Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

DECESSOR NOSTER*

DE PONTIFICIORUM OPERUM MISSIONALIUM COORDINATIONE

 

Decessor Noster p. r. Benedictus XV in Encyclicis Litteris Maximum illud, die XXX mensis Novembris anno MDCCCCXIX datis, ubi fusius de variis rebus agebat quae ad exteras Missiones pertinent, ob magnas ipsarum necessitates, bonos omnes enixe hortatus est ut, pro facultate, eisdem opem ferrent, ac praeterea aiebat: « Quare illa praesertim quae in sacrarum Missionum commodum sunt instituta adiuvari catholicorum liberalitate cupimus. Primum est Opus quod appellatur a Propagatione Fidei pluries iam a decessoribus Nostris dilaudatum: ex quo ut vel maior fructuum optimorum ubertas exsistat in posterum, volumus sacrum Consilium christiano nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim ex eo copiae suppetant oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae tum quae posthac condendae erunt, sustententur: confidimus autem non permissurum catholicum orbem ut, cum alii ad errores diffundendos abundent affluantque opibus, nostri, verum disseminantes, cum inopia luctentur. Alterum quod etiam vehementer omnibus commendamus est Sanctae Infantiae Opus, cuius est vigilare ut infidelium parvulis decedentibus baptismus ministretur, idque eo est commendabilius, quia pueri quoque nostri ipsum participare possunt... Nec vero praetermittendum est Opus Sancti Petri, ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri indigenae Missionum consulitur ».

Nos vero in Encyclicis litteris Rerum Ecclesiae, die XXVIII mensis Februarii anno MDCCCCXXVI datis, ipsum quidem praeclarum Missionum argumentum tractavimus, utpote quae, pro Apostolico munere, tantopere Nobis curae essent; ibique de Pontificiis Operibus, quae diximus, disserentes, haec scribebamus: « . . . Operi a Fidei Propagatione, aliorum quidem omnium, quae ad Sacras Missiones pertinent, sane principi... ea christianus populus liberalitate subveniat oportet, quae multiplicibus missionibus quae nunc sunt, quaeque iis deinceps accedent, necessitatibus omnino respondeat...Operi autem a Fidei Propagatione principi duo alia adiuncta sunt... quae cum Apostolica Sedes fecerit sua, christifideles prae ceteris Operibus, quae peculiare aliquid sibi propositum habent, conrogata collatave stipe adiuvent ac sospitent alterum scilicet a Sancta Infantia, alterum a Petro Apostolo nuncupatum. Illius est... pueros nostros asciscere, qui peculium suum reponere assuescant praesertim infidelium infantibus, ubicumque eos proiici vel necari contingit, redimendis catholiceque educandis; huius nvero et precibus et collecta pecunia efficere, ut delectos indigenas in Seminariis rite excoli et ad sacros Ordines evehi liceat, quo ipsorum tribules facilius, successu temporis, ad Christum traducantur vel in fide confirmentur... Utrumque sane opus, quod recte subsidiarium operis principis appellari solet, ut Episcoporum sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus XV... commendavit, ita Nos commendare non desinimus... ».

Saepenumero equidem verbis scriptisque, occasione data, de Pontificiis his Operibus Missionalibus egimus, bonos omnes vehementer hortando ut eisdem subvenirent. Ac libet hic Nobis publice profiteri plurimos sane fuisse Episcopos hominesque ex utroque clero ac populo qui, ad missionaria haec studia excitanda, actuosissimam Nobis navarunt operam; de quo apostolatus ardore cum magna Deo grates solvamus, tum eos omnes debita ornamus laude qui tam largiter sollerterque hortamentis Communis Patris responderunt. Haec Nos considerantes, missionumque necessitates prae oculis habentes, opportunum esse ducimus, ad earundem incrementum, quasdam ferre normas ut Pontificia Opera Missionalia inter se coordinentur, quin vero in unum idemque coalescant; volumus enim ut unumquodque horum Operum sua iura suasque leges habeat, et iuxta proprium finem incrementa capiat. Ac fore confidimus ut eadem, hac ratione atque ordine constituta, eo caritatis spiritu fraternaque necessitudine succrescant, quibus inter se iungi oportet consociationes quae et Pontificio nomine gloriantur et propositum tam sanctum ac nobile communiter assequi contendunt.

Itaque Motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostra haec exsequenda mandamus:

I. Secretarius generalis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quemadmodum est Praeses generalis Pontificii Operis a Propagatione Fidei, ita Praeses Generalis esto Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo pro institutione cleri indigenae, sicut iam ab initio a Sacra Congregatione de Propaganda Fide statutum fuerat.

II. Secretarius generalis Pontificii Operis a Propagatione Fidei Consiliarius semper sit in Consilio generali Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo; itemque Secretarius generalis Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo iure Consiliarius esto in Consilio generali Pontificii Operis a Propagatione Fidei.

III. Summum Consilium (seu Comitatus supremus) constituatur Pontificiis Missionum Operibus regundis; quod quidem constabit Praeside Operum Pontificalium pro Missionibus, Secretariis generalibus ipsorum Operum unoque Consiliario singulorum Operum a Consilio eorundem electo.

IV. Comitatui huiusmodi Praeses Pontificalium Operum pro Missionibus praesideat; qui, prout res postulaverint, ipsum convocabit.

V. Comitatus huius erit omnia providere ut unumquodque Opus ordinatim fructuoseque propriam actionem explicare valeat, atque difficultates, si quae inter diversa Opera obortae fuerint, componere.

VI. In diversis nationibus Director Nationalis Operis a Propagatione Fidei esto pariter Director Nationalis Operis a Sancto Petro Apostolo (ubicumque idem exsistit).

VII. Item in diversis nationibus Secretarius Nationalis Operis a Propagatione Fidei iure Consiliarius esto in Consilio Operis a Sancto Petro Apostolo; et Secretarius Operis a Sancto Petro Apostolo iure Consiliarius esto Operis a Propagatione Fidei.

VIII. In diversis nationibus Comitatus sit nationalis pro Pontificiis Missionum Operibus, qui quidem constabit Directore Nationali Pontificalium Operum pro Missionibus, quae sint in natione, Secretariis nationalibus eorundem Operum, unoque Consiliario singulorum Operum a Consilio nationali ipsorum Operum electo.

IX. Comitatus huius, cui praeerit Director Nationalis Pontificalium Operum, munus erit in unaquaque natione ea curare quae ad commune bonum pertinent ipsorum Operum, intra Nationis limites exsistentium; itemque difficultates, quae inter diversa Opera in natione exsistentia fortasse occurrerint, dirimere.

X. Diversorum Pontificalium Operum pro Missionibus unum sit Commentarium generale, atque unum in Nationibus singulis Commentarium nationale. Ut autem a lectoribus nihil desideretur de operibus quae utcumque ad Missiones pertinent, opportuna ac certa spatia reservabuntur pro Operibus a Propagatione Fidei, a Sancto Petro Apostolo et a Sancta Infantia. Aliae publicationes (praeter Commentaria quae diximus) fiant ob peculiares atque non communes rationes, a Comitatu seu Generali seu Nationali probandas. Commentarium generale praeviae Sacrae Congregationis de Propaganda Fide censurae submittatur.

Volumus ut in posterum - quod ceteroqui vel olim fuit - Pontificia Opera Missionalia Sacrae Congregationi de Propaganda Fide subsint, cuius quidem tam magna ea sunt adiumenta. Munus igitur sit Sacrae huius Congregationis praecipuam quandam curam de Pontificiis his Operibus habere diligenterque eorundem progressui invigilare; de quo Nobis statis temporibus, vel quoties peculiaris aliqua ratio id postulaverit, referatur.

In tanto hoc studio atque sollicitudine, quibus Nos Pontificia Missionum Opera provehere contendimus, agnoscat optimus quisque quantopere Nobis intersit ut ea cotidie magis, ad tot animarum salutem, vigeant ac floreant, quamque grato animo eos omnes prosequamur qui quoquo modo eadem iuvant; imprimisque sollertes Episcopos eosque ex utroque clero homines, qui vel in Operum Consiliis vel concionando alacriterque allaborando, Nobis dant operam in regno Christi per terrarum orbem universum feliciter amplificando.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Iunii, in festo Sancti Ioannis Baptistae, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XXI (1929), n. 8, pp. 342-345

 

© Copyright - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana