PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
AD MUSICAE SACRAE*
DE URBANA MUSICAE SACRAE ALTIORE
SCHOLA PONTIFICIA CONSTABILIENDA
Ad musicae sacrae restitutionem, secundum Pii X fel. rec. decessoris Nostri praescripta, itemque statuta in Codice Iuris Canonici ad can. 1264 § I, certo efficaciterque diffundendam nulla est dubitatio quin hoc maxime valeat, peritissimos vel cantus Gregoriani vel organi pulsandi vel sacros modos faciendi magistros bene multos informare et fìngere. Hanc ob causam Piano illo Mota Proprio die xxn Novembris an. MCMIII edito valde contendebatur, ut ubicumque iam adessent altiores musicorum sacrorum scholae, illae alerentur omni ope atque adiuvarentur, ubi vero deessent, ibi daretur opera ut quamprimum exsisterent. Nimium, enim interesse aiebat Pontifex, ut ipsa Ecclesia suos et praecentores et Organarios et cantores ad germana artis sacrae principia instituendos curaret. Etenim iam diu experiendo cognitum est, quae in publicis academiis tradi solet scientia musicorum, e a m quidem ad id quod Ecclesia quaerit, minime sufficere, atque ad cantum Gregorianum) quod attinet, omnino esse imparem.
Itaque Motu Proprio illo promulgato, feliciter factum est ut veteres non solum huius generis scholae revirescerent, sed novae etiam apud plures nationes orirentur. In primis vero Societas Italica Caeciliana, votis percupiens obsecundare Pontificis, cum persuasum haberet Institutum huiusmodi si in Urbe, quod caput ac centrum est catholici nominis, conderetur, adiutrice et patrona Sede Apostolica, brevi praeclaros esse allaturum fructus et Ecclesiae Romanoque Pontificatui ornamento futurum, negotium dedit suo ipsius praesidi, doctissimo viro eidemque musicae sacrae restatuendae studiosissimo - quem ereptum dolemus - Angelo De Santi S. I. qui altiorem Scholam de musica sacra Romae institueret. Id inceptum magna cum voluptate et approbatione Pius excepit, utpote quod omnino temporibus requiri videretur. Res autem iam inde a principio optime successit, tum ob magistrorum sollertiam, tum etiam ob numerum studiumque alumnorum ex variis gentibus eorumque magna ex parte sacerdotum. Quare in exitu primi anni idem Summus Pontifex datis die IV Novembris anno MCMXI litteris ad Cardinalem Marianum Rampolla del Tindaro, qui eo tempore Societatis Caecilianae patronus erat, eam Scholam expectationi votisque suis egregie respondisse professus est, catholicorum hominum liberalitatem invocans, ut Apostolicae Sedi, angustiis laboranti, suppeditarent, unde hanc ipsam Scholam urbanam constabilire posset atque firmare. Anno dein MCMXIV, per litteras Cardinalis a negotiis publicis eandem Scholam pontificiam appellavit, eique ratam esse iussit facultatem iam factam publica et authentica conferendi diplomata idoneitatis, prolytatus, magisterii in Cantu Gregoriano, itemque magisterii in sacrorum confectione modorum et in organi modulatione.
Nec minorem huic Scholae benignitatem Benedictus XV decessor Noster desideratissimus impertiit. Etenim paucis post diebus quam Summum Pontificatum inierat, cum Cardinalem Caietanum Bisleti Societatis Caecilianae simulque Scholae patronum, atque una Instituti ipsius moderatores coram admisisset, illud testatus est hanc ipsam Scholam in rebus carissimis quae tamquam hereditate a decessore Suo accepisset, se numerare, ob eamque causam omnia rata habere, quae ille pro ea decrevisset, eandemque se omnibus modis adiuturum. Animadvertens igitur incommoda angustaque in sede Scholam constitisse, alio transferendam - quod ipsum Decessor cogitar at - Benedictus curavit, eique in vetustis aedibus ad Sancti Apollinaris amplissimam illam aulam Gregorianam diaetasque contiguas in usum attribuit. Neque hoc solum, sed multa alia deinceps, dum vixit, dedit ei singularis benevolentiae suae documenta.
Quae cum ita sint, Nos quibus, aeque ac decessoribus Nostris, haec Schola vehementer cordi est, eo consilio ut quae incrementa persequitur, ea certius uberiusque possit assequi, primum omnium approbantes et confirmantes quaecumque iidem decessores Nostri hac in causa decreverunt, Motu proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine; haec statuimus et sancimus:
I. - Urbana Schola altior de Musica Sacra eatenus Pontificia esto ut Apostolicae Sedi proxime subiaceat.
II. - Scholae Patronus esto unus e S. R. E. Cardinalibus, qui eam in sua dicione et potestate habeat.
III. - Praeses, ab Apostolica Sede ex alterutro Clero electus, Scholam gubernabat. Attamen Academico Collegio licebit significare, quis huic muneri praeficiendus videatur. In Scholae gubernatione doctores decuriales Praesidi assideant, ex quibus omnibus constabit Collegium! Academicum, cuius erit cursum studiorum dirigere disciplinaeque vigilare.
IV. - Doctores decuriales a Cardinali Patrono, Consilii Academici rogatu, eligentur.
V. - Cardinali Patrono una cum Praeside et decuria doctorum ius esto academicos gradus conferendi tum Prolytatus, tum Doctoratus seu Magisterii in cantu Gregoriano, in sacris modis conficiendis et in organo modulando iis candidatis, qui quidem periculum doctrinae suae voce scriptoque feliciter obierint. Liceat tamen, doctrinae periclitatione remissa, conferre Magisterii gradum vel ob titulos idoneos ex quibus de candidati doctrina constare possit, vel honoris causa ob merita prorsus singularia et illustria.
VI. - Scholae huius proprium esto et cantus Gregoriani peritiam et sacros modos componendi artem propositis praesertim magnis illis auctoribus polyphoniae qui saec. XVI floruerunt - et organi modulandi studium provehere.
VII. - Quicquid Pii X Motu proprio de Musica Sacra constitutum est, sanctissimae legis instar in omnibus huius Scholae disciplinis observetur.
VIII. - Omnia Scholae institutionum genera cantus Gregoriani studio, tamquam fundamento, nitantur. Quapropter nemo in alia quavis disciplina aliquem academicum gradum poterit attingere, nisi qui in cantu Gregoriano iam prolyta sit renuntiatus.
IX. - Clericis cuiusvis nationis eisque ex utroque clero Schola pateat. Attamen laicos quoque liceat admittere.
X. - Scholae rationibus administrandis consilium adsit, compositum, ex praeside aliisque viris quatuor, quorum duo a Cardinali Patrono, duo a Collegio Academico electi sint.
XI. - De Scholae et ordinatione studiorum et rerum administratione deque honore unicuique doctorum decurialium habendo, proprias leges Cardinalis Patronus condendas curabit.
Quaecumque vero his Litteris constituta sunt, ea Nos rata et firma in perpetuum esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXII Novembris, in festo S. Caeciliae Virginis Martyris, anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 17, pp. 623-626
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana