PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MUSOMENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA MUSOMENSIS
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.
Quam pollicitationem Christus, Dei Filius, rerum futurarum providus, dedit de progressu Ecclesiae inter homines, non modo labentibus saeculis vera facta est, cum omnes fere nationes in Ecclesiae sanctae sinum, ceu in salutis portum, confugerint, sed et cotidie impletur, cum populi innumeri petant christiana imbui veritate atque christianorum familiae accenseri. Qua de re, cum in hac ipsa condicione apostolica quoque praefectura Musomensis sit, propositum est S. Congregationi de Propaganda Fide ut eadem ad gradum dioecesis tolleretur : per hoc enim nostrae religionis fines latius proferri. Nos ergo, re bene reputata, consilioque petito a venerabili Fratre Delegato in Africa Orientali et Occidentali Britannica; consensum eorum supplentes qui in hac re aliquod ius habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Praefecturam Apostolicam Musomensem ad dignitatem dioecesis evehimus, datis iuribus omnibus et honoribus quae ad tales Ecclesias pertinent ; Episcopo vero cui administranda committetur, etiam onera facimus quae Episcoporum munus consequuntur. Quae dioecesis idem nomen servabit eosdemque limites atque antea ; eamque curis concredimus sodalium Societatis de Maryknoll Missionibus exteris provehendis : spes enim certa est eos, qui adhuc omnem operam in amplificando Christi imperio collocarunt, etiam in posterum religioni intendendae nihil esse omissuros. Sedes dioecesis in urbe Musoma erit, ibique Episcopus domicilium statuet, cathedramque figet, in templo scilicet quod in eadem civitate exstat. Ecclesia Musomensis metropolitanae Sedi Taborensi erit suffraganea ; item eius Episcopus sacro Praesuli eiusdem archidioecesis oboediet. Canonicorum Collegium condatur; quod tamen si ad praesens fieri nequeat, concedimus ut consultores dioecesani deligantur, quorum opera et consilio Episcopus utatur. Cum vero Canonicorum coetus constitutus fuerit, iidem ipso facto a munere cessabunt. Seminarium in territorio novae Sedis exstruatur pueris excipiendis, qui fuerint ad sacerdotium vocati : sunt enim spes Ecclesiae atque christianorum olim rectores et curatores ; quod iuxta normas iuris communis et ad peculiaria S. Congregationis praescripta fiat. Mensam episcopalem ea bona efficient quae praefecturae apostolicae propria erant ; Curiae proventus ; ac denique pecunia quae vel a populo dabitur, vel a S. Congregatione Christiano Nomini Propagando mitti solet. Quae ad regimen, administrationem constitutae dioecesis respiciunt, similiter ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad iura et onera cleri et populi, aliaque id genus, haec omnia iure canonico regantur. Ceterum, quae per has Litteras mandavimus, exsequenda curabit ille qui tempore exsecutionis Delegationi Apostolicae in Africa Orientali et Occidentali Britannica praeerit, vel quem ille delegaverit, dummodo in ecclesiastica dignitate sit constitutus. Qui autem rem perfecerit, documenta quoque exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque air aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
CELSUS Card. COSTANTINI |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. L (1958), n. 4, pp. 137-139
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana