Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SALTILLENSIS (TORREONENSIS)*

QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI SALTILLENSI SEPARATIS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR QUAE «TORREONENSIS» APPELLABITUR.

 

Qui hanc ob causam summum Ecclesiae principatum Dei voluntate obtinuimus, ut homines christiana fide imbueremus eosque ad salutem regeremus aeternam, nihil profecto intentatum relinquimus ut, officio Nostro satisfacientes, commisso Nobis populo aptiora usque subsidia in id suppeditemus. Cum ergo venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Ditione Mexicana Apostolicus Delegatus, ab hac Sede expostulaverit ut, partita Saltillensi dioecesi, nova excitaretur : per hoc enim magnas utilitates esse ei regioni orituras ; Nos, audito venerabili Fratre Aloisio Guizar, Episcopo Saltillensi, atque explorato quid super hac re venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Consistoriali praepositi sentirent; consensum eorum supplentes qui putent se aliquod ius in hoc negotio habere, de Nostra apostolica auctoritate, admotis precibus concedentes, haec quae sequuntur decernimus et iubemus. A dioecesi Saltillensi territoria separamus, sic vulgo cognominata : Torreón, Viesca, Matamoros, San Pedro et Francisco I. Madero; quae omnia in novae dioecesis formam redigimus, Torreonensis appellandae, iisdem servatis finibus quos simul sumptae regiones habent, e quibus coalescit. Has itaque Ecclesias nova Sedes attinget : ad septemtriones, Saltillensem ; ad orientem solem, Saltillensem atque Zacatecensem ; ad meridiem, hanc eandem atque Durangensem; ad occidentem, denique, Dnrangensem et Chihuahuensem. Modo condita dioecesis metropolitanae Ecclesiae Durangensi subdetur suffraganea; item eius Episcopus suo Metropolitae oboediet, datis, ut congruum, iuribus, privilegiis, potestatibus, impositis oneribus quae iure canonico describuntur. Urbs caput dioecesis ea erit, quam populus Torreón dicit; in eaque Episcopus domicilium suum statuet; cathedram vero in templo B. M. V. de Monte Carmelo collocabit, quod ad dignitatem cathedralis evehimus. Sacrarum caerimoniarum splendori augendo, Episcopoque consilio, ope iuvando, Canonicorum Collegium constituatur, ad normas aliis sub plumbo Litteris edendas. Quoadusque tamen hic coetus condetur, censemus ab Episcopo consultores dioecesanos eligi, qui a munere cessabunt, Canonicorum Collegio constituto. Mensa episcopalis, quae dicitur, constabit : Curiae proventibus, pecunia a fidelibus data, bonis, quae dioecesi Torreonensi contingent, facta opum ac possessionum divisione, ad normam canonis 1500 C. I. C. Est Nobis praeterea certa voluntas ut Seminarium saltem elementarium struatur, bonae spei pueris excipiendis ; qua in re secundum leges iuris communis agatur et proprias S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Cum vero tempus fuerit, lectissimi quique Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophia ac sacra theologia imbuendi. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, aliaque huiusmodi, iure Canonico temperabuntur. De clero autem hoc statuimus ut qui, condita dioecesi, in eius territorio officium aut beneficium habeant, eidem adscribantur, ceteri vero in qua legitimo degant domicilio. Acta postremo et documenta quae ad Ecclesiam Torreonensem respiciant, quam primum ad eius Curiam episcopalem mittantur, in cuius tabulario religiosa cura custodiantur. Ceterum, Nostra iussa venerabilis Prater Aloisius Raimondi, quem memoravimus, exsequetur, sive per se ipse, sive per delegatum virum, factis ad id necessariis potestatibus, dummodo hic sit sacerdotii dignitate insignis. Re autem peracta, documenta exarari iubebit, eorumque exempla, sincere conscripta, ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius, tempore exsecutionis, Delegationi Apostolicae in Mexicana Ditione praesit, hic onus habebit eadem faciendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

              Bernardus De Felicis,  Decanus Proton. Apost.
             
Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 1, pp. 188-190

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana