Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CONFINIORIS CALIFORNIAE
(PACENSIS IN CALIFORNIA INFERIORE)
*

A VICARIATU APOSTOLICO CONFINIORIS CALIFORNIAE
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA
PRAEFECTURA APOSTOLICA CONSTITUITUR,
«PACENSIS IN CALIFORNIA INFERIORE» APPELLANDA.

 

Qui arcana Dei voluntate idem ac beatus Petrus Apostolus officium munusque habemus, magna cura nitimur omnique diligentia contendimus ut per aptam dioecesium ordinationem ac dispositionem aeternae fidelium saluti quaerendae opportunius prospiciatur. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis atque Apostolicus in Mexicana Republica Delegatus, petierit ab hac Romana Sede ut in eadem regione nova excitaretur apostolica praefectura : id enim plurimum se censere ad gregis utilitatem conferre; Nos eiusmodi postulationi concedendum esse arbitramur. Re igitur bene reputata, consilioque audito venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Fidei Propagandae praepositorum, consensum eorum supplentes qui in negotio aliquid iuris habeant, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. A vicariatu apostolico Confinions Californiae eam partem separamus, quae inter circulos parallelos 22,5 et 28 latitudinis septemtrionalis, uti dicunt, sita est cum insulis adiacentibus. Quod territorium in apostolicae praefecturae formam redigimus, ab urbe principe Pacensis in California Inferiore cognominandae, eiusdemque Sodalibus Congregationis Filiorum a S. Corde Iesu concredendae ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum. Huic novae circumscriptioni ecclesiasticae ea omnia iura et privilegia damus, quae ceteris fieri solent ; ei vero, cui praefectura gubernanda tradetur, etiam onera imponimus quae sacris Praesulibus eiusdem gradus tralaticio more attribuuntur. Ceterum, ea quae mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem nominavimus, cui omnes potestates agendae rei facimus, quas poterit etiam cuilibet viro delegare, dummodo sacerdotio insigni. Quod si eo tempore, cum negotium erit perficiendum, alius Delegationi Apostolicae in Mexico praesit, hic Nostra iussa faciet. Curabit idem venerabilis Frater ut acta re, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efiicaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tertiodecimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

PETRUS Card. FUMASONÏ BIONDI
Congr. de Propaganda Fide Praefectus

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

   Albertus Serafini, Proton. Apost.
             
 Caesar Federici, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 4, pp. 139-141

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana