PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUINHONENSIS-SAIGONENSIS (NHATRANGENSIS)*
A VICARIATIBUS APOSTOLICIS QUINHONENSI ET SAIGONENSI
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVUS CONDITUR APOSTOLICUS VICARIATUS.
Crescit laetissimo omine sancta Ecclesia, quam Christus suo sanguine redemit, atque cum veritatis hostibus certans, fines profert, populosque materno sinu excipit ut ex iis « genus electum » faciat atque « regale sacerdotium » (1 Pt. 2, 9). Cuius Ecclesiae progressus documento est Vietnamensis quoque regio; in qua tanta cepit catholica religio incrementa, ut visum sit novum vicariatum apostolicum ibidem opportune constitui. Quae cum ita sint, audito consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Fidei Propagandae praepositorum, sententiaque exquisita a dilecto Filio Iosepho Caprio, Apostolicam Indosinensem Delegationem quod ad meridionalem partem attinet regionis Vietnamensis Regente; consensum eorum supplente» qui in hac re aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ab apostolico vicariatu Quinhonensi provincias separamus quibus per vulgus sunt nomina Khanhoa et Ninhthuam; a vicariatu vero Saigonensi provinciam de Binhthuan. Ex quibus terris novum vicariatum condimus, qui ab urbe Nhatrang, in provincia Khanhoa sita, Nhatrangensis appellabitur, quique Sodalibus Societatis Parisiensis missionibus ad exteras gentes provehendis committetur, ad Nostrum tamen et apostolicae Sedis nutum. Cum autem ob assiduas huius Societatis curas assiduosque labores clerus indigena is evaserit, qui Ecclesiae spem faciat se bene gubernare posse, ideo censemus administrationem Quinhonensis vicariatus, qui diviso per has Litteras territorio, quattuor tantum provincias habebit, id est : Quangnam, Quangngai, Binhdinh et Phuyen, esse ab iisdem Sodalibus Societatis Parisiensis ad Vietnamensem clerum tranferendam. Novo vicariatui, ut aequum est, omnia iura et honores damus, quae ad Ecclesias eiusdem gradus et dignitatis spectare solent ; Vicario autem, cui regendus tradetur, etiam onera imponimus et obligationes suo ordini congruentia. Ceterum, haec Nostra mandata et iussa faciet dilectus Filius Apostolicam Delegationem Indosinensem Regens, cui omnes potestates agendae rei damus, quas poterit, si visum fuerit, etiam alii viro delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constituto. Acta vero re, documenta exarari iubebit, quae sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore quo res peragi debebit, alius eidem Delegationi praesit, hic onus habebit haec omnia exsequi.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
CELSUS Card. COSTANTINI |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. L (1958), n. 2, pp. 107-108
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana