Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE BRITANNIA*

 IN REGIONIBUS ANGLIAE ET VALLIAE EXARCHATUS APOSTOLICUS
CONDITUR PRO RUTHENIS RITUS BYZANTINI IBIDEM COMMORANTIBUS.

 

Quia Christus omnes homines vinculo mortis resolvit, eorumque regimen Nobis divina bonitate commisit, nihil antiquius atque sollemnius potestati Nostrae quam gregi consulere, apte dispositis uniuscuiusque Ecclesiae finibus, datisque Pastoribus, qui pro populo certent, eorumque utilitatibus pareant. Hanc ob rem, cum e patria Gallaecia et Carpathia haud pauci fideles catholici Byzantini ritus sive operae impendendae caussa, sive potius ingruente proximo bello in Angliae oras immigraverint, ibique prosperitatem consecuti sint; cumque suorum sacerdotum cura non modo fidem integram servaverint, verum etiam et nova templa excitaverint, et collapsa restituerint, et ab haereticis vindicaverint, haec sancta et Romana Sedes, quae semper fuit filiorum suorum sedula mater, Iiis aptius tuendis atque curandis Apostolicum Visitatorem, qui dicitur, misit. Rebus autem feliciter procedentibus, opportunum visum est Exarchatum Apostolicum condere pro fidelibus Ruthenis in Britannia degentibus, eo sane consilio ut et iisdem christianis hominibus aucto decore praesidium daretur, et ceteris exemplum et quasi invitamentum ad se in sanctam Ecclesiam catholicam, tamquam in salutis portum, omine laeto recipiendum. Quae cum ita sint, audita sententia venerabilis Fratris Nostri Eugenii S. R. E. Cardinalis Tisserant, Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis; auditoque quid super hac re sentirent sive venerabiles Fratres Episcopi Latini ritus quorum interesset, sive venerabilis Frater Gëraldus Patricius 0'Hara, Delegatus Apostolicus in Britannia ; post rem ea consideratione, qua oporteret, reputatam, atque consensum suppletum eorum qui aliquid iuris in hoc negotio habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate quae sequuntur decernimus atque statuimus. In regionibus Anglia et Vallia, exclusa Scotia, exarchatum apostolicum condimus pro populis Ruthenis Byzantini ritus ibidem commorantibus, cum iuribus, privilegiis, honoribus ad has Ecclesias spectantibus. Ad officium autem primi Exarchi Apostolici venerabilem Fratrem Villelmum Godfrey, Archiepiscopum Vestmonasteriensem, eligimus et nominamus, datis scilicet honoribus et iuribus, itemque oneribus impositis quae talium Antistitum sunt propria. Novus exarchatus apostolicus directo Nobis et huic Apostolicae Sedi subicietur ; idem erit de eius Exarcho, cui administrandus committitur. Sedes Ecclesiae atque summi Praesulis domicilium Londinii collocabitur ; in qua urbe exarchale templum cito construetur. Quod ad iuvenes educandos attinet, qui sacerdotio initiari cupiant, iidem Romam mittantur ; quod autem ad consultores exarchales respicit, iidem iuxta probatas consuetudines deligantur, eorumque opera et consilio Exarchus utatur. Mensam denique exarchalem, quae dicitur, sive pecunia efficiet a fidelibus christianis oblata, sive redditus bonorum quae exarchatus sunt propria. Ceterum, has Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater Geraldus Patricius 0'Hara, quem nominavimus, cui omnes potestates agendae rei facimus, quas poterit etiam alii delegare, dummodo sacerdotii dignitate insigni. Idem documenta exarari iubebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem pro Ecclesia Orientali cito mittet. Quod si fiat ut eo tempore quo res ad effectum deduci debeat, alius Delegationi Apostolicae in Britannia praesit, hic mandata Nostra persequetur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulia, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus, Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
              Albertus Serafini, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 8, pp. 345-347

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana