PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
VIX AD SUMMI PONTIFICATUS*
PONTIFICIUM OPUS « A S. PETRO APOSTOLO » PRO CLERI INDIGENAE INSTITUTIONE PROPRIIS ET DEFINITIS STATUTIS DONATUR.
Vix ad summi Pontificatus cathedram evecti, peculiari quodam favore ac studio Pontificia illa instituta prosecuti sumus, quorum est catholicas Missiones omni ope provehere, scilicet Pium Opus a propagatione Fidei, quod quidem primum hoc in genere locum obtinet, itemque Opus a S. Infantia atque Opus a S. Petro Apostolo, quae omnia opportunam Nobis sollertemque navant operam, ut Iesu Christi Regnum usquequaque feliciter proferamus.
Opus a S. Petro Apostolo, de quo hic agitur, suum duxit initium, ut norunt omnes, a piissimis quibusdam gallicis feminis, Stephania Cottin-Bigard eiusque filia Ioanna, quae cum percuperent, pro summo, quo flagrabant, religionis studio, sacris missionalium expeditionibus auxilio esse, in eam mentem venerunt ut ad clerum indigenam fovendum riteque informandum et suas ipsarum preces opesque pro viribus conferrent, et a quam plurimis potuissent, constituta in hanc rem sodalitate, quaerere contenderent.
At cum anno MDCCCCIII pia, quam memoravimus, femina Stephania Cottin-Bigard e vita cessisset, eius filia Ioanna, quae infirma laborabat valetudine, inceptum Opus religiosae feminae Mariae a Passione - ad sacrum baptismatis fontem Helenae de Chappotin - et Sororum Congregationi ab ea conditae, Franciscanum scilicet Missionalium a Maria Virgine, concredidit ac commendavit. Quae religiosae feminae, cum rem sibi concreditam omni contentione provexissent, tum anno MDCCCCXX a Sacra Congregatione Fidei propagandae enixis precibus petierunt ut pium hoc Opus ac propriae quibus regeretur leges ab Apostolica Sede legitime probarentur.
Iamvero fieri non potuit quin eiusmodi petitiones benigne admitterentur; etenim, cum Emi Patres eius Sacrae Congregationis rem propositam, sibi a proximo decessore Nostro f. r. Benedicto XV delatam, rite perpendissent suffragioque muniissent suo, Pontifex iussit decretum ferri, quo Opus eiusmodi ea lege probaretur ut, ab eodem Sacro Consilio fidei propagandae penderet.
Verum, antequam perutili huic Operi definitae ac perpetuae tribuerentur leges, opportunum visum est quasdam normas constituere, quibus idem ad tempus regeretur, hoc quidem consilio ac spe certa, fore ut rerum usus coeptique incrementa quid in posterum aptius decernendum esset edocerent.
Itaque factum est ut ab Apostolica Sede recognitum ac legitime probatum itemque a proximo Decessore Nostro et a Nobis paternae semper benevolentiae significationibus cumulatum, Opus a S. Petro Apostolo inde ab anno MDCCCCXX laetiores in dies fructus caperet, cum christifideles opportune excitando ut, impensis Deo precibus admotis, clerum indigenam numero et virtute praestantem a pastorum Principe impetrarent, tum corrogata stipe id efficiendo, ut iis omnibus qui ex ethnicis nationibus in sortem Domini vocati essent, ad sanctissimum eiusmodi propositum assequendum nihil omnino deesset. Qua in succrescente feliciter bonorum fructuum segete, manifestum omnino cernimus ac miramur providentissimi Dei auxilium, quod videtur, deprecando, uberius conciliasse sanctissima illa virgo Theresia ab Infante Iesu, quam Nosmet ipsi caelestem eidem Operi a S. Petro Apostolo patronam delegimus atque attribuimus.
Placet vero hoc loco merita eos honestare laude, qui Institutum usque adhuc actuosa cuiusque sua alacritate fovere non desierunt; ac nominatim debitas ex animo grates agere tum sororibus e Congregatione Franciscanum Missionalium a Maria Virgine, tum viro desideratissimo Iulio Tiberghien, Archiepiscopo Tit. Nicaeno, qui generoso ut erat animo, nec laboribus parsit, nec privatis sumptibus, ut rem modis omnibus proveheret, tum denique religioso viro e C. SS. R. Iosepho Drehmans, qui, cum prima Instituti huius aetate Secretarii generalis munere fungeretur, in huiusmodi coepto operose elaboravit.
Quod est reliquum, quemadmodum die III mensis Maii, anno MDCCCCXXII, pio Operi a propagatione fidei regundo peculiaria tribuimus instituta ac leges, ita in praesens Operi a S. Petro Apostolo, Nobis quidem carissimo, quod iam firmiorem veluti aetatem attigisse laetamur, ut in posterum et paternae voluntati Nostrae et catholicarum Missionum exspectationi magis magisque respondere queat, propria item instituta ac leges decernimus ac definimus, quibus quidem, ut fore omnino confidimus, maiora profecto in dies capiet incrementa. Itaque re mature perpensa, de apostolicae potestatis plenitudine, motu proprio et certa scientia, haec statuimus ac sancimus:
I. Pontificium Opus a S. Petro Apostolo, ex ipsa natura sua eo spectare oportet, ut Sacrae Congregationi Fidei propagandae adiumento sit, in clero indigena rite sancteque instituendo ac praesertim in Seminariis maioribus vel minoribus excitandis, ubicumque rerum adiuncta id postulare videntur.
II. A christifidelibus preces piaque opera eo consilio postulet, ut caelestis pastorum Princeps quam plurimos velit ex ethnicis nationibus iuvenes bene animatos superno quodam instinctu ad sacerdotium vocare, itemque velit quos sua aspirante gratia ad huiusmodi inceptum sanctissimum allexerit, iidem scientia ac virtute praestantes omnino evadant.
III. Postulet praeterea a fidelibus ut suam quisque opem pro viribus conferant, sive certam quotannis donando pecuniae vim, sive stipem in populo corrogando, sive aliquem e Seminarii alumnis, ut aiunt, adoptando, sive denique annuum reditum, vulgo borsa di studio, constituendo, quo unus saltem e sacris hisce levitis sustentari atque educari perpetuo possit.
IV. Sedem principem Romae habeat in aedibus Sacrae Congregationis Fidei propagandae, a cuius quidem auctoritate ut diximus, omnino pendeat.
V. Operi praesideat universo Secretarius generalis Sacrae Congregationis Fidei propagandae, qui, sicuti ad munus moderandi Operis a propagatione fidei, ita ad hoc pariter munus expresse a Summo Pontifice eligitur, quique Opus de consensu Ei Praefecti eiusdem Sacrae Congregationis regat, sessionibus Consilii generalis praesit, eiusque deliberationes ad opportunum exitum dirigat.
VI. Opus praeterea moderetur Consilium generale Romae constitutum, quod praeterquam ex Praeside generali, constet ex viris consiliariis, qui a Sacra Congregatione Fidei propagandae ad quinquennium eligantur inter sacerdotes e variis nationibus Romae degentes, in quibus pium hoc opus iam vigeat.
VII. Si quis ex Consiliariis ad episcopalem ordinem vel ad romanae purpurae dignitatem evehatur, hoc ipso a Consiliarii munere cesset.
VIII. In hoc praecipue, uti peculiare munus suum, Consilium generale studiose incumbat: scilicet ut opes ac subsidia, quaecumque ad Pontificium Opus pertinent. - exempli gratia stips corrogata, alumnorum missionalium adoptiones ac reditus (vulgo borse di studio) ad ecclesiasticam eorum institutionem perficiendam - aequabiliter distribuantur. Curet praeterea ut Opus in singulis nationibus maiora quotidie incrementa capiat.
IX. Consilii generalis pariter esto peculiaria instituta ac leges Consiliorum Nationalium, ut aiunt, excutere ac probare, rationes ab iisdem quotannis redditas perpendere et regesta recognoscere.
X. Consilium generale singulis mensibus in unum conveniat, ut pecunia resque aliae a fidelibus oblatae aequabiliter distribuantur, eaque-probante quidem Sacra Congregatione Fidei propagandae ad quos spectant accurate mittantur. Penes Praesidem ius esto Consifium generale convocandi.
XI. Consilium generale id decernat ac statuat, quod maiori parti Consiliariorum placuerit. Decreta vero, quae de rebus maioris momenti ferri contingat, Sacrae Congregationi Fidei propagandae et per eandem Summo Pontifici probanda subiiciantur.
XII . Quotannis, cum moderatores nationales Pont. Operum Missionalium Romae simul adsunt, in communem coetum conveniant, ut una cum Praeside ac Consiliariis Operis a Sancto Petro Apostolo in hac alma Urbe degentibus, ea, quae ad idem Opus pertinent, opportune pertractent.
XIII. Omnes Missiones Sacrae Congregationi Fidei propagandae subiectae, prout eorum necessitates postulant, a Pontificio Opere a Sancto Petro Apostolo pro viribus iuvandae sunt.
XIV. Pontificium Opus a S. Petro Apostolo Secretarium habeat generalem, qui, proponente quidem Consilio generali, a Sacra Congregatione Fidei propagandae eligatur, eiusque ad nutum suo munere fungatur. Secretario generali certum quoddam statuatur ac tribuatur honorarium.
XV. Secretarii generalis officium esto, Praeside generali probante, ea omnia curare, quae ad ordinariam Operis administrationem pertinent.
XVI. Idem, Consilii mandata diligenter exsequendo, res ordinet atque disponat in generalibus coetibus agendas; in coetibus tamen Consilii Generalis suffragii tantum consultivi ius habeat.
XVII. Omnibus officialibus inferioribus a Consilio generali, prout res postulat, delectis, Secretarius generalis praesit, curet que ut iidem proprium cuiusque munus fideliter naviterque obeant, atque attente invigilet ut Arcarius rem sibi concreditam accurate regat.
XVIII. Thesauri custos aream pii Operis diligentissime custodiat, curet que ut, probante Consilio generali, pecunia tuto frugifero que modo collocetur.
XIX . Quotannis Arcarius accepti et expensi accuratam rationem reddat quae ratio a duobus censoribus in hanc rem a Consilio generali deputatis excussa atque probata, Consilio generali iterum probanda subiiciatur.
XX. De collata a fidelibus cuiusvis'generis stipe et de aequabili eiusdem partitione facta, quotannis accurata et publica descriptio fiat.
XXI . Pontificium Opus a S. Petro Apostolo in singulis nationibus ubi viget, proprium constituat Consilium nationale, quod quidem suum habeat secretarium suosque officiales, circa quos, congrua congruis referendo, ea quae de Consilio generali statuta sunt, diligenter serventur ; de Directoribus vero nationalibus in Litteris Decessor Noster a Nobis hoc eodem die Motu proprio datis, iam provisum est.
XXII . Consilia nationalia opes a fidelibus oblatas, quantaecumque sunt, - sive pecuniam, sive missionalium alumnorum adoptiones, sive denique
reditus (borse di studio) ad eorum ecclesiasticam institutionem conficiendam - secundum normas a Consilio generali statutas administrent, vel ad idem Consilium Generale transmittant.
XXIII . Consiliis nationalibus vetitum est proprio arbitrio distributiones facere, vel subsidia concedere, atque etiam sacricolarum adoptiones reditusque (borse di studio) ad eorum ecclesiasticam institutionem conficiendam, alicui adiudicare. Quae omnia, pro recta totius Operis administratione, Consilio generali reservantur.
Cum autem Consilium generale Operis a Sancto Petro iuxta normas supra datas nondum constitutum sit, pro hac vice nominationem Secretam generalis eiusdem Operis Nobis reservamus, idque munus dilecto filio Petro Coffano, Antisti Urbano, hactenus Directori pro Italia Pontificii Operis a Propagatione Fidei committimus. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iunii, in festo Sancti Ioannis Baptistae, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XXI (1929), n. 8, pp. 345-349
© Copyright 1929 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana