PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BIKOROËNSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA BIKOROËNSIS AD GRADUM
APOSTOLICI VICARIATUS EVEHITUR, NOMINE AC FINIBUS SERVATIS.
Cum noverimus apostolicam praefecturam Bikoroënsem, in Congo Belgico, sollertibus curis sodalium Congregationis a Missione concreditam, haud exigua suscepisse incrementa, ad maiorem christiani gregis utilitatem intendentes, eandem censemus ad apostolici vicariatus gradum et dignitatem evehere. Ratum igitur et confirmatum omnino habentes quod venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandae praepositi, post auditum venerabilem Fratrem Alfredum Bruniera, Archiepiscopum titulo Claudiopolitanum in Honoriade et Apostolicum in Congo Belgico et in Ruanda Urundi Delegatum, hac de re faciendum censuerint ; eorum omnium consensu suppleto, qui in hoc negotio aliquid iuris habeant vel se habere existiment, re plene cognita, Nostra potestate quae sequuntur statuimus. Apostolicam praefecturam Bikoroënsem, eodem nomine iisdemque finibus servatis, ad gradum apostolici vicariatus provehimus, omnibus tributis iuribus ac privilegiis, quae ad apostolicos vicariatus ad iuris normam spectant ; itidem eius Vicario omnia iura honoresque tribuimus, onera et officia iniungimus, quae ceteros huiusmodi dignitatis viros condecorant et astringunt. Curis autem ipsorum Sodalium Congregationis a Missione, qui adhuc in eodem excolendo agro bene de Ecclesia sancta meriti sunt, modo conditum apostolicum Bikoroënsem vicariatum committimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Ceterum, haec omnia exsequenda curabit venerabilis Frater, cuius meminimus, Alfredus Bruniera, vel quem ille deleget vir ecclesiastica dignitate insignis; cui rei agendae omnes potestates facimus. Qui vero negotium hoc perfecerit onus habebit acti negotii documentum exarandi idemque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi. Quodsi eo tempore, quo res ad exitum deduci debeat, alius ipsi Apostolicae Delegationi praesit, hic omnia faciet mandata Nostra.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum effieacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
CELSUS Card. COSTANTINI |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Albertus Serafini, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. L (1958), n. 2, pp. 107-108
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana