFICIS*

GRATIAE ET PRIVILEGIA CLERICIS CONCLAVISTIS CONCESSA

 

Romani Pontificis providentiae convenit, ut eos paternae caritatis significationibus primos prosequatur, quos et Sibi devinctos et officii retinentissimos, in ipso ineundo supremi apostolatus munere, cognoverit. Aequum igitur censemus, clericos Conclavistas infra scriptos, ceterosque ecclesiasticos viros, pariter infra nominandos, qui in Conclavi, in quo ad Petri Cathedram evecti sumus, vel Nobis et VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus uti familiares adstiterunt vel demandata sibi munia sollerter obierunt, peculiaribus gratiis ac privilegiis augere. Itaque Motu proprio et certa scientia haec quae sequuntur decernimus.

I. Clerici Conclavistae, qui secuti sunt S. R. E. Cardinales in Urbe degentes aut dioecesibus Italiae regendis praepositos, gratias, provisiones aut commendas quorumvis beneficiorum, si quae forte sibi conferantur, itemque Litteras Apostolicas de iis conficiendas, gratuito, at semel tantum, habeant.

II. Clericis Conclavistis S. R. E. Cardinalium, qui dioeceses extra Italiam moderantur, oratorii privati ius esto, ea tamen lege, ut Ordinarius oratorium ante visitaverit ac probari! Quo ipso iure, eadem condicione servata, ceteris Conclavistis tum frui liceat, cum infirma sunt valetudine.

III. Idem esto privilegium iis qui comitati sunt S. R. E. Presbyteros Cardinales Gulielmum 0'Connell Archiepiscopum Bostoniensem, Ludovicum Nazarium Bégin Archiepiscopum Quebecensem et Bionysium Dougherty Archiepiscopum Philadelphiensem, quamvis hi post electionem Nostram advenerint ; modo tamen iis ne desint cetera quae in Conclavistis requiruntur.

IV. Gratis prorsus dentur Apostolicae de his privilegiis ac iuribus Litterae.

V. Quoniam vero clericis Conclavistis, qui adfuerunt S. R..E. Cardinalibus in Urbe commorantibus aut dioeceses Italiae regentibus, pro Apostolicae Sedis tenuitate non licet Nobis, quod decessores Nostri consueverunt, perpetuas constituere pensiones, iisdem, ut in hoc etiam genere aliqua voluntatis Nostrae significatio ne desit, trecentas libellas singulis, semel tantum, attribuimus.

Non obstantibus Constitutionibus, Ordinationibus Apostolicis, aliisque licet speciali et individua mentione dignis; quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis specialis et individua habenda mentio, eorumque tenores inserendi forent, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse Motu proprio derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis opportunis.

Fiat motu proprio: A.

Et cum absolutione a censuris ad effectum etc. Et cum declaratione quod reliqua privilegia et indulta contenta in similibus Motus proprii schedulis a nonnullis Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris favore Conclavistarum alias editis, ob hodiernas rerum ac temporum circumstantias, pro nunc in suspenso remaneant. Et quod praesentis Nostri Motus proprii schedulae signatura sufficiat et ubique fidem faciat in iudicio et extra illud, quibuslibet contrariis non obstantibus ; et quod praemissorum omnium et singulorum maior et verior specificatio et expressio fieri possit in Litteris, si videbitur, expediendis, in quibus singulorum Conclavistarum nomina et cognomina exprimi et describi, seu pro expressis et descriptis haberi possint, inter quos Sacrista et Magistri Caeremoniarum Cappellae Nostrae, nec non Secretarius Collegii eorumdem Cardinalium. Volumus autem quod Litterarum super praesentibus conficiendarum ac etiam praesentis Nostri Motus proprii transumptis impressis ac manu alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae subscriptis et sigillo munitis, eadem fides, tam in iudicio quam extra illud adhibeatur, quae originalibus Litteris vel praesenti Motui proprio originali adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae, aut exhibitus vel ostensus foret. - Fiat : A.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XII mensis martii anno MDCCCCXXII, Pontificatus Nostri primo.

PIUS PP. XI

 

INDEX CLERICORUM CONCLAVISTARUM

ALOISIUS SINCERO, Adsessor S. Congr. Consistorialis, Sacri Collegii Secretarius.

AUGUSTINUS ZAMPINI, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, Episcopus tit. Porphyrien., Sacrarii Apostolici Praefectus.

CAROLUS RESPIGHI, Praefectus Caeremoniarum Apostolicarum.

IOSEPH TANI, Magistri Caeremoniarum.

IOANNES BAPTISTA MENGHINI, Magistri Caeremoniarum.

ALOISIUS CAPOTOSTI, Magistri Caeremoniarum.

MARCUS MARTINI, Magistri Caeremoniarum.

CAROLUS GROSSO, Magistri Caeremoniarum.

HENRICUS DANTE, Magistri Caeremoniarum.

CAROLUS CONFALONIERI, Presbyter; conclavista NOSTER, dum Cardinalatus honore fungebamur.

HUMBERTUS BERTINI, Presbyter: VINCENTII, Episcopi Ostiensis et Praenestini, Card. VANNUTELLI.

IOSEPH TONDINI, Presbyter: CAIETANI, Episcopi Sabinen., Card. DE LAI.

PETRUS RAVELLI, Presbyter: ANTONII, Episcopi Portuensis et Sanctae Rufinae, Card. VICO.

IOSEPH MENGHINI, Presbyter: IANUARII, Episcopi Albani, Card. GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE.

IOSEPH CANDIDORI, Presbyter: BASILII, Episcopi Veliterni, Card. POMPILJ.

PETRUS BORGIA, Presbyter: IOANNIS, Episcopi Tusculani, Card. CAGLIERO.

IOANNES WARD, Presbyter: MICHAELIS, Tit. Sanctae Mariae de Pace, Card. LOGUE.

ALFIUS D'AGATA, Presbyter: IOSEPHI, Tit. SS. Ioannis et Pauli, Card. FRANCICA-NAVA DI BONTIFÉ.

ADULPHUS BARBERIS, Presbyter: AUGUSTINI, Tit. Sanctae Mariae in Viae, Card. RICHELMY.

SILVINUS TOMBA, Presbyter: BARTHOLOMAEI, Tit. S. Bartholomaei in Insula, Card. BACILIERI.

ALOISIUS CENTOZ, Presbyter: RAPHAĔLIS, Tit. S. Praxedis, Card. MERRY DEL VAL.

VINCENTIUS DI LORENZO, Presbyter: OCTAVII, Tit. S. Laurentii in Damaso, Card. CAGIANO DE AZEVEDO.

ARTHURUS CONELLI, Presbyter: PETRI, Tit. S. Chrysogoni, Card. MAFFI.

HECTOR BARANZINI, Presbyter: ALEXANDRI, Tit. SS. Andreae et Gregorii ad divum Scauri, Card. LUALDI.

AUGUSTUS SORDET, Presbyter: DESIDERATI, Tit. S. Petri ad Vincula, Card. MERCIER.

ARTHURUS GERVASI, Presbyter: PETRI, Tit. S. Laurentii in Lucina, Card. GASPARRI, S. R. E. Camerarii.

HERNESTUS CAMUS, Presbyter: LUDOVICI HENRICI, Tit. S. Mariae Novae, Card. LUÇON.

AUGUSTUS GIRARDINI, Presbyter: PAULINI PETRI, Tit. S. Honuphrii in monte Ianiculo, Card. ANDRIEU.

IOANNES BARROS, Presbyter: ANTONII, Tit. SS. Marcellini et Petri, Card. MENDES BELLO.

ARTHURUS JACKMANN, Presbyter: FRANCISCI, Tit. S. Pudentianae, Card. BOURNE.

RICHARDUS HABERLIN, Presbyter: GUILELMI, Tit. S. Clementis, Card. 0'CONNELL.

PHILIPPUS LANGDON, Presbyter: GUILELMI, Tit. S. Crucis in Hierusalem, Card. VAN ROSSUM.

IULIUS LABERGE, Presbyter: NAZARII LUDOVICI, Tit. SS. Vitalis, Gervasii et Protasii, Card. BÉGIN.

SOLDANUS MESLINI, Presbyter: IOANNIS, Tit. Sancti Eusebii, Card. CSERNOCH.

IOANNES GARTNER, Presbyter: GUSTAVI FRIDERICl, Tit. S. Marci, Card. PIFFL.

CAESAR CORTINI, Presbyter: ALFONSI, Tit. S. Mariae Angelorum in Thermis, Card. MISTRANGELO.

HERMANNUS BONAZZI, Presbyter: ANDREAE, Tit. SS. Cosmae et Damiani, Card. FRÜHWÍRTH.

ARCHANGELUS MATTERÀ, Presbyter: RAPHAELIS, Tit. S. Hieronymi Illyricorum, Card. SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.

HUGO CAMOZZO, Presbyter: PETRI, Tit. SS. XII Apostolorum, Card. LA FONTAINE.

AMBROSIUS GIANNI, Presbyter: VICTORII AMADAEI, Tit. S. Priscae, Card. RANUZZI DE BIANCHI.

FORTUNATUS RASPANTI, Presbyter: DONATI, Tit. S. Silvestri in Capite, Card. SBARRETTI.

CAROLUS DE LA BARRE, Presbyter: LUDOVICI HERNESTI, Tit. S. Mariae in Aquiro, Card. DUBOIS.

SEBASTIANUS TARTAGLIA, Presbyter: THOMAE PII, Tit. SS. Quirici et Iulittae, Card. BOGGIANI.

THEODORICUS DE ANGELIS, Presbyter: ALEXIÏ, Tit. S. Callisti, Card. ASCALESI.

ANTONIUS RONCHE, Presbyter: ALOISII IOSEPHI, Tit. Ssmae Trinitatis in monte Pincio, Card. MAURI N.

PAULUS KRAUSE, Presbyter: ADULPHI, Tit. S. Agnetis extra moenia, Card. BERTRAM.

ODDO ZANGOLINI, Presbyter: AUGUSTI, Tit. S. Caeciliae, Card. SILJ.

MICHAËL MONJE, Presbyter: IOANNIS, Tit. S. Mariae de Populo, Card. SOLDEVILA Y ROMERO.

ALBERTUS VUILLERMOZ, Presbyter: THEODORI, Tit. S. Mariae supra Minervam, Card. VALERE DI BONZO.

ALEXANDER FAJECSKI, Presbyter: ALEXANDRI, Tit. S. Augustini, Card. KAKOWSKI.

THADDAEUS ZAKRZEWSKI, Presbyter : EDMUNDI, Tit. S. Ioannis ante portam Latinam, Card. DALBOR.

FRANCISCUS VAGNI, Presbyter: FRANCISCI, Tit. S. Marcelli, Card. RAGONESI.

FRANCISCUS MÜLLER, Presbyter: MICHAELIS, Tit. S. Anastasiae, Card. DE FAULHABER.

IOSEPH WHITAKER, Presbyter: DIONYSII, Tit. SS. Nerei et Achillei, Card. DOUGHERTY.

IOSEPH SANZ, Presbyter: IOANNIS, Tit. S. Mariae de Aracoeli, Card. BENLLOCH Y VIVO.

MAXIMUS ALBAGÉS, Presbyter: FRANCISCI ASSIS., Tit. S. Sabinae, Card. VIDAL Y BARRAQÜER.

HEMERICUS DAVID, Presbyter: CAROLI IOSEPHI, Tit. SS. Quatuor Coronatorum, Card. SCHULTE.

FERDINANDUS CENTO, Presbyter: IOANNIS, Tit. S. Mariae trans Tyberim, Card. TACCI.

PORPHYRIUS CORDEIRO, Presbyter: CAIETANI, Diaconi S. Agathae, Card. BISLETÍ.

GREGORIUS AGUILAR, Presbyter: LUDOVICI, Diac. S. Mariae in Via Lata, Card. BILLOT.

NATHANAËL BOATTINI, Presbyter: MICHAËLIS, Diac. S. Eustachii, Card. LEGA.

IOSEPH DREHMANNS, Presbyter: AIDANI, Diac. S. Mariae in Porticu, Card. GASQUET.

IOANNES POLI, Presbyter: NICOLAI, Diac. S. Mariae in Domnica, Card. MARINI.

PETRUS CATALDI, Presbyter: ORESTIS, Diac. S. Mariae in Cosmedin, Card. GIORGI.

ANTONIUS BARRECA, Presbyter: CAMILLI, Diac. S. Mariae Scalaris, Card. LAURENTI.

Fr. AUGUSTINUS RUELLI, ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, Subsacrista.


*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 7, pp. 177-182

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana