Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SPINENSIS*

 VICARIATUS PATRIARCHALIS SYRORUM, IN SUPERIORE GAZIRA,
AD EPARCHIAE GRADUM PERDUCITUR, «SPINENSIS» APPELLANDAE.

 

Summam animo concipimus laetitiam, quotiens, sanctae Ecclesiae res considerantes, animadvertimus eam, etsi tantis insectationibus vexatam, laeto tamen auspicio ubique terrarum crescere, solaque Dei gratia riisam frequentiores in dies filios materno suo cingere amplexu. Cuiusmodi rei Nobis gratissimo sunt testimonio preces dilecti Filii Nostri Ignatii Gabrielis S. R. E. Cardinalis Tappouni, Patriarchae Antiocheni Syrorum, qui, cum sacris eiusdem ritus Episcopis, a Nobis postulavit ut vicariatus patriarchalis Syrorum, abhinc annos XXV in regione superioris Gazirae conditus, ad eparchiae gradum ac dignitatem perduceretur : christianorum enim familiam ibi tanta vivacitate augescere ut, si hisce postulatis concedamus, firma arrideat spes sive complures ex iis, qui adhuc extra Ecclesiae sinum miseri degant, in unum Christi ovile esse ingressuros, sive dignitatem catholici nominis auctoritatemque insignire praestantia iri confirmatum. Quae omnia probantes; post auditum venerabilem Fratrem Nostrum S. E. E. Cardinalem S. Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, ac sententiam rogatum venera bilem Fratrem Paulum Pappalardo. Archiepiscopum titulo Apamenum et in Syria Apostolicum Internuntium ; eorumque suppletum consensum qui in hoc negotio aliquid habeant iuris ; de summa Nostra potestate sequentia decernimus. Vicariatum patriarchalem superioris Gazirae Syrorum ad eparchiae dignitatem evehimus, Spinensis ab urbe civilis principatus capite appellandae, iisdemque finibus cingendae quibus adhuc hic vicariatus est terminatus, scilicet : ad septemtrionem Turcarum natione ; ad meridiem urbibus vulgo Deir-ez-zor, et Abou-Kemal apud Euphratem ; ad orientem solem Iraquiana Civitate ; ad occidentem denique urbibus Tel-Abiad, et Raqqa ad rivum Balikh, qui in Euphratem influit. Eparchus sedem ac domicilium in eadem urbe Spina, quam populus sua lingua Hassetché appellat, statuet, cathedram vero pontificalis auctoritatis in templo B. V. Mariae sideribus receptae sacro collocant, quod idcirco ad cathedralis aedis gradum in perpetuum perducetur, cum translaticiis iuribus ac privilegiis. Quae pariter iura ac praerogativae ceteris eparchiis debentur, ad iuris normam ac peculiarium Orientalis Ecclesiae legum, haec et Spinensi Ecclesiae cedent, pro sui ritus consuetudinumque ratione. Haec nova eparchia, cum sit ritus Antiocheni Syrorum, regimini erit subiecta eiusdem Patriarchae Antiochiae Syrorum, eiusque praeclarae Ecclesiae. Mensa huius eparchiae sive pecuniis a fidelibus ultro donatis constituetur, sive Curiae fructibus ac redditibus. Quod autem ad clerum spectat, decernimus ut, simul atque harum Litterarum iussa ad effectum fuerint deducta, qui sacerdotes ex Antiocheno Syrorum ritu sint, iidemque in Spinensis Ecclesiae finibus legitime degant, ii huic eparchiae ascripti censeantur. Quod praeterea ad puerorum institutionem attinet, quos ad sacerdotium vocaverit Christus, ad cleri populique iura et onera, ad aliaque huiusmodi, haec omnia ad iuris normam ac peculiarium Orientalis Ecclesiae legum dirigantur. Iubemus denique ut haec iussa facienda curet idem venerabilis Frater Paulus Pappalardo, quem memoravimus, cui necessarias ad id potestates tradimus, cuilibet etiam viro delegandas, dummodo ecclesiastica dignitate pollenti; eique onus imponimus peractae rei documenta scribendi eorumque fide digna exempla ad S. Consilium pro Ecclesia Orientali quam primum mittendi. Quodsi alius, cum haec erunt agenda, in Syria Internuntiaturae praeerit, hic iisdem et fruetur potestatibus et oneribus ligabitur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

           

  Albertus Serafini, Proton. Apost.
             
Caesar Federici,, Proton. Apost.

*A.A.S., vol.  L (1958), n. 2, pp. 141-143

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana