Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SEDES SAPIENTIAE

PRINCIPIA DANTUR ET STATUTA GENERALIA PROBANTUR,
QUIBUS INFORMARI REGIQUE DEBUIT II QUI VOCATI SUNT
AD STATUM ACQUIRENDAE RELIGIOSAE PERFECTIONIS
AMPLECTENDUM EORUMQUE EDUCATORES.
 

Sedes sapientiae, Dei scientiarum Domini (1) Genetrix Apostolorumque Regina (2), sanctissima Virgo Maria, cuius venerationi integrum annum sacrum dicavimus, haud perperam Mater et Magistra peculiari ratione eorum omnium habetur, qui acquirendae perfectionis status amplectentes, apostolicam simul Christi summi Sacerdotis militiam agere contendunt. Huic enim tantae tamque excelsae vocationi religiosae scílicet simulque sacerdotali et apostolicae, instituendae et conformandae ut efficaciter incumbant, illius ductu et auxilio summopere egent, quae gratiarum omnium ad sanctificationem spectantium Mediatrix constituta est et catholici sacerdotii atque apostolatus Mater et Regina merito appellatur; cuius proinde favorem enixe imploramus, ut quae Nobis in hisce normis statuendis superni luminis Conciliatrix affuit, ipsa illis, quibus easdem ad effectum deducendi munus incumbet, patrocinio suo, Auxiliatrix adsistat.

I

Maximo enim Dei Providentis beneficio factum est, ut iugiter decursu saeculorum Christus Redemptor animis a se praedilectis, interiore ac quasi mystico sermone, invitamentum illud inspiraverit, quod iam voce viva adulescenti de vita aeterna interroganti porrexerat: veni, sequere me (3). Continuo pariter non paucos ex his qui verbum istud, Deo dante, exceperint, atque non secus ac sancti Apostoli illud professi sunt: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te (4), Dominus noster hominum fecit piscatores (5), et operarios (6) sibi delegit in messem suama mittendo.

Quod non minus hodie contingit atque olim, cum in dies frequentior ac penitior evaserit coniunctio statuum acquirendae perfectionis cum dignitate sacerdotali et munere apostolico. Etenim, dum antiquitus Monachi plerumque sacerdotio carebant et pauci inter eos ad illud suscipiendum quasi necessitate compulsi, ut populi scilicet ad christianam religionem converterentur, a propria Regula fere distrahebantur, dumque postea Mendicantes, etsi mirabili spiritu apostolico imbuti ad Sacerdotium non omnes Regula adigebantur, ipso sancto Patre Assisieusi eo minime aucto; Canonici Regulares e contrario et praecipue Clerici item Regulares, ex speciali divinitus accepta vocatione sacros Ordines recipiebant atque exercebant. Quod deinde innumerae imitatae sunt Congregationes et Societates vitae communis eodem titulo clericales. Quibus nunc accedunt, Deo semper singularum aetatum necessitatibus providente, nonnulla Instituta saecularia eademque clericalia.

Praeterea, in praesens apud ipsos quoque antiquiores Ecclesiae Latinae Ordines, non formaliter laicos nuncupatos (7), sodales omnes, iis exceptis qui coadiutores dicuntur seu conversi, sacerdotio destinantur, quod ceterum omnino requiritur in eis qui eorumdem Ordinum regimen assumunt.

Quapropter temporibus nostris turba magna fruitur Ecclesia ministrorum, qui simili et perfectioni ope evangelicorum consiliorum acquirendae et sacerdotalibus muneribus adimplendis incumbunt. Quorum virorum multitudo clerum constituit qui religiosus dicitur, iuxta quidem eum qui saecularis seu dioecesanus appellatur, utrisque autem fraterna vigentibus ac florentibus aemulatione mutuoque fecundo auxilio, sub una eademque suprema Romani Pontificis auctoritate, incolumi sane Episcoporum potestate.

Iam vero omnibus compertum est clerum illum religiosum, ut duplicem proprium finem rite et secure assequatur, sapientissimis normis indigere, quibus eiusdem institutio ac conformatio sive religiosa si ve clericalis et apostolica regatur et promoveatur.

Cui quidem necessitati hucusque magnopere satisfaciunt singularum sodalitatum constitutiones seu statuta de iuvenibus instituendis aut de studiorum ratione moderanda; nec certe desunt hac de re S. Sedis praescripta et commendationes. Nihilo tamen minus iamdiu desiderantur ordinationes generales, rite coordinatae et magis completae, Auctoritate Apostolica fultae, ab omnibus et ubique servandae, ut tantum negotium, quod animarum boni summopere interest, in tuto collocetur ac perpetuo et congruo conatu feliciter evolvatur ac perficiatur.

Opus enim tam praecellens constantem ipsius Apostolicae Sedis vigilantiam requirit; quandoquidem, non secus ac scholae clericales dioecesanae, utpote publica in Ecclesia instituta, sub huius actuosa cura et iugi moderatione, per Sacram Congregationem Seminariis Studiorumque Universitatibus praepositam, exstant (8), eodem modo eodemque titulo propriae statum perfectionis scholae ab Ecclesia recognitae atque sancitae, publicae sunt, ac subsunt auctoritati Sacrae Congregationis Religiosorum Sodalium negotiis praepositae (9).

Quas ob plures rationes iam anno MCMXXXXIV in Sacrae huius Congregationis sinu Auctoritate Nostra Apostolica ratam habuimus « erectionem atque constitutionem... specialis Coetus seu Commissionis virorum idoneorum, quae omnes quaestiones ac negotia quavis ratione ad adspirantium et novitiorum iuniorumque sodalium cuiuslibet religionis ac societatis vitam communem viventium sine votis, religiosam et clericalem educationem atque in litteris scientiisque et ministeriis institutionem spectantia pertractet » (10).

Qui coetus ex diversarum quidem Religionum nationumque viris peritis constans, inspectis cunctis quae iam exstabant documentis ad rem pertinentibus, collectisque undique notitiis ad normam Litterarum Circularium ad omnes Supremos Moderatores datarum (11), opus ingens iam extruxerat, cum indictus est Congressus generalis statuum perfectionis anni MCML. Variis postea opportunis propositionibus in eodem prolatis usus, schemata iam parata ad trutinam revocavit et expolivit, quae denique Nostrae submissa sunt adprobationi.

Nunc igitur non panca edicimus Statuta, praemissis tamen quibusdam fundamentalibus principiis et normis de religiosa, clericali atque apostolica alumnorum institutione et formatione, semper et ab omnibus prae oculis habendis.

II

Et primo quidem totius vitae sive religiosae, sive sacerdotalis et apostolicae fundamentum, quod divina vocatio appellatur, duplici vel uti essentiali elemento constitui neminem ignorare volumus, divino scilicet altero, altero autem ecclesiastico. Ad primum vero quod attinet, Dei vocatio ad statum sive religiosum sive sacerdotalem ineundum tam necessaria dicenda est, ut si deficiat, ipsum fundamentum, quo totum nitatur aedificium, deficere dici debeat.

Quem enim Deus non vocat, gratia eius non movet nec adiuvat. Ceteroquin, si vera ad quemlibet statura vocatio eatenus divina quodammodo dicenda est, quatenus omnium statuum omninmque sive naturalium sive supernaturalium dispositionum donorumque principalis auctor ipse est Deus; quanto magis dici et esse debet religiosa et sacerdotalis vocatio, quippe quae tam sublimi fulgeat celsitudine, tot tantisque naturalibus et supernaturalibus ornamentis cumuletur, ut nonnisi a Patre luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, descendere possint? (12).

Nunc vero, ut ad alterum vocationis religiosae et sacerdotalis elementum gressus fiat, docente Catechismo Romano, vocari a Deo dicuntur, qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur (13).

Quod nedum iis quae de divina vocatione diximus, contradicat, arctissime potius cohaeret. Divina enim ad religiosum et clericalem statum vocatio, utpote qua quis in Ecclesia, societate scilicet visibili atque hierarchica, ad vitam sanctificationis publice ducendam et ad ministerium hierarchicum exercendum destinetur, a moderatoribus quoque hierarchicis, quibus Ecclesiae regimen divinitus commissum est, ex auctoritate comprobari, admitti atque regi debet.

Quod quidem omnes attendant oportet, quotquot huius generis vocationibus colligendis et probandis incumbunt. Neminem proinde umquam quovis modo ad statum sacerdotalem vel religiosum cogant (14), neve ullum alliciant vel admittant, qui vera divinae vocationis signa reapse non praebeat; item ad ministerium clericale neminem promoveant, qui se religiosam solummodo vocationem divinitus recepisse demonstret; neve eos qui hoc quoque donum a Deo habuerint, ad saecularem clerum coartent aut distrahant; neminemque tandem a sacerdotali statu avertant, qui divinitus ad illum vocari certis signis dignoscatur (15).

Manifestum est enim in iis, qui ad clericalem militiam in perfectionis statu agendam adspirant et pro quibus hae normae statuuntur, una simul omnia convenire debere quae multiplicem huiusmodi vocationem religiosam, sacerdotalem et apostolicam constituendam requiruntur, omnesque proinde dotes et qualitates, quae ad haec Dei munera adeo excelsa adimplenda necessariae aestimantur, in iisdem inveniri oportere.

III

Porro vocationis divinae germina qualitatesque ad eandem requisitas, ubi adsint, educatione atque formatione indigere, qua evolvantur et maturescant, omnibus compertum est. Nihil enim ubi primum nascitur, statim perfectum apparet, sed gradatim proficiendo perfectionem acquirit. Qua in evolutione moderanda, omnium sive eius qui divinitus vocatus est, sive locorum et temporum conditionum ratio habenda est, ut finis praestitutus efficaciter attingatur. Iuniorum itaque sodalium educatio et efformatio omnino secura, illuminata, solida, integra, sapienter et audaeter hodiernis sive internis sive externis necessitatibus accommodata, adsidue exculta vigilanterque probata sit oportet, non ad religiosae solummodo, sed ad sacerdotalis quoque et apostolicae vitae perfectionem quod attinet.

Quae omnia, ut experiendo novimus, nonnisi probati ac selecti viri prae se ferre possunt qui, non modo doctrina, prudentia, discretione spirituum, variaque rerum et hominum experientia aliisque humanis dotibus emineant, rerum etiam Spiritu Sancto sint pieni atque sanctitate omniumque virtutum exemplo iuvenibus praefulgeant, quippe quos in toto institutionis negotio magis virtute et recte factis (16) quam dictis trahi compertum sit.

Hoc vero in gravissimo munere explendo educatoribus prima regula sit, quam Dominus enuntiavit in Evangelio dicens: « Ego sum pastor bonus, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis... Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae » (17), quamque divus Bernardus hisce verbis expressit: « discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui » (18); atque ipsum Tridentinum Concilium Ecclesiasticos Moderatores saepissime adhortans, « illud primum eos admonendos censet, ut se pastores, non percussores esse meminerint, atque ita praeesse sibi subditis ut non eis dominentur, sed illos tamquam Filios et Fratres natu minores diligant: elaborentque ut, hortando et monendo, ab illicitis deterreant, ne ubi deliquerint, debitis eos poenis coércere cogantur. Quos tamen si quid per humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab iis servanda praeceptio, ut illos argu,ant, obsecrent, increpent, in omni bonitate et patientia: cum plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas. Sin autem ob delicti gravitatem, virga opus fuerit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia iudicium, cum lenitate severitas adhibenda est: ut sine asperitate disciplina populis salutaris ac necessaria conservetur, et, qui correcti fuerint emendentur, aut, si resipiscere noluerint, caeteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur » (19).

Meminerint insuper omnes, quotquot sodalibus instituendis quavis ratione praesunt, huiusmodi educationem et formationem organica progressione et omnibus pro opportunitate aptis opibus et rationibus adhibitis impertiendam esse, totumque hominem sub omnibus suae vocationis aspectibus amplecti debere, ut reapse eum omni ex parte effingat « hominem perfectum in Christo lesu » (20). Ad opes autem rationesque institutionis quod attinet, manifestum est ea quae ab ipsa natura et humana huius quoque temporis inquisitione suppeditantur, si bona sint, minime spernenda esse, immo magni facienda et sapienter admittenda; nullus tamen error eo peior est, quo quis in tam lectis alumnis conformandis, rationibus huiusmodi naturalibus solum vel nimis innixus, supernaturalis ordinis instrumenta opesque postponit aut quacumque ratione neglegit, quandoquidem ad religiosam et clericalem perfectionem apostolicis cumulatam fructibus assequendam, supernaturales opes, ut sacramenta, oratio, mortificatio, aliaque id genus, non necessaria solummodo, sed primaria et essentialia omnino sunt.

Quo tamen rationum atque operum ordine servato, nihil prorsus neglegatur, quod ad corpus animumque perficiendum, ad omnes naturales vírtutes excolendas, et ad integram humanitatem viriliter conformandam quolibet modo conferat, ita ut supernaturalis deinde sive religiosa, sive sacerdotalis institutio huic solidissimo inhaereat naturalis honestatis excultaeque humanitatis fundamento (21), siquidem hominibus eo facilior securiorque ad Christum via patet, quo in sacerdotis persona evidentior ipsis appareat « benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei » (22).

Verum, quamquam magni ab omnibus facienda est religiosi cleri humana naturalisque institutio, primum tamen procul dubio locum in toto formationis curricolo obtinet supernaturalis animae sanctificatio. Nam si de omni christiano monitum Apostoli valet testantis: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vostra » (23), quanto magis ad id tenetur, qui, non modo sacerdotio est auctus, sed ipsam perfectionem evangelicam sibi acquirendam publice professus est, immo suo ipsius munere adeo ceterorum sanctificationis instrumentum constituitur, ut ab eius sanctitate ipsa animarum sales et regni Dei incrementum non parum pendeat?

Meminerint igitur omnes statuum perfectionis evangelicae acquirendae sodales, atque frequenter coram Deo recogitent, sibi non sufficere ad officium suae professionis implendum peccata sive gravia, sive etiam, Deo auxiliante, venialia vitare, neque matèrialiter solummodo exsequi Moderatorum praecepta, ant etiam vota seu vincula quibus conscientia adstringatur, vel proprias quoque constitutiones, secundum quas, ipsa Ecclesia in sacris canonibus praecipiente, « omnes et singuli religiosi, Superiores acque ac subditi, debent... vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere » (24). Haec enim omnia pieno animo flagrantique amore agant oportet, non tantum ex necessitate, sed etiam propter conscientiam (25), quandoquidem, ut in sanctimoniae culmina ascendere, utque vivos christianae caritatis fontes sese omnibus praebere valeant, incensissima erga Deum et proximos caritate flagrare atque omni virtute ornati esse debent.

IV

Ubi autem huic animae sanctificationi provisum sit, accuratissima quoque religiosi cleri sive intellectualis sive pastoralis institutio curanda erit, de qua pro rei momento et supremi Nostri officii conscientia paulo fusiora principia proponere et commendare volumus.

Quanta enim sit istis religiosis sodalibus necessitas solidae eiusdemque numeris omnibus absolutae institutionis et formationis intellectualis, ex triplici praesertim qua in Dei Ecclesia dignitate praefulgent, scilicet religiosa, sacerdotali et apostolica, aperte colligitur.

Religiosi enim viri, quibus hoc praecipuum officium incumbit, ut nempe Deum unice requirentes eique adhaerentes divina contemplentur, aliisque tradant, meminerint se nullatenus hoc sanctissimo munere rite ac fructuose fungi posse et ad sublimem cum Christo coniuctionem efferri, si copiosa illa destituantur, quae e sacris doctrinis hauritur, Dei eiusque mysteriorum profunda et indesinenter perficienda cognitione (26).

Sacerdotalis vero dignitas, qua qui fulget Domini scientiarum (27) legatus constituitur atque sai terrae et lux mundi peculiari ratione appellatur (28), plenissimam ac solidam exigit in ecclesiasticis praesertim disciplinis institutionem, eiusdem scilicet quae ipsius sacerdotis spiritualem vitam nutrire atque fulcire valeat eumque a quovis errore aberrantique novitate immunem servare; quae insuper eum reddat fidelem mysteriorum Dei dispensatorem (29) et perfectum hominem Dei ad omne opus bonum instructum (30).

Apostolicum denique munus, quod pro sua quisque vocatione, statuum perfectionis sodales in Ecclesia exercent, sive sacris ad populum contionibus, sive puerorum et iuvenum christiana institutione, sive sacramentorum praesertim paenitentiae administratione, sive sacris ad infideles expeditionibus, sive animarum in vita spirituali moderatione, sive tandem in ipsa cum populo cotidianae vitae consuetudine, uberiores eosque perpetuo mansuros fructus producere minime poterit nisi ipsi sacram doctrinam piane cognitam et studio numquam intermittendo penitus perspectam habeant.

Ad quam solidam et absolutissimam intellectus institutionem et formationem, pro naturali iuvenum progressione studiorumque distributione, assequendam, curent imprimis religionum Moderatores omni adhibita industria ut litterarum doctrinarumque cognitione religiosi alumni « iis nihil saltem cedant qui e laicis iuvenibus pari sint disciplinae auditores. Hoc namque si cautum fuerit, et ut discipulorum mentes severius expoliantur, et ut facilius eorum habeatur suo cuiusque tempore dilectus » (31), et etiam ut iidem alumni ad ecclesiasticas disciplinas altius addiscendas praeparentur aptisque instruantur subsidiis cautum sane erit.

In disciplinis autem sive philosophicis sive theologicis per idoneos solummodo accurateque selectos magistros tradendis sanctissime ea omnia serventur quae a sacris canonibus et a Nostris Decessoribus aeque ac a Nobis ipsis praescripta sunt, de debita praesertim Magisterio Ecclesiastico reverentia atque omnimoda fidelitate semper et ubique profitenda et discipulorum mentibus animisque instillanda, de prudentia et cautela quae semper socianda est cum diligentissima eaque maximopere commendanda pervestigatione novarum, quae progrediente aetate exsurgunt, quaestionum, degne Angelici Doctoris ratione, doctrina et principiis sancte tenendis atque in philosophica et theologica alumnorum institutione omnino sequendis (32).

Aquinate autem duce et magistro, theologia methodo positiva simul et scholastica, quae dicitur, tradatur, ita nempe ut, praelucente authentico Magisterio, Divinae Revelationis fontes accuratissime congruisque subsidiis adhibitis perscrutentur indeque hausti veritatis thesauri dare exponantur et efficaciter vindicentur. Cum enim Revelationis depositum soli Ecclesiae Magisterio authentice interpretandum commissum sit, non ratione mere humana et privato iudicio, sed iuxta sensum et ad mentem ipsius Ecclesiae fidelissime explicandum est. Sciant igitur christianae philosophiae et theologiae magistri se non proprio iure ac nomine, sed nonnisi supremi Magisterii nomine et auctoritate ac proinde sub eius vigilantia et moderatione, a quo canonicum veluti munus acceperunt, suo ministerio fungi ; quapropter, salva quidem de iis quae disputationi adhuc subsunt iusta opinandi libertate, « probe meminisse debent non idcirco sibi factam esse potestatem docendi, ut sua opinionum placita cum alumnis diseiplinae suae eommunieent, sed ut iis doctrinas Ecclesiae probatissimas impertiant » (33).

Omnes praeterea, tum magistri tum discipuli, prae oculis semper habeant studia ecclesiastica non ad intellectualem solummodo institutionem, sed ad integram et solidam sive religiosam, sive sacerdotalem et apostolicam formationem spectare; ideoque non ad scholarum tantummodo periculum superandum dirigenda esse, sed ad quamdam quasi formam alumnorum animis imprimendam, quae nunquam elabatur, et ex qua, cum usus postulabit, lumen atque robur pro suis aliorumque necessitatibus semper hauriant (34).

Ad quod assequendum, sit imprimis intellectualis instructio arcte cum precationis studio divinarumque rerum contemplatione coniuncta; sit delude piena, nulla ex praescriptis disciplinis parte praetermissa, cohaerens insuper sit omnique ex parte ita compositaa et integra, ut disciplinae omnes in unum dumtaxat systema idque solidum et apte temperatum conspirent; sit quoque nostrorum temporum erroribus refellendis ac necessitatibus iuvandis sapientissime aptata; itemque sit recenter inventis instructa ac simul venerandae traditioni apprime consonans; sit denique ad pastoralia cuiusvis generis munera fructuose obeunda efficaciter ordinata., ita quidem ut qui futuri sunt sacerdotes, ea instructi, expedite et accurate valeant sanam doctrinam cum rudibus tum doctis in concionibus et catechesibus proponere ac tueri, rite sacramenta administrare, animarum bonum actuose promovere omnibusque verbo et opere prodesse.

Quamvis autem ea omnia quae de spirituali et intellectuali alumnorum institutione hucusque diximus ad viros vere apostolicos effingendos maximopere conferant et piane requirantur, ita ut si debita sanctitas et scientia sacerdoti desint, omnia ei deesse comperfum sit; gravissimo tamen officio Nostro ut obsequamur, addere hic debemus, praeter sanctitatem et scientiam congruentem, ad apostolicum ministerium rite implendum omnino postulari in sacerdote accuratissimam et omni ex parte perfectam pastoralem praeparationem, eam scilicet, qua vera peritia et dexteritas in multiplicibus christiani apostolatus muneribus rite obeundis gignatur et efformetur.

Si enim suae cuique arti exercendae diligens praehaberi solet sive theoretica, quae dicitur, sive technica, sive practica eaque diuturno tirocinio firmata praeparatio, parem immo multo accuratiorem et altiorem formationem quis praehabendam esse neget illi, quae non immerito ars artium appellatur?

Haec vero pastoralis alumnorum conformatio, ab ineunte studiorum curriculo inchoanda, progrediente vero aetate gradatim perficienda, absoluto tandem theologico curriculo per peculiare tirocinium consummanda, pro suo cuiusque religiosi instituti finem, ad hoc imprimis contendere debet, ut ii qui Christi futuri sint ministri et apostoli, ad ipsius Christi formam spiritu et virtutibus apostolicis solide et penitus imbuantur et exerceantur, ardenti scilicet et purissimo provehendae Dei gloriae studio, actuosa et flagranti in Ecclesiam eiusque iura tuenda et doctrinam retinendam provehendamque caritate, intensissimo animarum salutis procurandae zelo, supernaturali in loquendo et operando prudentia cum evangelica simplicitate coniuncta, humili sui abnegatione et obsequentissima Moderatoribus subiectione, firmissima Dei fiducia et acuta sui officii conscientia, virili in negotiis suscipiendis sollertia atque in coeptis prosequendis constantia, sedula in officiis obeundis fidelitate, atque magno ad fortissima quaeque patienda et faciendo animo, christiana denique, quae omnes alliciat, amabilitate atque humanitate.

Ad aliud praeterea in pastorali institutione tradenda contendendum est, ut scilicet, pro studiorum gradu atque progressione, iis omnibus disciplinis alumni instituantur, quae ad « bonum militem Christi Iesu » (35) omni ex parte efformandum aptisque apostolicis armis locupletandum omni ope conferre possint. Praeter igitur philosophica et theologica studia ad pastoralem quoque actionem opportune, ut diximus, ordinanda, necesse omnino est ut futuris dominici gregis pastoribus per peritos magistros et ad huius Apostolicae Sedis normas tradatur ea de rebus psychologicis et paedagogicis, didacticis et catecheticis, socialibus et pastoralibus aliisque id genus eruditio, quae harum disciplinarum hodierno progressui respondeat, quaque illos multiplicibus nostrorum temporum apostolatus necessitatibus idoneos paratosque efficiat.

Quam doctrinalem de re apostolica institutionem et formationem, ut usu et experientia firmetur, practica quoque, quae dicitur, per gradus sapienter progrediens prudenterque moderanda exercitatio comitetur oportet, quam peculiari deinde post adeptum sacerdotium tirocinio peritissimis viris sive dottrina sive consilio et exemplo moderantibus, exercendam et perficiendam esse volumus, et studiis sacris numquam intermissis, continuo solidandam.

Postquam haec praemisimus summa principia, quibus sive institutionis opus, sive educatores et educandi informari regique debent, iam generales normas circa singula gravissimi negotii capita, omnibus mature perpensis, certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine decernimus atque statuimus ab omnibus, ad quos pertinent, servari. Sacrae Congregationi de Religiosis potestatem insuper facimus Nostra Auctoritate per ordinationes, instructiones, declarationes, interpretationes aliaque id genus documenta, Statuta Generalia, iam a Nobis probata, ad effectum adducere omniaque illa peragere, quae ad Constitutionem atque Statuta Ordinationesque fideliter observanda spectant. Contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die trigesimo primo mensis Maii anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, B. V. Mariae mundi Reginae sacro, Pontificatus Nostri decimo ottavo.

PIUS PP. XII


(1) Cfr. 1 Reg. 2, 3.

(2) Ex Litan. Lauret.

(3) Mt. 19, 21.

(4) Mt. 19, 27.

(5) Mt. 4, 19.

(6) Mt. 9, 38.

(7) Cfr. C. I. C. can. 488 4°.

(8) Cfr. C. I. C. can. 256.

(9) Cfr. C. I. C. can. 251; Pius XII, Const. Ap. Provida Mater, art. IV § 1, 2 Febr. 1947, A. A. S. 39 (1947), 121 (Enchiridion de statibus perfectionis, Itomae, 1949, n. 387, p. 584).

(10) S. C. de Religiosis, Decr. Quo efficacius, 24 Ian. 1944, A. A. S. 36 (1944), 213 (Enchiridion, n. 381, pag. 560).

(11) S. C. de Religiosis, Litt. circ. Quantum conferat, 10 Iun. 1944 (Enchiridion, n. 382, p. 561-564).

(12) Cfr. IAC. 1, 17.

(13) Catech. Rom. ad Parochos, cura Pii V editus, pars. II, cap. 7.

(14) Cfr. C. I. C. can. 971.

(15) Cfr. C. 1. C. can. 971.

(16) Cfr. C. I. C. can. 124.

(17) Io. 10, 11-12, 14.

(18) In Cantica, Sermo 23, Migne, P. L. 183, 885 B.

(19) Cfr. C. I. C. can. 2214 § 2; Conc. Trid., sess. XIII, de ref., cap. 1.

(20) Col. 1, 28.

(21) Cfr. Phil. 4, 8.

(22) Tit. 3, 4.

(23) I Thess. 4, 3.

(24) Cfr. C. I. C. can. 593.

(25) Rom. 13, 5.

(26) Cfr. Pius XI, Ep. ap. Unigenitus Dei Filius, 19 Mart. 1924. A. A. S. 16 (1924), 137-138 (Enchiridion, n. 348, p. 403-404).

(27) Cfr. 1 Reg. 2, 3.

(28) Cfr. Mt. 5, 13-14.

(29) Cfr. 1 Cor. 4, 1-2.

(30) Cfr. 2 Tim. 3, 17.

(31) Pius XII, Adhort. ap. Menti nostrae, 23 Sept. 1950, A. A. S. 42 (1950), 687.

(32) Pius XII, Litt. enc. Humani generis, 12 Aug. 1950, A. A. S. 42 (1950) 573, 577-578; C. I. C. can. 1366.

(33) S. Pius X, Motu pr. Doctoris Angelici, 29 Iun. 1914, A. A. S. 6 (1914). 338 (Enchiridion, n. 284, p. 336).

(34) Cfr. Pius XII, Sermo ad alumnos, 24 Iun. 1939, A. A. S. 31 (1939), 246 (Enchiridion, n. 373, p. 531).

(35) Tim. 2, 3.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana