Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 MONTISCLARI - PARACATUENSIS (IANUARIENSIS)*

 DIVISIS CERTIS TERRITORIIS A DIOECESI MONTISCLARI ET
A PRAELATURA «NULLIUS» PARACATUENSI,
NOVA EFFICITUR DIOECESIS, IANUARIENSIS APPELLANDA.

 

Laeto auspicio amplificatur Ecclesia sancta, a Christo Iesu illi assimulata arbori quae ex parvo germine crescens latas patulasque explicat frondes, eademque omnes homines complectitur, ut eos cum divino Servatore communicata gratia coniungat. Cuius rei Nobis sunt testimonio preces venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui ad maius fidelium bonum procurandum, peramplas incolentium Montisclari dioecesim et Paracatuensem praelaturam « nullius », a Nobis nuper postulavit ut, divisis hisce Sedibus, nova efficeretur Ecclesia. Nos igitur, qui ad unam intendimus filiorum Nostrorum utilitatem, hanc sententiam probamus, auditis scilicet venerabilibus Fratribus Iosepho Alves de Trindade, Episcopo Montisclari, Eliseo van de Weijer, Episcopo titulo Goritano et Praelato Paracatuensi, et Iosepho Newton de Almeida Batista, Ada? mantino Metropolita; itidem, de consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, suppleto eorum consensu qui in hac re aliquod habeant ius, de summa Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus. A Montisclari dioecesi territorium seiungimus, in quo sunt municipia vulgato nomine Januária, Manga, Sâo Francisco, Espinosa, Monte Azul, Mato Verde, cum regione Arinos, quae ad municipium vulgo Sâo Româo pertinet ; insuper a praelatura « nullius » Paracatuensi municipium dividimus Sâo Româo, in quo exstant civiles regiones Sâo Româo, Capâo Redondo, et Formoso ; e quibus ita distractis septem municipiis novam dioecesim fundamus, quae Ianuariensis appellabitur, quaeque iisdem finibus terminabitur atque ea oppida simul sumpta, quae enumeravimus. Conditae dioecesis sedes atque Episcopi domicilium erit urbs Ianuaria, iii cuius curiali templo, Perdolenti Virgini Mariae sacro, cathedra pontificalis magisterii collocabitur, cum omnibus iuribus ad ceteras cathedrales aedes spectantibus. Quae pariter iura, honores, insignia ac privilegia omnibus debentur Episcopis, iis novus quoque Ianuariensis Episcopus fruetur, qui tamen et oneribus officiisque tenebitur, iure et consuetudine hanc eximiam comitantibus dignitatem. Ianuariensis Ecclesia erit cum suo sacro Praesule suffraganea et subiecta archidioecesi Adamantinae atque eius Metropolitae Archiepiscopo. Volumus ut, ad Episcopum praeclarorum virorum senatu honestandum et iuvandum, et ad sacra splendidiore ritu facienda, quam primum Canonicorum Collegium constituatur, iuxta normas aliis sub plumbo Litteris edendas ; quodsi hoc fieri statim non possit, Canonicorum loco Consultores dioecesani eligantur. Mensa episcopalis constabit e Curiae fructibus, e fidelium donis ac pecuniis, e dote a publica auctoritate danda, ac denique e bonorum portione, quae, divisis pro rata parte mensis Montisclari et Paracatuensi, novae dioecesi cedent, servato Canone 1500 C. I. C. Cum autem Nobis admodum sit cordi puerorum institutio, qui sacerdotio Deo vocante initientur, Episcopum Ianuariensem iubemus, conscientiam eius obligantes, Seminarium saltem elementarium quam primum excitandum curare, ad iuris praescripta ac S. Congregationis de Seminariis studiorumque Universitatibus traditas leges. Ex quo cum iuvenes adoleverint, ac philosophia et theologia imbuendi erunt, optimi quique Romam mittantur, in Pontificium Ephebeum Pianum Brasilianum excipiendi. Quod autem ad dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis electionem, vacante Sede, ad aliaque huiusmodi, sacri canones religiose serventur. Item ad clerum quod spectat, simul ac, dioecesi condita, hae Litterae fuerint ad effectum perductae, clerici censeantur illi Ecclesiae addicti, in cuius territorio legitime degant. Documenta denique et acta, quae ad novam Sedem eiusque clericos, fideles ac temporalia bona quomodolibet respiciant, quam primum a Curiis dioecesium, e quibus ipsa originem sumit, ad eius Curiam mittantur, in tabulario sedula cura servanda. Ad haec autem Nostra iussa efficienda, venerabilem Fratrem eligimus Armandum Lombardi, quem diximus, cui omnes facimus ad id necessarias potestates, cuilibet etiam viro delegandas, dummodo ecclesiastica potestate pollenti, eidemque onus imponimus actae rei documenta scribendi, eorumque exempla, ad unguem exacta, ad S. Consilium Consistoriale quam cito mittendi. Quodsi, cum haec fieri debeant, alius Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit, hic et potestates et onera eadem habebit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 1, pp. 60-62

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana