Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE DAHOMEY ET ALIORUM
(NIAMEYEXSIS)*

A VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE DAHOMEY, DE OUAGADOUGOU,
DE FOUMBAN ET DE KHARTUM, ATQUE A PRAEFECTURIS APOSTOLICIS DE
 KADUNA ET DE JOS TERRITORII PARS DISMEMBRATUR ET NOVA EXINDE
 PRAEFECTURA APOSTOLICA ERIGITUR, «NIAMEYENSIS» NUNCUPANDA.

 

 

Ad faciliorem Evangelii praedicationem reddendam et Christi regnum inter infideles populos amplius prolatandum plurimum quidem confert recta Missionum circumscriptio, quae temporum et locorum adiunctis magis respondeat, tum earum limites immutando, tum novas, si casus ferat, Missiones condendo. Quod perpendentes Nos, ut in Africae Occidentalis Gallicae regionibus evangelizationis operi aptius consulatur, novam ibidem Praefecturam Apostolicam erigere statuimus. De venerabilium igitur Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio, suppleto, quatenus opus sit; quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia et suprema Nostra auctoritate illam coloniae Gallicae de Dahomey portionem separamus, ad Vicariatum Apostolicum de Dahomey, Societati pro Missionibus ad Afros concreditum pertinentem, quae a nona parallela linea latitudinis borealis, septentrionem versus, flumen Niger attingit; nec non coloniae Gallicae de Niger portiones, quae intra fines Vicariatuum Apostolicorum de Dahomey, de Ouagadougou, Societati Missionariorum Africae commissi, de Foumban, Societati Sacerdotum a S. Corde Iesu concrediti, et de Khartum, Congregationi Filiorum S. Cordis Iesu commissi, atque Apostolicarum Praefecturarum de Raduna et de Jos, Societati pro Missionibus ad Afros concreditarum, usque adhuc continebantur, ab iisdem Vicariatibus et Praefecturis distrahimus. Territorium vero ita distractum in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam, cuius tamen limites septentrionales vigesimam parallelam lineam excedere non debent. Novam hanc Praefecturam Apostolicam Niameyerisem nuncupari decernimus, eamque sollertibus Societatis pro Missionibus ad Afros curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, committimus. Huic ergo Praefecturae Niameyensi eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, commissionis, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentari praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo secundo, die vigesima octava Aprilis mensis, Pontificatus Nostri anno quarto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE
a Secretis Status

 

PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Propaganda Fide Praefectus

Carolus Respighi, Protonot. Apost.
Alfridus Vitali, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol.  XXXVIII (1946), n. 1, pp. 11-12

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana