Index   Back Top Print

[ DE  - ES  - IT  - LA  - PT ]

PIUS PP. XII

APOSTOLICA ADHORTATIO

MENTI NOSTRAE*

AD CLERUM UNIVERSUM PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTEM :
DE SACERDOTALIS VITAE SANCTITATE PROMOVENDA.

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii
salutem et Apostolicam Benedictionem

Menti Nostrae vox resonat Divini Redemptoris Petro dicentis : « Simon Ioannis, diligis me plus his?. . .  pasce agnos meos, pasce oves meas » (cfr. Io. 21, 15 et 17); itemque illa, qua idem Apostolorum Princeps Episcopos ac sacerdotes aetatis suae hisce verbis adhortabatur: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, . . . forma facti gregis ex animo » (1 Petr. 5, 2 et 3).

Quae verba attento animo considerantes, praecipuas esse supremi ministerii Nostri partes putamus id efficere pro viribus, ut sacrorum Pastorum ac sacerdotum opera, quae christianum populum ad vitanda mala, ad superanda discrimina et ad sanctimoniam assequendam conducat oportet, efficacior cotidie fiat; quod quidem nostris praesertim temporibus necessarium est, dum adhuc gentes ac populi ob recens, immane bellum non modo gravibus difficultatibus vexantur, sed animorum etiam perturbatione acerrime afficiuntur; et dum catholici nominis hostes ob rerum adiuncta, in quibus civilis societas versatur, audaciores facti, homines a Deo et a Iesu Christo arcere exitiali odio obtectisque insidiis enituntur.

Christianae instaurationis necessitas, quam hodie boni omnes cernunt, Nos iubet mentem voluntatemque Nostram ad totius orbis sacerdotes potissimum covertere, quandoquidem novimus humilem, vigilem studiosamque eorum operositatem, qui, in media plebe cum vivant, eius aegritudines, poenas ac corporis animique angustias perspectas habent, posse evangelicis praeceptis omnium renovare mores, ac Iesu Christi « Regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. Miss. in festo Christi Regis) firmissime in terris constabilire.

Verumtamen haud possibile est sacerdotale munus plenos nancisci effectus, qui aetatis huius nostrae necessitatibus omnino respondeant, nisi sacerdotes circumstanti populo insignis sanctitatis fulgore praeluceant; sintque digni « ministri Christi », fideles « dispensatores mysteriorum Dei » (cfr. 1 Cor 4, ), efficaces « Dei adiutores » (cfr. 1 Cor. 3, 9), ad omne opus bonum instructi (cfr. 2 Tim. 3, 17)

Iamvero nullo Nos posse aptiore modo putamus universo clero gratam profiteri voluntatem Nostram — qui quidem quinquagesimo exeunte sacerdotii Nostri anno, per admotas ad Deum preces suam erga Nos pietatem testatus est — quam si clericos omnes ad illam assequendam sanctitudinem paterno adhortemur animo, sine qua concreditum eisdem ministerium frugiferum esse non potest. Annus Sacer, quem ea spe indiximus, ut omnium mores evangelicis praeceptis redintegrarentur, hoc imprimis afferat optamus, ut nempe, qui christiani populi sunt duces, ad virtutis verticem alacriore gradu contendant, atque ita animati, ita instructi, sibi creditum gregem Iesu Christi spiritu renovent.

Quodsi adauctae hodie christianae societatis necessitates internae perfectionis formam magis magisque a sacerdotibus postulant, animadvertendum tamen est eos, ex ipsius altissimi muneris natura divinitus accepti, sanctitatis officio teneri semper, ubique totisque viribus assequendae.

Quemadmodum Decessores Nostri peculiarique modo Pius X (Exhortatio Haerent animo, Acta Pii X, vol. IV, p. 237 sq.) et Pius XI (Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii, A. A. S. XXVIII, 1936, p. 5 sq.) docuere, ac Nosmet ipsi in Encyclicis Litteris Mystici Corporis (A. A. S. XXXV, 1943, p. 193 sq.) et Mediator Dei (A. A. S. XXXIX, 1947, p. 521 sq.) attigimus, sacerdotium utique magnum est donum Divini Redemptoris; qui quidem ut humani generis redemptionis opera, quam ipse e Cruce pendens consummavit, ad saecolorum usqoe occasum perpetuaretur, potestatem suam Ecclesiae commisit, quam unici aeternique sacerdotii sui participem esse voluit. Sacerdos veluti « alter Christus » est, cum indelebili sit charactere insignitus, quo viva Servatoris nostri quasi imago efficitur ; sacerdos Iesu Christi partes agit, qui dixit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Io. 20, 21); « qui vos audit, me audit » (Luc. 10, 16). Caelesti quodam instinctu eiusmodi ministerio augustissimo initiatus, « pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis » (Hebr. 5, 1). Ad eum igitur accedat oportet quisquis Divini Redemptoris vitam vivere, atque vim, solacium animique alimentum accipere cupit; itemque ab eo opportuna remedia quaerat, quisquis a collapsis moribus ad frugem bonam reverti nititur. Itaque sacri omnes administri iure meritoque Apostoli gentium sententiam sibi tribuere queunt: « Dei . . . sumus adiutores » Cor. 3, 9).

Excelsa haec dignitas a sacerdotibus postulat ut gravissimo officio suo fidelitate summa respondeant. Cum divinae in terris provehendae gloriae ac mystico fovendo augendoque Christi Corpori inservire debeant, oportet omnino ita sanctitudinis fulgore praestent, ut per eos « Christi bonus odor » (2 Cor. 2, 15) usquequaque propagetur.

Eo ipso die, quo vos, dilecti filii, ad sacerdotale fuistis evecti munus, Episcopus sollemniter Deique nomine praecipuum a vobis exsequendum officium hisce verbis indicavit: « Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis; quatenus mortis dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi; ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei » (Pontificale Rom. De ord. presbyt.). A peccatis omnino immunis, vita vestra, magis quam ea, quam christiani e laicorum ordine ducunt, abscondita sit cum Christo in Deo (cfr. Col., 3, 3); atque ita eximia illa virtute exornati, quam vestra exigit dignitas, humanae redemptionis opus perficiendum pergite, ad quod quidem sacerdotalis consecratio vos destinavit.

Hoc propositum est, quod vos ultro libenterque exsequendum suscepistis; sancti estote, quia, ut nostis, sacrum est ministerium vestrum.

I

Ex Divini Magistri sententia (cfr. Matth. 22, 37, 38, 39), christianae vitae perfectio caritate erga Deum, erga proximos potissimum innititur, quae tamen flagrans, studiosa, operosa sit. Ea enim, si ita conformatur, omnes quodammodo amplectitur virtutes (cfr.1 Cor. 13, 4, 5, 6, 7); atque adeo iure meritoque « vinculum perfectionis » (Col., 13, 14) dici potest. In quibusvis igitur rerum condicionibus versetur homo, opus est prorstts ut mentem suam suosque actus ad hoc propositum dirigat.

Ad id tamen peculiari officio adstringitur sacerdos. Quaevis enim eius sacerdotalis actio suapte natura — quatenus nempe sacrorum administer hac de causa divinitus vocatus est, ac divino munere divinoque charismate insignitus — ut ad hoc contendat necesse est; ipse enim Iesu Christo, unico aeternoque sacerdoti, sociam operam navare debet; eumque sequatur, imitetur oportet, qui, cum terrenam vitam ageret, nihil potius habuit, quam incensissimum suum erga Patrem amorem testaretur suique Cordis infinitos thesauros hominibus impertiret.

Praecipuus, quo sacerdotis animus moveri debet, impulsus eo contendat, ut cum Divino Redemptore arctissime coniungatur, ut christianae doctrinae praecepta integerrime docilique voluntate amplectatur, utque eadem quovis suae vitae tempore tam impense ad effectum deducat, ut suae agendi rationi catholica fides praeluceat, eiusdemque fidei splendorem sua agendi ratio quodammodo reverberet.

Huius virtutis fulgore ductus, continenter suos oculos ad Christum convertat; eius praescripta, actiones, exempla studiosissime sequatur; sibique omnino persuasum habeat non satis esse eis se officiis, quibus christifideles tenentur, obtemperare, sed oportere etiam citatiore cotidie gradu ad illam contendere, quam excelsa sacerdotalis dignitas postulat, vitae perfectionem, secundum illud: « Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere, eisque virtute et recte factis in exemplum excellere » (C. I. C. can. 124).

Sacerdotalis vita, ut a Christo oritur, ita nullo non tempore ad eum omnino dirigatur necesse est. Christus autem Dei Verbum est, qui humanam naturam non est dedignatus assumere; qui hanc terrestrem vitam egit ut Aeterni Patris obtemperaret voluntati; qui se circum lilii suavitatem effudit, qui in paupertate vixit; « qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes » (Act. 10, 38); qui denique se hostiam pro fratrum salute obtulit. Habetis, dilecti filii, mirabilis huius vitae summam veluti ante oculos positam; eam in vos referre omni nisu studeatis, incitamenti illius memores: « Exemplum... dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis » (Io. 13, 15).

Christianae autem perfectionis initium ex humilitatis virtute oritur. « Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde » (Matth. 11, 29). Nos siquidem probe considerantes ad quam celsissimam dignitatem per Baptisma et sacrum Ordinem vocati fuimus, ac spiritualem nostram noscentes inopiam, divinam illam meditemur sententiam Iesu Christi asseverantis : « Sine me nihil potestis facere » (Io. 15, 5).

Sacerdos non suis viribus confidat, non suis dotibus immodice delectetur, non hominum aestimationem laudationesque captet, non amplioribus muneribus cupide inhiet, sed Christum imitetur, qui « non venit ministrari, sed ministrare » (Matth. 20, 28), ac semet ipsum ad Evangelii normam abneget (cfr. Matth. 16, 24), terrenisque rebus nimis ne adhaereat, ut facilius atque expeditius divinum sequatur Magistrum. Quidquid habet, quidquid est, ex Dei bonitate virtuteque defluit; si igitur gloriari velit, Apostoli gentium verba meminerit: « Pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis » (2 Cor. 17, 5).

Illius humilitatis studium, quae fidei luce collustretur, hominem ad quamdam voluntatis immolationem per debitam oboedientiam compellit. Christus ipse in societate ab se condita legitimam constituit auctoritatem, quae suam in aevum perpetuaret; quamobrem qui Ecclesiae obtemperat moderatoribus, Divino ipsi Redemptori obtemperat.

Aetate hac nostra cum auctoritatis fundamentum temerario ausu concutiatur, opus omnino est ut sacerdos, fidei praecepta firma retinens mente, hanc eamdem auctoritatem agnoscat riteque observet, veluti necessarium non modo religiosarum ac socialium rerum tutamentum, sed suae etiam ipsius procurandae sanctitatis principium. Dum divini nominis osores nefaria quadam calliditate immodicas nonnullorum cupidines incitare ac pellicere idcirco enituntur, ut adversus Sanctae Matris Ecclesiae iussa eos erigant, debitis Nos cupimus exornare laudibus paternoque confirmare animo frequentissimum illorum sacrorum administrorum agmen, qui quidem, ut christianam suam oboedientiam luculenter profiterentur, utque integerrimam suam fidelitatem erga Christum ab eoque constitutam auctoritatem servarent incolumen, « digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati » Act. 5, 41) ac non solum contumelias, sed insectationes, sed carcerem atque etiam mortem.

In earum rerum ordine operatur sacerdos, quae ad supernam vitam pertinent, cum eiusdem supernae vitae incrementa provehat, eamque cum mystico Iesu Christi Corpore communicet. Quamobrem negotiis illis vale dicat oportet « quae sunt mundi », ut ea solummodo curet, « quae Domini sunt » (1 Cor. 7, 32, 33). Cum igitur a saeculi sollicitudinibus liber esse debeat, seseque totum divino servitio mancipare, caelibatus legem Ecclesia constituit, quo magis etiam magisque manifestum omnibus pateat eum esse Dei administrum animorumque patrem. Qua quidem caelibatus lege potius quam paterni muneris officium omnino amittat sacerdos, in immensum revera adauget, quandoquidem non terrenae huic ac caducae vitae subolem parit, sed caelesti perpetuoque mansurae.

Quo splendidius autem sacerdotalis castimonia refulget, eo magis sacrorum administer fit una cum Christo « hostia pura, hostia sancta, hostia immaculata » (Missale Rom. can.).

Quam quidem castimoniam ut integerrimam, quasi inaestimabilis pretii thesaurum, omni cura servemus, opportunum ac necessarium est illi Apostolorum Principis adhortationi religiose obsequi, quam cotidie in horariis precibus repetimus: « Sobrii estote, et vigilate » (1 Petr. 5, 8).

Advigilate utique, dilecti filii, quandoquidem castitati vestrae tot pericula occurrunt, tum ob mores publice pessumdatos, tum ob vitiorum illecebras, quae vobis hodie tam facile insidiantur, tum denique ob nimiam illam necessitudinum libertatem, qua utriusque sexus cives utuntur, et quae interdum in sacri etiam ministerii exercitium irrepere audet. « Vigilate, et orate » (Marc. 14, 38), semper memores manus vestras res sanctissimas tangere; itemque memores vos esse consecratos Deo, eidemque debere unice servire. Vestis ipsa, quam geritis, quodammodo vos admonet ut non mundo, sed Deo vivatis. Omni igitur nisu omnique alacritate efficite, maternae confisi Deiparae Virginis tutelae, ut « nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (Pontificale Rom. In ordin. Diacon.) cotidie sitis.

Quam ad rem opportunum ducimus peculiari modo vos adhortari ut in mulierum consociationibus ac sodaliciis moderandis tales vos exhibeatis, quales sacerdotes addecet; familiaritatem omnem devitate; ac quotiescumque opera vestra necessaria est, eam utpote sacri administri impertite. Atque in iisdem consociationibus dirigendis navitatem vestram iis contineatis limitibus, quos sacerdotale ministerium vestrum postulat.

Nec satis habeatis per castimoniam voluptatibus carnis renuntiare ac per oboedientiam moderatoribus vestris voluntatem sponte subicere, sed animum quoque a divitiis terrenisque rebus cotidie magis abalienatum gerite. Etiam atque etiam vos adhortamur, dilecti filii, ut res fluxas ac perituras huius mundi ne nimis diligatis; sanctissimos veteris nostraeque aetatis viros venerabundi in exemplum intuemini, qui quidem, debitam externorum bonorum abstinentiam summamque Providentis Numinis fiduciam cum flagrantissimo sacerdotali studio coniungentes, miranda prorsus opera patrarunt Deo unice confisi, qui necessaria numquam auxilia denegat. Sacrorum etiam administri, qui paupertatis officio ob peculiare nuncupatum votum non obligantur, huius paupertatis amore ducantur oportet; quem quidem amorem simplicis ac moderatae vitae ratio demonstret, habitatio non sumptuosa declaret, ac denique generosa erga egenos largitas confirmet. Potissimum vero se abstineant ab oeconomicis illis inceptis, quae eos a sacris obeundis muneribus abstrahant, debitamque sibi imminuere possint christifidelium aestimationem. Sacerdos siquidem, cum in animorum salutem procurandam omni ope incumbat necesse sit, illam sibi Apostoli Pauli sententiam tribuere debet : « Non ... quaero quae vestra sunt, sed vos » (2 Cor. 12, 14).

Si heic opportunitas haberetur de virtutibus omnibus enucleate agendi, quibus sacerdos divinum Iesu Christi exemplar aptiore, quo potest, modo in se referat opus est, multa profecto, quae menti Nostrae occurrunt, pertractaremus; voluimus tamen ea solummodo peculiari modo menti vestrae inculcare, quae nostris hisce temporibus potiore ratione necessaria viderentur; ad ceteras autem quod attinet, hanc satis esto aurei libelli de imitatione Christi recordari sententiam: « Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus; et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius conversatio non cum popularibus et communibus hominum viis, sed cum Angelis in caelo, aut cum perfectis viris in terra » (De imit. Christi, l .IV , c. 5, v. 13, 14).

Nemo est qui ignoret, dilecti filii, singulis christianis peculiareque modo sacerdotibus possibile non esse miranda Divini Magistri exempla in cotidianae vitae usu imitari, nisi supernae gratiae auxilio fruantur, iisque utantur eiusdem divinae gratiae instrumentis, quae ipsemet nobis dilargitus est. Idque eo magis evadit necessarium, quo excelsior perfectio est, quam nos attingere debemus, et quo graviores ex natura nostra, in malum prona, oriuntur difficultates. Qua quidem ratione ducti, opportunum putamus gradum facere ad alias, grandidatis ac solacii plenas, proponendas veritates, ex quibus vel luculentius patet quam elata esse debeat sacerdotalis sanctitas, et quam efficaces sint opes nobis a Iesu Christo datae, ut divinae misericordiae consilia ad effectum in nobis deducere possimus.

Quemadmodum omnis Servatoris nostri vita ad sui ipsius sacrificium ordinata fuit, ita pariter sacerdotis vita, qui Christi imaginem in se referre debet, cum eodem, in eodem per eumdemque gratum fiat sacrificium oportet.

Siquidem sacrificium, quod Divinus Redemptor e cruce pendens in Calvariae monte obtulit, non sui proprii corporis tantummodo immolatio fuit; ipse enim semet ipsum piacularem hostiam dedit utpote humani generis Caput; atque adeo « cum spiritum suum in manus Patris commendat, ut homo seipsum commendat Deo, ut omnes homines Deo commendet » (S. Athanas. De incarnatione, n. 12: MG. 26, 1003 s.).

Idem profecto in Eucharistico sacrificio contingit, quod incruenta est crucis sacrificii renovatio: Christus enim semet ipsum Aeterno Patri offert pro sua gloria nostraque salute; quandoquidem autem ipse, sacerdos et hostia, ut Ecclesiae Caput agit, non modo semet ipsum, sed christianos universos et quodam modo omnes etiam homines offert et immolat (cfr. S. Aug. De civitate Dei; l. 10, c. 6: ML. 41, 284).

Iamvero si hoc pro christianis omnibus, maiore profecto titulo pro sacerdotibus valet, qui idcirco praesertim Divini Redemptoris ministri sunt, ut Eucharisticum sacrificium peragant. Quo quidem in Eucharistico sacrificio, dum personam Christi sustinentes, panem et vinum consecrant, quae Corpus et Sanguis Christi fiunt, inexhaustos ex ipso supernae vitae fonte haurire possunt salutis thesauros omniaque illa auxilia, quae sibi non modo necessaria sint, sed suo etiam ipsorum explendo muneri.

Sacrorum nempe administer, dum divinis hisce mysteriis arctissime coniungitur, facere non potest quin esuriat ac sitiat iustitiam (cfr. Matth. 5, 6), seseque vehementer incitatum sentiat ad illi, qua ornatur, tam excelsae dignitati vitam aequandam suam, ad eamdemque se devovendi studio conformandam, cum semet ipsum debeat una cum Christo quodammodo immolare. Quamobrem Eucharisticum sacrificium non modo celebret, sed etiam intima quadam ratione vivat oportet; ita enim supernam vim illam haurire potest, qua fiat ut penitus transformetur, atque piacularem Divini ipsius Redemptoris vitam participet.

Ex Apostoli Pauli sententia, praecipuum christianae perfectionis principium hoc praecepto declaratur: « Induimini Dominum Iesum Christum » (Rom. 13, 14). Hoc autem praeceptum, si ad christifideles omnes pertinet, at potiore quodam modo sacerdotes obstringit. Atqui Iesum Christum indui non modo significat ad eius doctrinam mentem dirigere suam, sed novam etiam vitam ingredi, quae quidem ut Thaboris splendoribus fulgeat, Redemptoris nostri debet imprimis, in Calvaria patientis, doloribus angoribusque conformari. Hoc profecto arduum adsiduumque laborem postulat, quo animus noster quasi victima efficiatur, ut cum Christi sacrificio intima ratione communicet. Hic arduus adsiduusque labor non inani voluntate ducitur, non desideriis ac votis concluditur, sed studiosa esse debet indefessaque actio, quae ad frugiferam animi renovationem contendat: sed pietatis sit oportet exercitatio, qua omnia ad Dei gloriam referantur; paenitentiae sit exercitium, quod immoderatos animi motus temperet ac refrenet; caritatis sit navitas, quae nos erga Deum, erga proximos amore inflammet, nosque ad omnia provehenda misericordiae opera permoveat; sit denique actuosae voluntatis alacritas, qua enitendo eluctandoque per fectissima quaeque attingamus.

Necesse est igitur ut, quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis animus in se referre studeat : quemadmodum nempe Iesus Christus semet ipsum immolat, ita eius administer una cum illo se immolare debet; quemadmodum Iesus expiat peccata hominum, ita sacerdos per excelsum christianae asceseos iter ad propriam perveniat necesse est proximorumque purificationem. Ita enim eum S. Petrus Chrysologus admonet: « Esto Dei sacrificium et sacerdos; non amittas quod tibi divina dedit et concessit auctoritas. Induere sanctitatis stolam; praecingere balteum castitatis; sit in velamento capitis tui Christus; crux in frontis tui munimine perseveret; pectori tuo appone divinae scientiae sacramentum; in odorem thymiama semper orationis accende; arripe gladium Spiritus; altare cor tuum pone et sic corpus tuum admove Dei securus ad victimam... Offer fidem, ut perfidia sit punita; immola ieiunium, ut voracitas cesset; sacrifica castitatem, ut moriatur libido; impone pietatem, ut deponatur impietas; invita misericordiam, ut avaritia deleatur; et ut consumatur stultitia, semper sanctitatem convenit immolare: sic fiet corpus tuum tua hostia, si nullo peccati iaculo fuerit sauciata » (Sermo CVIII: ML. 52, 500, 501).

Quae Nos christianis universis per Encyclicas Litteras Mediator Dei meditanda proposuimus, ea placet in praesens iisdem verbis peculiari modo sacerdotibus iterare: « Christus utique sacerdos est, sed nobis non sibi sacerdos, cum vota religionisque sensus totius humani generis nomine Aeterno Patri deferat; idem pariter victima est, sed nobis, cum semet ipsum in vicem hominis culpis obnoxii reponat. Iamvero illud Apostoli " hoc... sentite in vobis, quod et in Christo Iesu " a christianis omnibus postulat, ut eo modo animum in se referant affectum, quantum humana potest facultas, quo Divini Redemptoris animus affectus erat, cum sui ipsius faciebat sacrificium; humilem nempe referant mentis demissionem, summaeque Dei Maiestati adorationem adhibeant, honorem, laudem, gratiarum actionem. Postulat praeterea ab iisdem ut victimae condicionem quodammodo sumant ut semet ipsos ad Evangelii praecepta abnegent, ut paenitentiae ultro libenterque dent operam, utque admissa quisque sua detestentur et expient. Postulat denique ut omnes una cum Christo mysticam in Cruce mortem obeamus, ita quidem ut Pauli sententiam usurpare possimus: " Christo confixus sum Cruci " » (A. A. S. XXXIX, 1947, pp. 552, 553).

Sacerdotes ac filii dilectissimi, magnum nos habemus in nostris manibus thesaurum ac pretiosissimam margaritam, hoc est, inexhaustas Iesu Christi Sanguinis divitias, iisdem quam largissime utamur, ita quidem ut, per plenum nostri sacrificium Aeterno Patri una cum Christo oblatum, veraces efficiamur iustitiae conciliatores « in iis, quae sunt ad Deum » (Hebr. 5, 1), ac mereri possimus, ut preces nostrae benigne excipiantur, ac superfluentem gratiarum imbrem impetrent, quae Ecclesiam omnesque animos recreent atque fecundent. Tum solummodo, cum nempe veluti unum erimus cum Christo per suam nostramque immolationem, vocemque nostram cum caelestis Hierosolyrnae habitatorum choro conseremus secundum illud « illi canentes iungimur almae Sionis aemuli » (Brev. Rom. Hymn. pro off. Dedic. Eccl.), tum solummodo, Servatoris nostri virtute corroborati, e sanctitatis vertice, quem assecuti fuerimus, tute poterimus ac secure cunctis hominibus impertire per sacerdotale ministerium nostrum supernam Dei lucem supernamque vitam.

Perfecta sanctitatis forma id etiam requirit ut cum Deo continenter communicemus; ut autem eiusmodi communicatio, quae sacerdotali animo cum Deo intercedat oportet, per subsequentes dies et horas ne intermittatur, Ecclesia sacros administros officio teneri iussit horarias preces recitandi. Ea hoc modo Divini Redemptoris praecepto fideliter obsecuta est dicentis: « Oportet semper orare et non deficere » (Luc. 18, 1). Siquidem, quemadmodum Ecclesia ab effundendis precibus nullo tempore cessat, ita percupit ut filii sui supplicationes numquam intermittant; iisdemque Apostoli Pauli adhortationem repetit: « Per ipsum [Iesum] offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius » (Hebr. 13, 15). Sacrorum autem administris hoc peculiare munus concredit, ut nempe, populi etiam nomine comprecando, omnis temporis rerumque decursum quodammodo Deo consecrent.

Huic officio obsequens sacerdos, illud vertentibus saeculis, agere pergit, quod Christus fecit, qui « in diebus carnis suae preces supplicationesque... cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia » (Ibid. 5, 7). Hae siquidem preces, cum adhibeantur Christi nomine, hoc est « per Dominum Nostrum Iesum Christum », qui, conciliator noster apud Patrem, suam eidem perpetuo offert satisfactionem, sua promerita validissimumque sui Sanguinis pretium, singulari procul dubio efficacitate pollent. Sunt enim peculiari ratione « vox Christi », qui « orat pro nobis ut sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum » (S.Aug. Enarr. in Ps. 85, n. I.; ML. 37, 1081). Parique modo sunt semper « vox Ecclesiae », quae vota ac desideria christifidelium omnium refert; qui quidem una cum sacerdotis precibus eiusque fide coniuncti, laudibus Iesum Christum prosequuntur, ac per ipsum Aeterno Patri grates agunt, ab eoque quovis die, quavis hora necessaria impetrant auxilia. Itaque quod Moyses quondam fecit, cum in montis vertice brachia ad caelum extollens cum Deo colloquebatur ab eoque pro populo suo, in subiecta valle aerumnis laborante, misericordiam efflagitabat, id per sacros administros quodam modo cotidie iteratur.

At horariae preces multum etiam multumque ad sanctitatem efficaciter assequendam conferunt; non enim agitur solummodo de formularum recitatione, vel de canticis, quae ex artis legibus rite pangantur; non agitur solummodo de peculiaribus observandis normis, quas rubricas vocant, vel de externis tantum divini cultus caerimoniis; sed potiore ratione agitur de ascensu mentis animique nostri ad Deum, ut cum beatis spiritibus, laudes eidem in aeternum concinentibus, copulemur (cfr. Litt. Enc. Mediator Dei: A. A. S. XXXIX, 1947, p. 574). Quamobrem horariae preces, ut in eartnn notatur initio, « digne, attente ac devote » recitandae sunt.

Opus est autem ut sacerdos has supplicationes fundat eadem illa mente, qua Divinus Redemptor precabatur. Est igitur quasi ipsa vox eius, quae per suum administrum a clementissimo Patre suo redemptionis beneficia implorat; est ipsa vox eius, cui Angelorum Sanctorumque agmina in Caelo, christianorumque multitudines in terra coniunguntur, ut debita Deo gloria referatur; Iesu Christi advocati nostri vox est, qua immensi suorum meritorum thesauri nobis impertiuntur.

Frugiferas illas veritates, quas Spiritus Sanctus per Sacrarum Litterarum sententias pandit, atque Patrum Doctorumque scripta commentantur, accurate diligenterque meditemini. Dum labia vestra, divina verba repetunt quae afflatu superni Flaminis tradita fuere, nihil tanti thesauri amittatis; utque animus vester Dei voci fideliter resonet, ea omnia, quae mentem vestram avocent, adsidue studioseque dispellite; atque intentas cogitationes vestras colligite, ut faciliore ac fructuosiore ratione aeternarum rerum contemplationi vacetis.

In Encyclicis Litteris Mediator Dei copiose satis enucleavimus qua de causa Ecclesia per annuum liturgiae cursum in memoriam revocet aptoque ordine veluti ante oculos repraesentet omnia Iesu Christi mysteria, diesque etiam festos celebrari iubeat Mariae Virginis sanctorumque Caelitum. Haec doctrinae praecepta, quae christianis universis, utpote omnibus utilissima, impertivimus, addecet omnino vos, sacerdotes, peculiari modo recolere; vos dicimus, qui per Eucharisticum sacrificium Divinumque Officium, quod dicitur, in hoc eodem liturgiae cursu praecipuas partes agitis.

Ecclesia praeterea, ut nos ad sanctimoniam alacrius cotidie assequendam compellat, alia etiam pietatis exercitia, praeter Eucharisticum sacrificium et horarias preces, enixe nobis commendat. De quibus quidem placet aliquid heic attingere vestraeque considerationi proponere.

Imprimisque ad sacram meditationem nos adhortatur, quae mentem ad superna transvehit, et ad caelestium rerum cogitationem advocat, itemque animum nostrum, Dei desiderio inflammatum, recta ratione ad eum dirigit. Haec sacra meditatio aptissime nos praeparat ad Eucharisticum celebrandum sacrificium et ad debitas post illud grates agendas Deo; ad suavem nos inducit liturgiae pulchritudinem percipiendam gustandamque; itemque ad aeternas veritates et ad miranda Evangelii exempla ac praecepta contemplanda nos permovet.

Iamvero haec Evangelii exempla Divinique Redemptoris virtutes prorsus necesse est ut sacrorum administri diligentissime in se referant. Sed, quemadmodum corporis cibus vitam nostram non alit, non sustentat, non auget, nisi digestus ac confectus in nostram fuerit substantiam conversus, ita sacerdos, nisi meditando contemplandoque Divini Redemptoris mysteria — qui quidem summum atque absolutum perfectionis exemplar est ac sanctitudinis fons inexhaustus — eius vitam vivat, sui suorumque sensuum dominio potiri non potest, neque animum purificare suum, neque ad virtutem, ut oportet, contendere, nec rieninue sarra munera sua fideliter. actuose, frugifere obire.

Gravi igitur officio Nos teneri ducimus ad cotidianae meditationis usum vos peculiari modo cohortari; quem quidem usum Codex etiam Iuris Canonici clericis omnibus commendat (cfr. can. 125, 2). Quemadmodum enim ex cotidiana eiusmodi meditatione sacerdotalis perfectionis studium alitur ac refovetur, ita ex eius neglegentia illud oritur spiritualium rerum taedium, quo pietas defervescit ac languet, et quo non tantum suus cuiusque ad sanctitatem impulsus vel intermittitur. vel retardatur, sed sacri etiam ministerii opera haud levia capiunt detrimenta. Quamobrem iure meritoque asseverandum est peculiarem sacrae meditationis efficacitatem nulla posse alia ratione haberi, atque adeo cotidianus eius usus nullo alio modo substitui posse.

A caelestium autem rerum commentatione contemplationeque supplicationes viva voce factae ne disiungantur; ceteraeque ne desint privatim precandi formae, quae apte, pro peculiari sua cuiusque condicione, ad fovendam animi cum Deo coniunctionem conferant. Illud tamen animadvertendum est: potius quam multiplicatas preces, pietatem valere ac verax et ardens supplicandi studium. Hoc enim ardens precandi studium hodie potissimum, si umquam alias, necessarium est, dum « naturalismus », qui dicitur, hominum mentes animosque incessit, et dum virtus periculis omne genus circumvenitur, quae quidem interdum sacrum etiam obeuntibus ministerium occurrunt. Quid enim melius efficere possit, ut ab hisce insidiis praecaveatis, quid aptius mentem vestram ad superna erigat, vosque cum Deo coniunctos vivere iubeat, quam constans ad eum admota oratio divinique supplicatio auxilii?

Cum autem sacerdotes peculiari titulo Mariae Virginis filii vocari queant, temperare sibi non poterunt quin eam incensissima pietate adament, fidenti eam animo invocent, validamque eius tutelam frequenter implorent. Cotidie igitur, quod Ecclesia ipsa commendat (cfr. C. I. C. can. 125, 2), mariale rosarium recitare studeant; qua quidem recitatione etiam Divini Redemptoris mysteria meditanda nobis proponuntur, nosque « ad Iesum per Mariam » ducimur.

Praeterea sacrorum administer, antequam cotidianos suos concludat labores, ad Eucharistica tabernacula adeat ibique aliquantisper saltem commoretur, ut Iesum in suo caritatis sacramento adoret, ut tot hominum ingratitudinem expiet, ut magis in dies divino amore ferveat, ut denique nocturnae etiam requietis tempore, quod mortis silentium in mentem revocat, aliquo modo praesens in sacratissimo eius Corde permaneat.

Neque praetermittat suae conscientiae secreta cotidie perscrutari suique ipsius censuram gerere; quod procul dubio tantum valet simul ad spiritualis vitae rationem per elapsi diei spatium inquirendam, simul ad illa removenda obstacula, quae virtutis incrementa vel retardent, vel praepediant, simul denique ad ea omnia alacrius persequenda, quae sacerdotalia munera magis frugifera efficiant, et ad caelestis Patris, ob tot misere acta, misericordiam implorandam.

Quae quidem misericordia et admissorum venia per Paenitentiae Sacramentum nobis peculiari modo comeditur, quod praecipuum est divinae bonitatis opus, quo infirmitas nostra roboratur. Numquam contingat, dilecti filii, ut salutaris huius reconciliationis administer hoc Sacramento se abstineat. Hac de re, ut nostis, hoc Ecclesia edicit: « Curent locorum Ordinarii, ut clerici omnes Paenitentiae Sacramento frequenter conscientiae maculas eluant » (C. I. C. can. 125, 1). Quamvis enim Iesu Christi ministri, miseri tamen sumus; quomodo igitur possumus Dei aram ascendere ac sacra pertractare, nisi saepe nos expiare ac purificare studeamus? Hac enim ratione « recta sui ipsius cognitio augetur, christiana crescit humilitas, morum eradicatur pravitas, spirituali neglegentiae torpori obsistitur, conscientia purificatur, roboratur voluntas, salutaris animorum moderatio procuratur, atque ipsius sacramenti vi augetur gratia » (Litt. Enc. Mystici Corporis Christi: A.A.S. XXXV, 1943, P. 235).

Quam ad rem opportunum etiam ducimus vos adhortari, dilecti filii, ut in spiritualis vitae itinere ingrediendo persequendoque ne nimis vobis confidatis, sed demisso docilique animo ab iis consilium suscipiatis petatisque auxilium, qui sapienti moderatione vos regere possint, qui adventantia pericula vobis praenuntiare queant, itemque consentanea vobis indicare remedia, et in difficultatibus omnibus ex internis externisve rebus oriundis, vos recta ratione ducere, vosque ad perfectionem illam, cotidie auctiorem dirigere, ad quam sanctorum Caelitum exempla probatique christianae asceseos magistri vos alliciant et advocent. Etenim sine prudentibus hisce conscientiae moderatoribus, plerumque difficillimum est supernis Sancti Spiritus impulsionibus divinaeque gratiae recto modo obsecundare.

Cupimus demum Spiritualium omnibus commendare Exercitiorum usum. Cum enim nos per aliquot dierum spatium ex suetis rebus suetisque vivendi agendique rationibus segregamus, ac solitudinem silentiumque petimus, tum facilius profecto secundas damus aures divinis eloquiis, quae altius in animos descendunt nostros; dumque nos haec Exercitia ad officia sanctius exsequenda revocant et ad suavissima Iesu Christi mysteria contemplanda, voluntatem nostram ita confirmant, ut serviamus illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris » (Luc.1, 74, 75).

In Calvariae monte Divini Redemptoris fuit transverberatum latus, ex quo sacer eius cruor defluxit, qui veluti amnis per saeculorum cursum exundans, animos hominum eluit, eorum peccata expiat, eisdemque salutis thesauros impertit.

Ad hoc autern celsissimum obeundum ministerium sacerdotes destinantur. Ipsi enim non modo Iesu Christi vitam et gratiam mystici eius Corporis membris conciliant, cum iisdemque communicant, sed etiam ad eiusdem mystici Corporis fovendum incrementum conferunt, cum novos continenter debeant Ecclesiae filios donare, eosque educere, excolere, moderari. Cum « dispensatores mysteriorum Dei » (1 Cor. 4, 1) sint, perfecta caritate debent Iesu Christo famulari suasque vires omnes in fratrum salutem impendere. Cum lucis apostoli sint, Evangelii doctrina collustrare mundum debent, christianaque fide ita ipsimet intus vigere, ut eam cum ceteris participare possint, ac Divini Magistri exemplis et praeceptis insistentes, ad eum omnes reducere queant. Gratiae ac veniae apostoli sunt, atque adeo hominum procurandae saluti se omnino devoveant, eosque ad Dei aram advocent, ubi caelestis vitae pane enutriri possint. Caritatis apostoli sunt; huius igitur caritatis opera atque incepta urgeant, cum praesertim nostris hisce temporibus indigentium necessitates in immensum succreverint.

Curet praeterea sacerdos ut christifideles doctrinam de « Sanctorum Communione » recte intellegant, sentiant, experiantur: impenseque eam per instituta illa promoveant, quae ab « Apostolatu liturgico » et a « precationis Apostolatu » nuncupantur. Parique modo ceterae omnes apostolatus formae rationesque provehantur, quae hodie, ob peculiares christiani populi necessitates, tanti momenti sunt tantaeque gravitatis. In id nempe diligentissime contendatur, ut sacra catechesis omnibus impertiatur, ut « Actio Catholica » ac « Missionalium Actio » quam latissime propagentur et foveantur; itemque ut ea omnia per laicos viros apte instructos ac conformatos cotidie maiora incrementa capiant, quae ad rem socialem recte ordinandam pertineant, quemadmodum nostra postulat aetas.

Animadvertat tamen sacerdos gravissimum sibi creditum ministerium eo fructuosius fore, quo arctius ipse cum Christo coniunctus, eiusque spiritu ductus operetur. Tum enim sacerdotalis eius actio non in naturalem tantum operositatem desinet, quae corpus animumque fatiget, et quae sacrum administrum, haud mediocri cum sui ipsius Ecclesiaeque detrimento, ex recto possit itinere abstrahere; at eius labor eiusque constantes nisus divinae gratiae ope corroborabuntur, quam quidem si Deus superbis denegat, iis tamen, qui demisso animo in « vinea Domini » operantes, non se suaque quaerunt (cfr. 1 Cor. 10, 33), sed Dei gloriam hominumque salutem, large libenterque concedit. Quamobrem Evangelii praeceptis obsecutus, ne sibi, ut iam diximus, suisque viribus confidat, sed superno potius auxilio, secundum illud « Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed, qui incrementum dat Deus » (1 Cor. 3, 7). Per apostolatum hac conformatum ratione id non evenire non potest, ut sacerdos nempe superna quadam vi omnium animos vehementer ad se alliciat. Cum enim in se in suosque mores vivam quasi referat Iesu Christi imaginem, omnes, qui eo magistro utantur, intima Quadam suasione compulsi, facile agnoscent eum non sua, sed Dei verba loqui, itemque non sua, sed divina virtute operari: « Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus » (1 Petr. 4, 1). Quin immo, dum ipse ad sanctitatem nititur, suumque munus summa perfectione exercet, tam studiose debet Iesu Christi partes personamque agere, ut verecunde queat Apostoli gentium iterare sententiam «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (1 Cor. 4, 16).

Hisce de causis, dum debitis eos honestamus laudibus, qui Dei amore proximorumqrue caritate ducti per hos annos, qui immane diuturnumque bellum subsecuti sunt, totis viribus in id incubuere ut, Episcopis praeeuntibus ac ducibus, tot rerum animorumque miserias relevarent, abstinere non possumus quin sollicitudinem anxitudinemque Nostram iis significemus, qui ob peculiaria rerum temporumque adiuncta in externarum actionum vorticem nimio saepius ita se ingurgitarunt, ut primum neglegerent sacerdotum officium, hoc est, officium suae ipsius procurandae sanctitatis. Publice iam ediximus (cfr. A. A. S. XXXVI, 1944, p. 239; Epist. Cum proxime exeat) ad rectius iter eos esse revocandos, qui temere autument salutem hominibus afferri posse per eam, quae « actionis haeresis » iure meritoque nominatur; per actionem dicimus, quae divinae gratiae ope non innitatur, neque ea constanter adhibeat necessaria assequendae sanctitudinis adiumenta quae a Iesu Christo fuere data. At pari modo opportunum duximus eos ad sacri ministerii opera impellere, qui animum ab externis rebus nimis abalienatum gerant, ac quasi superni auxilii potentia diffidentes, in id non satis contendant, pro facultate cuiusque sua, ut christiani spiritus virtus in vitae usum omnibus illis agendi rationibus inducatur, quas nostra tempora postulent (cfr. Orat. die 12 mensis sept. a. 1947 habitam).

Vos igitur omnes enixe adhortamur ut arctissime cum Divino Redemptore coniuncti, cuius virtute omnia possumus (cfr. Phil. 4, 13), impensa sollicitudine adlaboretis, ut eorum pro viribus aeternam procuretis salutem, quos Providentissimus Deus apostolicis concredidit laboribus vestris. Quam vehementer cupimus, dilecti filii, ut sanctissimorum sitis illorum virorum aemulatores, qui elapsa aetate immensis exantlatis laboribus praeclare testati sunt quid possit hoc in mundo operari divinae gratiae potentia. Utinam illam Apostoli gentium sententiam sibi unusquisque vestrum, christifidelibus testantibus, sincere demisseque tribuere possit: « Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris » (2 Cor. 12, 15). Mentes superna luce collustrate; conscientias recto itinere dirigite; atque animos, vel dubitatione aestuantes, vel dolore excruciatos, confirmate ac reficite. Hisce autem praecipuis apostolatus operibus alia etiam adicite, quorum necessitatem hodierna tempora clamant. Omnibus tamen manifestum pateat sacerdotem quavis sua agendi ratione nihil aliud quaerere, nisi animorum bonum, ad nihil aliud spectare, nisi ad Christum, cui suas vires ac semet ipsum consecrare debet.

Quemadmodum vero, cum vos ad vestram adipiscendam sanctimoniam admonuimus, vos adhortati sumus ut vivam Christi imaginem in vestros mores referatis, ita in praesens ad sacerdotalis muneris vestri sanctitatem atque efficientiam procurandam provehendamque vos etiam atque etiam appellamus, ut Divini Redemptoris vestigiis continenter insistere studeatis; qui quidem, Spiritu Sancto plenus, « pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo » (Act. 10, 38). Eodem vos Spiritu roborati, eiusque fortitudine impulsi, tale vos procul dubio expleturi eritis ministerium, quod, christiana alitum atque inflammatum caritate, et superna virtute polleat, et ad eamdem virtutem cum ceteris communicandam contendat.

Apostolicum studium vestrum divino illo amore flagret, quo onmia aequo animo toleretis, quo rebus non debilitemini adversis, et quo omnes amplectamini homines, tenuiores, vel rerum amplitudine praestantes, amicos, vel inimicos; fideles, vel infideles. Cotidianum eiusmodi laborem cotidianasque aegritudines a vobis poscit animorum salus, pro qua Servator noster dolores angoresque suos eo usque patientissime tulit, ut ad supremos cruciatus et ad mortem perveniret, quibus quidem nos voluit in divinam amicitiam restituere. Hoc unum, ut nostis, summum omnium bonorum est. Ne nimia igitur cupiditate exoptetis ut felix habeatur rerum successus; parique modo, si impense licet adlaborando, optatos tamen non poteritis consequi fructus, ne concidatis animo; etenim « alius est qui seminat, et alius est qui metit » (Io. 4, 37).

Hoc praeterea apostolicum studium vestrum summa benignitate niteat; quandoquidem, si necessarium omnino est errores refellere ac vitiis repugnare — ad quod quidem faciendum officio tenemur omnes — semper tamen sacerdotis animus miseratione moveatur necesse est; oportet siquidem omni nisu profligare errores, sed errantes fratres adamare eosque impensa caritate revocare ad salutem. Quot bene facta, quot miranda opera viri sanctitudine ornati patrare potuere ob suam etiam animi benignitatem; idque in rerum quoque adiunctis hominumque classibus, ubi omnia fere fallaciis ac vitiis circumveniebantur! At procul dubio ille suo officio deesset, qui ut hominibus gratificaretur, pravis blandiretur eorum voluntatibus, vel minus rectis eorum cogitandi agendique rationibus non sine thristianae doctrinae morumque probitatis discrimine obsecundaret. Cum tamen Evangelii praecepta sarta tectaque servantur, cum qui misere lapsi sunt, sincero desiderio moventur ad frugem redeundi bonam, tum illius sententiae reminiscatur sacerdos, quam Divinus Magister Apostolorum Principi tradidit, qui ab eo percontabatur quotiens fratribus venia concedenda foret: « Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies » (Matth. 18, 22).

Vestra eiusmodi navitas non ad fluxa et caduca, sed ad aeterna potissimum spectare debet. Praecipuum hoc esto sacrorum administrorum propositum, qui ad sanctitatem, ut debent, contendere velint : pro divina tantum gloria animorumque salute laborare. Quot sacerdotes, in gravibus nostrorum temporum rerumque angustiis Apostoli gentium exempla ac monita prae oculis habuere, qui quidem parvo contentus et quae omnino necessaria essent solummodo quaerens asseverabat: « Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus » (Tim. 6, 8).

Ex hac temperata terrenarum rerum abstinentia, quae cum Divinae Providentiae fiducia coniungitur, et quae summae laudis praeconio digna Nobis videtur, sacerdotale ministerium uberes profecto in spiritualem et in socialem etiam Ecclesiae utilitatem edidit fructus.

Haec impensa denique operositas vestra sapientiae ac disciplinae luce collustretur, caritatis ardore foveatur. Qui reapse ad propriam proximorumque sanctimoniam nititur, solidam callere debet doctrinam, quae non modo ad theologica studia quod attinet, sed ad ea etiam omnia, quae ex rebus pervestigandis excolendisque nostra peperit aetas, pertineat oportet; atque hisce animi ornamentis praeditus sacrorum adrninister, sicut optimus pater familias proferre « de thesauro suo nova et vetera » (cfr. Matth. 13, 52) poterit, ita quidem ut ministerium suum et ab omnibus valde aestimetur, et frugiferum evadat. Imprimis autem ministerium hoc vestrum huius Apostolicae Sedis praescriptis ac datis ab Episcopis normis fideliter conformetur. Numquam eveniat, dilecti filii, ut novae illae apostolatus formae rationesque, quae hodie tam opportunae sunt, iis praesertim in regionibus, ubi clerus impar est numero, vel in inertia iaceant, vel, cum non sint recto ordine instructae, christiani populi necessitatibus non respondeant.

Operosum igitur eiusmodi studium vestrum cotidie magis augeatur, Ecclesiam Dei roboret, christifidelibus in exemplum praeluceat, atque ingentia propugnacula excitet, ad quae quidem Dei hostium incursus misere confringantur.

Cupimus etiam ut paterna haec adhortatio Nostra peculiari modo sacerdotes illos attingat, qui demisso quidem animo, sed incensa caritate, in ceterorum sacerdotum sanctitudinem procurandam augendamque sollerter incumbant, sive eorum consiliarios agant, sive eorum conscientiae moderatores vel Paenitentiae Sacramenti administros. Quod hi in Ecclesiae inaestimabile bonum conferunt, plerumque, dum vivunt, silentio obtegitur; at in divini Regni gloria aliquando luculentissime manifestabitur.

Nos quidem, qui non multos ante annos magno cum animi solacio summos decrevimus Sanctorum Caelitum honores Taurinensi sacerdoti Iosepho Cafasso — qui, ut nostis, temporibus difficillimis, sacrorum administris non paucis tam sapienter, tam sancte moderatus est, ut eorum non modo virtutem proveheret, sed eorum etiam sacerdotale munus salutiferum admodum redderet — fore omnino confidimus, ut ob eius etiam patrocinium validissimum Divinus Redemptor noster multos concedat paris sanctitatis sacerdotes, qui semet ipsos suosque in sacro ministerio collegas ad tam excelsam vitae perfectionem dirigant, ut christifideles omnes praeclara eorum intuentes exempla, ad ea ultro libenterque sequenda permoveantur.

III

Hucusque praecipuas veritates ac praecipua scribendo proposuimus praecepta, quibus Catholicae Ecclesiae sacerdotium eiusque explenda munera innituntur. Hisce profecto veritatibus ac normis qui sacerdotes sunt sanctitate exornati, ii procul dubio per cotidianam cuiusque suam agendi rationem, diligenter obsequuntur; dum contra, proh dolor, desertores ac transfugae a susceptis per sacram ordinationem officiis misere recesserunt.

In praesens vero, ut paterna haec adhortatio Nostra efficacior evadat, opportunum ducimus nonnulla, quae ad hodiernae vitae usum peculiari modo pertineant, satius enucleare. Idque eo vel magis quod nostra hac aetate novae interdum rerum condiciones habentur novaeque disceptationis causae, quae diligentiores a Nobis requirunt animadversiones diligentioresque curas. Cupimus igitur clerum universum, imprimisque sacrorum Antistites paterno adhortari animo ut ad ea omnia provehenda, quae nostris hisce temporibus necessaria videantur, toto pectore incumbant: quae autem recto itinere devia vel prorsus depravata habeantur, ea ad veritatem, ad probitatem, ad virtutem reducant.

Ut probe nostis, post diuturnas ac varias recentis belli vicissitudines, sacerdotum numerus cum in catholicorum regionibus, tum in missionalium terris, impar plerumque increscentibus necessitatibus est. Quamobrem sacerdotes universos adhortamur, sive qui in saeculo vivunt, sive qui in religiosos Ordines vel in religiosas Congregationes adsciti sunt, ut coniunctis voluntatibus coniunctisque fraterno animo viribus ad communem metam alacriter procedant, hoc est, ad Ecclesiae bonum et ad suam proximorumque assequendam sanctitatem. Omnes utique, etiam qui umbratilem in recessu et in silentio vitam traducunt, ad sacerdotalis ministerii efficacitatem, precando seseque devovendo, conferre queunt; qui tamen actione etiam possunt, id libenter, id alacriter faciant.

At alios quoque necessarium est, divina adspirante gratia, advocare collegas ac laboris socios. Hac de re Nos sacrorum praesertim Antistites paterno admonemus animo, itemque ceteros omnes, qui christiani gregis quovis modo curam gerunt, ut gravissimam huiusmodi causam agant ac provehant, cui quidem futurus Ecclesiae status coniungitur quam maxime. Societati a Christo conditae procul dubio necessarii sacerdotes numquam deerunt; vigilemus tamen oportet ac laboremus omnes, illius sententiae memores: « Messis quidem multa, operarii autem pauci » (Luc. 10, 2) ac omni nisu contendamus ut quam plurimi habeantur et quam sanctissimi Dei administri. Divinus ipse Redemptor nobis indicat quo aptiore modo frequentes suscitari queant sacerdotii candidati: « Rogate... Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (Ibidem). Humilibus nempe ac fidentibus ad Deum admotis precibus id impetrare debemus.

At necesse quoque est ad invisibilem superni Flaminis impulsionem actionemque eorum praeparentur animi, qui ad ingrediendum sacerdotium divinitus vocentur; ad quod quidem efficiendum cum christiani parentes, sacri pastores, Paenitentiae Sacramenti administri ac Seminariorum moderatores multum profecto conferre possunt, tum universi etiam sacerdotes ac christifideles, quibus Ecclesiae incrementa provehere eiusque occurrere necessitatibus cordi sit. Dei administri non modo sacris concionibus ac catecheseos institutionibus ad populum habitis, sed privatis etiam opportune intersertis sermonibus, sedulo curent ut illae refellantur praeiudicatae ac fallaces opiniones, quae hodie adversus sacerdotium tam late proferuntur; atque etiam eius excelsam dignitatem, pulchritudinem, utilitatem et eximia promerita in sua luce ponant. Patres vero matresque familias cuiusvis ordinis impensas ad Caelum admoveant preces, ut digni habeantur qui unum saltem e prole sua divino servitio mancipare queant. Omnes denique, qui christiano censentur nomine, officio sibi ducant eos fovere omnique ope iuvare, qui se ad sacra vocatos sentiant.

Sacerdotii candidatorum instituere ac fovere dilectum quod Codex Iuris Canonici (cfr. can. 1353) animorum pastoribus concredit eisdemque valde commendat, omnibus etiam sacrorum administris peculiari curae esse debet; qui quidem, non modo aeterno Numini demisse generoseque grates agant ob inaestimabile acceptum beneficium, sed nihil antiquius, nihil optatius habeant, quam sibi aliquem deligere omnique ope iuvare successorem, quem illis perspexerint dotibus ornatum ad tantum opus necessariis. Utque id efficacius assequi possint, adulescentibus praesertim, quibus familiariter utantur, et in quibus divinae vocationis indicia animadverterint, optima exempla praebeant, quae imitentur.

Prudens ac sapiens huiusmodi candidatorum dilectus semper et ubique instituatur; non igitur inter iuvenes habeatur solummodo, qui iam in Seminario vitam agant, sed inter eos etiam qui in quibusvis litterarum ludis ac scholis disciplinarum studiis dent operam, atque inter eos potissimum, qui in variis apostolatus formis atque inceptis adiutricem suam navitatem praestent. Hi siquidem, etsi sero sacerdotium ingrediuntur, cum tamen iam graves eluctati fuerint difficultates, et in agitatione vitae animum firmaverint suum, cumque iam in operibus elaboraverint, quae cum sacerdotali munere arcte coniunguntur, maioribus non raro enitent solidioribusque virtutibus.

Semper tamen necessarium est in singulos sacerdotii candidatos diligentissime introspicere, ac praesertim exquirere qua mente, quibus de causis eiusmodi inierint consilium. Ac peculiari modo, cum de pueris agitur, attente considerare oportet utrum necessariis animi corporisque dotibus iidem praediti sint, et utrum ad sacra suscipienda munera adspirent ob eorum tantum nobilitatem ac spiritualem suam ceterorumque utilitatem.

Vos profecto, Venerabiles Fratres, probe nostis quae sint mentis animique ornamenta, quibus, ad eiusmodi causam quod attinet, Ecclesia postulat ut sacrorum alumni praestent; supervacaneum igitur esse ducimus hisce exponendis rebus rationibusque immorari. Opportunum potius putamus vos adhortari, ut ea, qua enitetis, prudentia sedulo exquiratis, utrum, qui sacros suscipere ordines velint, physice etiam idonei sint; idque eo vel magis quod recens bellum succrescentem praesertim subolem funeste non raro affecit pluribusque modis perturbavit. Hi igitur candidati accurate hac de causa inspiciantur, adhibito etiam, si oportet, probati medici iudicio.

Hoc sapienti prudentique dilectu fore confidimus, ut ubique conferta habeantur lectissimaque sacrorum alumnorum agmina.

Quodsi plures sacri Pastores in gravi sunt sollicitudine, quod rariores cotidie adulescentes exsistant, qui sacerdotalia munera affectent, non minore tamen iidem sollicitudine afficiuntur de iuvenum institutione, qui in sacra iam fuerint Seminaria assumpti. Non nescimus profecto, Venerabiles Fratres, quam arduum id opus sit, quotque quantisque implicetur ad perficiendum difficultatibus; sed ex necessario hoc adhibito officio maximum reportabitis solacium, quandoquidem, ut Decessor Noster Leo XIII monet, « ex industria diligentiaque in instituendis sacerdotibus posita, fructus percipietis summopere optabiles, munusque vestrum episcopale multo sentietis esse ad gerendum facilius, ad utilitatem uberius » (Litt. Enc. Quod multum ad Episcopos Hungariae, die 22 mensis Augusti a. 1886: Acta Leonis, vol. VI, p. 158).

Quamobrem a Nobis opportune factum censemus, si documenta vobis statuerimus, quae necessitate imperantur, hodie maiore quam cum maxima, sanctos educandi sacerdotes.

Animadvertendum primo loco est Seminariorum alumnos, qui primis disciplinis instituantur, nonnisi adulescentulos esse a nativo suae domus humo separatos. Res igitur ipsa postulat ut, quam pueri in Seminariis vitam ducant, cum communi omnium puerorum vita, quantum potest, congruat; magni tamen hinc eorum religiosa conformatione existimata, hinc naturalibus eorum facultatibus spectatis ingeniique propensionibus: quae omnia in spatiosis et capacibus locis excurrant oportet ad salubritatem et ad tranquillitatem idoneis. Attamen hac etiam in re « aeque mensura ac temperatio » serventur; ita quidem ut numquam eveniat ut « in sumptuosis domibus et in exquisitis suavitatibus et commodis » (cfr. Allocut. d. 25 Novembris a. 1948 habitam: A. A. S. XL, 1948, p. 552) ii vitam agant, qui ad sui abnegationem atque ad evangelicam virtutem conformari debeant.

In universum elaborandum praecipue est, ut singulorum puerorum indoles cuiusque propria recte conformetur; in iisque magis magisque se explicet conscientia quid ex actibus suis in se recidat periculi, quid ipsi de hominibus ac de eventibus iudicii ferant, quid denique ipsi operis ultro sponteque suscipiant. Quam ob causam ii qui sacris Seminariis praesunt modum prudenter animadversionibus imponent, ac crescentibus iuvenum annis ab strictiore eorum custodia vel cuiusvis generis refrenationibus sensim temperent; id prorsus consecuturi ut sibimet ipsis adulescentes moderentur, seseque suorum esse operum auctores sentiant. In quibusdam, praeterea rebus non modo licitam largiantur alumnis agendi libertatem, sed eos etiam ad secum cogitandum in animo insuescant, ut veritates, quae vel doctrinas vel quae usum spectent, faciliore negotio combibant. Neque extimescant moderatores ne concrediti sibi iuvenes hodiernos cognoscant eventus; quin etiam praeter quam quod illis rerum notitias aperient ex quibus maturum de factis iudicium iidem sibi faciant, controversias etiam de quaestionibus id genus ne declinent, ut iuvenum mentes ad aequam rerum rationumque aestimationem informent.

Quae si normae servatae religiose fuerint, cum alumni, ad probitatem sinceritatemque instituti atque eruditi, suam non minus ac ceterorum vitae integritatem animique firmitatem summo in pretio habeant, a fallacia et a cuiusvis generis simulatione abhorrebunt. Ab eiusmodi integritate ac sinceritate facile proficiscetur, ut a moderatoribus efficientius iidem adiuvari possint, cum dignoscendum sit utrum divinitus ad sacra capessenda munia vocentur.

Ubi vero iuvenes — qui praesertim a teneris in sacra Seminaria fuerint recepti — in locis educentur ab hominum societate paulo nimium seiunctis, ii profecto, cum in publicum prodibunt, haud ex facili sive cum minuta plebe sive cum litteratis hominibus commercium habebunt, fietque eis plurimum, ut aut inconsiderate cum christiano populo se gerant, aut, quam acceperint institutionem, secus existiment. Opera idcirco danda est, ut alumni sensim prudenterque in intima populi consilia ac studia penetrent, ne, sacerdotio aliquando initiati sacrisque addicti muneribus, suae incerti sint actionis; quod non tantum ipsorum perturbaret animos, sed eorum etiam sacerdotales labores minueret.

Ad haec qui sacris Seminariis praepositi sunt plurimas oportet curas locent in mente alumnorum excolenda.

Perspecta sane habetis, Venerabiles Fratres, normas atque praescripta, quae hac de re Apostolica haec Sedes identidem tulit, et quae Nosmet ipsi omnibus commendavimus, cum primum, sub Pontificatus Nostri initio, Seminariorum atque Collegiorum Romanorum alumnos coram admisimus (cfr. Orationem diei 24 mensis Iunii 1939 habitam: A. A. S. XXXI, 1939, pp. 245-251).

Qua de re cupimus cumprimis ne litterarum doctrinarumque studiis ii qui futuri sint sacerdotes iis nihil saltem cedant qui e laicis iuvenibus paris sint disciplinae auditores. Hoc namque si cautum fuerit, et ut discipulorum mentes severius expoliantur, et ut facilius eorum habeatur suo cuiusque tempore dilectus cautum sane fuerit. Re enim vera si id contigerit, cum sacrorum alumnus de suae vitae futura condicione deliberaturus erit, nulla prorsus necessitate astringetur; aberitque plane a periculo ne, quod ea non ornetur eruditione atque doctrina, quae civilia sibi munera obicere possit, viam insistere sibi non paratam cogatur, secundum illam villici infidelis sententiam : « Fodere non valeo, mendicare erubesco » (Luc. 16, 3). Quodsi quis alumnorum, utilem licet Ecclesiae operam ostendens, e Seminario nihilo minus cederet, hoc non esset omnino dolendum; quandoquidem is, rectam viam ingressus, beneficiorum in Seminario acceptorum non recordari non posset, nec ad laicorum hominum catholicam alacritatem multum suae alacritatis non adicere.

In sacrorum institutione alumnorum, quamvis multarum cognitio disciplinarum perquiratur, in quibus hodie rerum socialium investigatio magni quidem est momenti, maxima tamen vis doctrinis philosophicis ac theologicis « ad Angelici Doctoris rationem » (cfr. C. I. C. can. 1366, 2) tribuenda est, cum his necessitatum atque errorum, quae nostra invexerit aetas, notitia coniuncta. Huiusmodi enim doctrinae cum sacerdotibus ipsis, tum christiano populo maximi sunt ponderis et utilitatis: pietatis magistris asseverantibus eas, modo fuerint idonea ratione traditae, ad servandum alendumque fidei studium, ad cupiditates debilitandas, ad animum cum Summo Dei Numine coniungendum maxime valere.

Accedit quod sacerdos, qui veluti « sal terrae » et « lux mundi » (cfr. Matth. 5, 13, 14) est putandus, opus est, ut in fidei tuitione conatu maximo elaboret, Christi Evangelium promulgans, atque oppositos errores coarguens, qui omnibus viis hoc tempore seruntur in vulgus. Atqui erroribus valenter refragari nequibit, nisi quod firmissima philosophiae ac theologiae catholicae elementa penitus didicerit.

A qua causa alienum non est animadvertere docendi rationem, quae in catholicis scholis iamdiu invaluit, plurimum habere efficacitatis simul ad perspicue rerum notiones mente concipiendas, simul ad hoc confirmandum: veritates nempe, quae ut sacrum depositum fuere Ecclesiae, christianorum magistrae, concreditae inter se perfecte congruere ac cohaerere. Non desunt vero hac nostra aetate qui, cum de recentioribus Ecclesiae documentis deflexerint, cumque minus notionum definitae perspicuitati studeant, praeterquam recta discesserint nostrarum scholarum via, erratis etiam ambiguisque opinionibus, ut est experiendo cognitum, introitum patefaciant.

Quare ne sacrorum administrorum studia fluctuationibus, vel dubitationibus miserum in modum haereant, maximopere vos, Venerabiles Fratres, hortamur omnes sedulo evigiletis, ut quas Apostolica haec Sedes de huiusmodi studiis colendis certas constituit normas, eae integra fide accipiantur atque serventur.

Si tam impense, pro Apostolico quo fungimur officio, de clericorum intellegentia praeclare excolenda adhuc admonuimus, haud difficile tamen cognitu est cur nihil sit Nobis potius quam ut eorumdem iuvenum animi moresque probe conformentur; quoniam si secus acciderit, vel exquisitissima doctrina, ob superbiam atque arrogantiam, quae facile descenderit in animos, maximas edere poterit ruinas. Quapropter Ecclesia Mater vult praesertim in sacris Seminariis adulescentes illius sanctimoniae initia inchoënt, quam deinceps in omni vita praestent atque confirment.

Quemadmodum de sacerdotibus iam scripsimus, haud secus nunc instamus ut sacri ordinis alumnis persuasissimum sit debere se ad animi potiunda ornamenta, quae virtutes sunt, omni nisu contendere, eademque postquam assecuti fuerint, fortiter servare studioseque augere.

Cum cotidie, iisdem fere semper horis, eadem pietatis officia adulescentes exsequantur, timeri potest ne cum extrinseca religionis exercitatione intimus animi sensus non consonet; quod ferme ex consuetudine facilius fieri apud eos poterit vel etiam ingravescere, cum sacra iidem domicilia egressi, in necessariam suorum munerum perfunctionem saepenumero rapientur.

Omnis itaque opera atque industria impendatur, ut qui in cleri spem educantur, vitam pie sibi intentam vivant, quae superno spiritu alatur quaeque superno spiritu gubernante moveatur. Omnia iidem operentur divina fide collustrati atque cum Christo Iesu coniuncti; pro certo habentes ab sancto hoc vivendi genere abesse eos non posse, qui sint olim sacerdotio initiandi, Divinique ipsius Magistri personam in Ecclesia gesturi. Nihil enimvero magis sacrorum alumnos impellit ad virtutes sacerdote dignas consequendas, ad perrumpendas difficultates, ad salutaria consilia explenda, quam intimus hic pietatis sensus.

Qui clericorum moribus effingendis dant operam id summe spectent opus est, ut iidem virtutes eas complectantur, quas Ecclesia a sacerdotibus poscit. De quibus cum alio huius Exhortationis loco dixerimus, non est profecto cur eadem hic iteremus. Attamen facere non possumus quin ex omnibus virtutibus, quibus sacrorum alumni exornandi sunt, ad eas singulariter illos hic incitemus, quibus, veluti fundamentis, tota sacerdotum sanctitas nititur.

Pernecesse est iuvenes ita obedientiae studium assequantur, ut suam voluntatem assuescant Dei voluntati candide subicere, cuius sunt Seminarii moderatores veluti interpretes habendi. Ac nihil umquam sit in eorum agendi ratione, quod a divina sit voluntate alienum. Huius, de qua loquimur, obedientiae iuvenes a Divino Redemptore exemplum expetant, cui hisce in terris illud unum erat propositum: « Ut faciam, Deus, voluntatem tuam » (Hebr. 10, 7).

Qui adulescentes in Seminariis versantur iam a primis annis discant ex animo rectoribus suis filiorum more obsequi; ut aliquando Episcoporum suorum voluntati mansuete inserviant; sicut in praeceptis est invictissimi Christi athletae Ignatii Antiochensis: « Omnes Episcopo obtemperate, ut Iesus Christus Patri » (Ad Smyrnaeos, 8, ; MG. 8, 714). « Qui honorat Episcopum a Deo honoratus est; qui clam Episcopo aliquid agit, diabolo servit » (Ibid. 9, 1, 714, 715). « Sine Episcopo nihil facite, carnem vestram ut templum Dei custodite, unionem amate, dissidia fugite, imitatores estote Iesu Christi, sicut et ipse Patris sui » (Ad Philadelphienses 7, 2 ; MG. 5, 700).

Vigil quoque diligensque cura adhibenda est, ut sacrae militiae tirones magni ducant, ament atque in animo suo pudicitiam tutentur, quippe in qua sit magnam partem positum quod eiusmodi vitae genus iidem sibi constituant, in eoque permaneant. Quae propterea, cum in humana consortione in tanta incurrat pericula, est quod, qui sacerdotalem dignitatem suscepturi sint, in illorum animis iamdiu firmiterque inhaeserit. Non modo igitur certiores clerici opportune fiant quid sint sacerdotum caelibatus ab iisdemque servanda castitas (cfr. C. I. C. can. 132), quidve ea officii exigant, sed de periculis etiam moneantur, quae hanc ob rem afferri ipsis possint. Cohortandi item sunt sacrorum alumni, ut iam a prima aetatula ab periculis praecaveant, ad eas confugiendo cupiditatum comprimendarum rationes, quas caelestium rerum magistri suadeant; quoniam quo erit cupiditatum firmior ac constantior moderatio, eo magis in ceteris virtutibus proficiet animus, uberioresque erunt sacerdotalis sollertiae fructus. Quodsi quis clericorum hac in re ad malum se praestiterit proclivem neque, experimento per aequum temporis spatium capto, ab improba propensione se removerit, is erit utique e Seminario exigendus, antequam sacris ordinibus initietur.

Haec, de quibus diximus, ac cetera animi ornamenta, sacerdotibus digna, iuvenes in Seminariis degentes facile sibi comparaverint, si a pueris sinceram ac teneram pietatem suxerint erga Christum Iesum « vere, realiter, et substantialiter » sub Sacramenti augustissimi specie praesentem interque nos hisce in terris commorantem; si simul aeque a Christo incitata fuerint atque in Christum spectaverint vel consilia vel labores quae alumni susceperint. Laetitia vero summa perfundetur sane Ecclesia, si ad pietatem erga sanctissimum Eucharistiae Sacramentum adulescentuli singularem pietatem adiunxerint in Beatissimam Virginem Mariam; pietatem inquimus, cuius impulsu animus se totum Divinae Matri committat, ad eiusque sequenda exempla virtutum moveatur; quandoquidern numquam praeclara sollersque actio in sacerdote desiderabitur, cuius adulescentiam praecipuus enutriverit in Iesum et in Mariam amor.

Facere hoc loco, Venerabiles Fratres, non possumus quin etiam vobis hortatores simus, ut novellorum sacerdotum commendatam singulariter vobis curam habeatis.

Eo tempore quo e Seminarii claustris sacra obituri munera egrediuntur, sacerdotibus, idcirco quod in apertum prosiliunt apostolatus campum, periculum occurrere potest, nisi iam ad novam huiusmodi vitae rationem prudenter ii fuerint instructi. Quam ad rem opportune consideraveritis spes bonas de recentibus sacerdotibus captas saepe posse ad irritum cadere, nisi quis ad labores pedetemptim eos admoverit, nisive ipsis ad labores accedentibus sapienter quis advigilaverit paternoque more moderatus fuerit.

Quapropter probatur valde Nobis novellos hosce sacerdotes, ubicumque potest, per aliquot annos in certa collegia recipi, quibus locis, viris gubernantibus multarum rerum peritis, altius ad pietatem ad sacrasque disciplinas excolantur, ac pro suo cuiusque ingenio ad sacerdotalia munera erudiantur. Has ob causas in votis Nobis est eiusdemmodi collegia vel singula in singulis dioecesibus vel, si res id postulaverit, singula ad plures dioeceses constitui.

Quod ad Nostram hanc Urbem attinet, idem iam Nos, quinquagesimo expleto Nostri sacerdotiii anno, perlibentes fecimus, cum Domum, cui a S. Eugenio nomen est inditum, recentibus a sacerdotio iuvenibus excitari iussimus (cfr. A. A. S. XLI, 1949, pp. 165-167).

Vos adhortamur, Venerabiles Fratres, ut, quantum fieri potest, inexpertos adhuc sacerdotes in mdias ne ingeratis operas, neve eos assignetis locis, vel ab urbe Dioecesis principe vel a celebrioribus eius oppidis remotis. In huiusmodi enim vitae statu si versarentur, segreges, imperiti, periculis oppositi, a magistris prudentibus inopes, incommoda procul dubio ipsi capere eorumque alacritas possent.

Probatur quoque admodum Nobis, Venerabiles Fratres, hos novellos sacerdotes una cum loci curione maximo eiusque administris vivere; propterea quod facilius ita, senioribus praeeuntibus, ad sacra munera iidem poterunt informari, atque pietatis studio ardentius imbui. Animorum Pastores omnes ea de causa commonefacimus in suis, magna ex parte, positum esse manibus futururn horum iuvenum sacerdotum successum. Ardor namque et vis, quibus hi in sacerdotio tirones ad primas se conferunt operas, aut restingui aut certe imminui quandoque poterunt seniorum exemplo, talium videlicet qui sive virtutum ornamentis non niteant, sive, illata causa ne veteres, quibus assueti sunt, consuetudines immutentur, otiosum praeoptent vitae institutum.

Quod in votum iam venerat Ecclesiae (cfr. C. I. C. can. 134) id Nos et nunc comprobamus et commendamus vehementer, iniri scilicet vel ab unius curiae vel a plurium vicinarum curiarum clero communis vitae consuetudinem.

E qua communis vitae consuetudine etsi quaedam incommoditates oriri possunt, nemini tamen dubium est maximas proficisci utilitates: primum caritatis atque alacritatis studium magis magisque cotidie apud sacerdotes incendi; deinde christiano populo documentum supponi quomodo iidem sint a suis ipsorum rationibus a suisque propinquis voluntate seiuncti; tum palam fieri omnibus quam religiosa cura sacerdotes castimoniae suae consulant.

Ceterum opus est etiam studiis sacrorum administros dare operam, uti Codice Iuris Canonici continetur: « Clerici studia, praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne intermittant » ( Can. 129). Quo Codice praeter quam quod periculum a sacerdotibus novellis praecipitur « singulis annis saltem per integrum triennium » faciendum (Can. 130, 1), conventus quoque saepius in anno ab iisdem habendi praescribuntur « ad scientiam et pietatem . . . promovendam » (Can. 131, 1).

Sed ad studia incitanda, quae saepenumero sacerdotes prae domesticae exiguitate rei celebrare nequeunt, summopere expedit locorum Ordinarios, ex vetere praeclaroque Ecclesiae instituto, bibliothecas vel ad aedem Dioecesis principem, vel ad canonicorum collegia, vel ad curias ipsas quondam ordinatas, in pristinam revocare dignitatem.

Quae quidem bibliothecae, quamvis plerumque expilatae eversaeque fuerint, non raro tamen acceptis quasi permagna hereditate cum membranis tum libris aut scriptis aut typis excusis adhuc ornantur, atque ditantur : « quae praeclaro sane testimonio hinc sunt quantos Ecclesia exantlaverit labores quantaque auctoritate floruerit, hinc qua divina fide pietateque maiores nostri arderent, studia exercerent, politam elegantiam adamarent» (cfr. Epistulam Emi Card. Petri Gasparri, a publicis Ecclesiae negotiis, ad Italiae Episcopos datam die 15 mensis Aprilis anno 1923 : in Enchiridion Clericorum, Typ. Pol. Vat. 1937, p. 613). Ne neglectorum receptaculorum loco hae bibliothecae existimentur, sed veluti viventis potius structurae, in qua idoneum conclave libris pervolutandis paretur. At cumprimis bibliothecae ad nostrorum temporum usus ordinentur, atque scriptis omne genus instruantur, praecipua religiosarum et sociabilium rerum ratione habita ; ut nimirum praeceptores, ut curiones, ut novissimi praesertim e sacerdotibus satis inde doctrinarum ad veritates evangelicas promulgandas ad erroresque redarguendos haurire possint.

IV

Nostrarum denique partium esse ducimus, Venerabiles Fratres, de difficultatibus vos commonere, quae ad nostra haec tempora proxime pertinent. Exploratum certumque esse vobis arbitramur serpere latius et gravius in dies novarum rerum studium inter sacerdotes, ut plurimum sive eruditione atque doctrina sive vitae severitate minus quam ceteri praeditos.

Per se novitas neutiquam est veritatis indicium, atque una ea est condicione laudanda, ut simul veritatem, confirmet, simul probitati ac virtuti conducat.

Hac, quae volvitur, aetate graviter quidem itinere deerratum est: est siquidem dolendum plura philosophorum genera internasci, eademque, hominum moribus nullo modo emendatis, dilabi ; insignia ad deformitatem artis opera cerni, quae christianum nihilo secius nomen mentiuntur; administrandae rei publicae rationem magis ad singulorum civium quam ad communem omnium prosperitatem haud paucis in locis spectare; vitae instituta de oeconomicis ac sociabilibus rebus plus periculi hoestis quam versutis hominibus moliri. Ex quo proclive consequitur sacerdotes nostris hisce diebus omnino non deesse, in quos eiusmodi contagio aliquo modo influat; qui non numquam opiniones imbibant vitaeque genus, etiam in ipso vestis ornatu cultuque corporis, instituant, aeque a sua dignitate aeque a suis muneribus aliena; qui novitatis cupiditate ducantur, cum in concionibus ad christianum populum habendis, tum in adversariorum erroribus coarguendis; qui denique, cum haec fecerint, non solum animi sui fidem infirment, sed, sua etiam attrita fama, efficacitatem sacri officii extenuent.

Quibus super rebus diligentiam summopere excitamus vestram, Venerabiles Fratres, nihil sane dubitantes inter immodicam, quae apud non paucos invaluit, vel acti temporis vel futuri cupiditatem, eam, vos esse prudentiam adhibituros, quae tum etiam sapiens ac vigilans sit oportet, cum in novis periclitabitur viis, quid alacritatis quidve contentionis suscipiendum sit quaerens, ut una veritas tandem victrix emergat. Longe plane absumus, ut profiteamur apostolicos labores non debere cum ipsa, quae nunc agitur, vita congruere, neque eas, quae nunc instituuntur, operas non debere huius aetatis necessitatibus inservire. Sed cum sacerdotalem quamvis in Ecclesia sumptam operositatem per legitimae dignitatis gradus necesse sit digeri, nova hac de re incepta non nisi Episcopo sinente ineantur. Sacri autem Pastores ex eadem regione vel Natione hisce super causis identidem opportuna consilia inter se conferant, ea quidem mente ut propriis locorum utilitatibus prospiciant, ac rationibus caveant ad religiosam actionem magis accommodatis atque idoneis. Quae si omnia ad mandatum ordinem relata fuerint, sacerdotum officia non poterit quidem efficacitas non consequi. Haec sibi persuadeant omnes: Aeterni Numinis potius quam hominum voluntati esse obsequendum, atque apostolicam assiduitatem non pro suis cuiusque opinationibus, sed pro sacrae potestatis aut legibus aut normis esse praebendam. Spe enim usquequaque destituitur qui in opinione est posse se insolitis atque absurdis agendi rationibus et animi sui egestatem obtegere et Christi prolatando regno efficientem dare operam.

Porro non dissimilem recto huic, de quo diximus, agendi modo sacerdotibus ineundum esse putamus, cum de doctrinis socialibus, perinde ut hodie explicantur, causa versatur.

Sunt quidem hoc tempore qui ad communistarum, quos vocant, machinationes id videlicet cumprimis spectantium, ut quibus temporalem iidem polliciti fuerint felicitatem, ex eorum animis fidem extrahant, non modo expavescant, sed aestuante etiam sint animo. Verumtamen Apostolica haec Sedes, documentis recens hac super re datis, luculentem stravit viam, cui se committant omnes, e qua, salva officii conscientia, excedat nemo.

Ex alia vero parte non desunt qui se pavidos atque incertos ostendant, ad oeconomicam illam rationem quod attinet, quae a nimio privatarum divitiarum congestu nomen invenit; ex quo gravia consequi nocumenta Ecclesia non semel declaravit. Ecclesia siquidem non tantum ingentium opum ac vel ipsius possidendi iuris abusus indicavit, quos eadem oeconomica ratio parit ac defendit, sed etiam edocuit divitiae ac possessiones ad res labore procreandas conferant oportere, cum universae hominum societatis emolumento, itemque cum humanae libertatis dignitatisque tuitione atque incremento. Quae ex utraque oeconomica ratione oriuntur damna omnibus peculiarique modo sacerdotibus persuadeant, ut de re sociali doctrinam, quam Ecclesia tradit, fideli animo amplectantur, eamdemque cete is irnpertiant ac pro viribus in usum deducant. Haec enim doctrina una potest tam late invalescentibus malis mederi; quandoquidem omnia iustitiae unaque simul caritatis officia summa perfectione componit; ac talem excitari iubet societatis ordinem. qui singulos cives non opprimat, neque ob nimium utilitatis cuiusoue suae studium invicem eos distineat, sed omnes potius quodam mutuarum rationum concentu fraternaeque necessitudinis vinculis devinciat.

Sacerdotes, Divini Magistri vestigiis insistentes, egentium atque opificum necessitatibus pro facultate occurrant, iisque omnibus, qui in rerum angustiis versentur; in quibus quidem non pauci, ut omnes norunt, e media etiam societatis classe atque ex ipso sacerdotum ordine censendi sunt. Nihilominus eos ne neglegant, qui, cum satis fortunae habeant, animi tamen egestate laborant; atque adeo ad vitam penitus instaurandam vocandi sunt, Zachaei exemplo in memoriam redacto, qui dixit: « Dimidium bonorum meorum . . . do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum » (Luc. 19, 8). Cum de re sociali causa vertitur, sacrorum administri numquam obliviscantur quo suum debeat spectare munus: alacres nempe ac nihil haesitantes recta ea proponant doctrinae principia, quae, in variis societatis classibus, ad ius dominii, ad divitias, ad iustitiam caritatemque pertineant; eademque principia quo aptiore modo efficienda sint suo exemplo doceant.

Haec tamen doctrinae praecepta laici homines ad effectum deducenda curent. Quodsi ad rem pares non sint, eos sacrorum administer quam aptissime instruat atque conformet.

Heic opportunum esse ducimus causam attingere de domesticarum rerum angustiis, quibus plurimi sacerdotes post recens bellum afflictantur; in iis praesertim regionibus, quae vel eiusdem belli causa, vel ob politicarum rerum statum maxima acceperunt detrimenta. Harum rerum condicionibus cum acerrime Nos angamur, nihil reliqui facimus, quod pro facultate Nostra possit calamitates, aerumnas summamque multorum indigentiam relevare.

Probe nostis, Venerabiles Fratres, Nos — quibus in locis maiores viderentur esse necessitates — per Sacrum Consilium cleri disciplinae praepositum, extraordinarias Antistitibus fecisse facultates ac peculiares edidisse normas, quibus graviores oeconomicarum rerum disparilitates aequo modo componerentur, quae ad sacerdotes pertinerent Dioecesis cuiusque suae. Atque exploratum Nobis est alicubi sacrorum administros non paucos, laude sane dignos, suorum Pastorum monitis obsecutos esse; alicubi vero, ob natas difficultates, datas normas integra ex parte suos effectus consecutas non fuisse. Vos igitur adhortamur ut, paterno ducti animo, inceptum iter insistatis, cum non liceat operarios in vineam Domini missos cotidiano carere pane. Hac de re ne gravemini identidem Nos certiores facere qui successus operam vestram consecuti fuerint.

Ac praeterea consilia illa summopere commendamus, Venerabiles Fratres, quae inter vos collaturi estis, ut non modo in praesens sacerdotibus cotidiano victui necessaria ne desint, sed ut iisdem, etiam in posterum, certis statutis opportunisque rationibus, prospiciatur — quod quidem in civili societate factum admodum probamus — idque cum praecipue vel iidem sacerdotes in morbos incidant, vel devexa valetudine laborent, vel senectute conficiantur. Ita enim eos sollicitudine exsolveritis de futuro ipsorum vitae statu.

Quam ad rem gratum placet sacerdotibus Nostrum significare animum, qui incommoda posthabentes, quae inde sibi exoriantur, suis in sacro ministerio collegis, ope egentibus, suppetias venerint ac veniant, senio praesertim, vel infirmitate affectis. Id enim praestantes, egregium mutuae illius caritatis praebent indicium, quam Christus discipulis suis quasi insigne dedit, quo ab omnibus dignoscerentur: « In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem » (Io. 13, 35). Ominamur quoque ut arctioribus cotidie fraternae huius necessitudinis vinculis Nationum omnium sacerdotes invicem copulentur, ut luculentius usque pateat eos, cum Dei communis omnium Patris administri sint, eodem, ubique gentium commorentur, amoris afflatu inter se animari.

At vobis procul dubio perspectum est gravibus huius causae difficultatibus vos mederi penitus non posse, nisi christifideles etiam se officio teneri sentiant, pro sua cuiusque parte, clero subveniendi; ac nisi opportuna omnia adhibeantur, quae ad huiusmodi conducant finem.

Propterea concreditum vobis populum admoneatis debito eum obstringi ferendi opem sacerdotibus, qui in necessitate versentur; quandoquidem semper Divini Redemptoris sententia viget: « Dignus est enim operarius mercede sua » (Luc. 10, 7). Quomodo enim a sacrorum administris alacrem sui muneris operam postulari potest, quibus necessariae ad vivendum res non suppetant? Ceterum qui christifideles hoc neglegunt, Ecclesiae inimicis, etsi nolentes, viam quasi sternunt, qua facilius iidem queant ad inopiam in non paucis Nationibus redigere clerum, ut eum a legitima auctoritate abstrahant.

Ii etiam, qui publicae rei praesunt, pro diversis Civitatum condicionibus, necessitatibus cleri consulant oportet, ex cuius perfunctione muneris plurimae utilitates ad civium animos eorumque mores, summo cum totius societatis profectu, permanare possunt.

Postremo, antequam scribendi finem faciamus, temperare Nobis non possumus quin ea hortamenta summatim heic vobis iteremus, quae cotidie ante oculos habeatis necesse est, utpote praecipuae existimandae sint vitae navitatisque vestrae normae. Cum Iesu Christi sacerdotes simus, eo contendamus oportet, ut quam ipse egit, hominum redemptio validissimam in singulorum animos vim exserat. Gravissimas autem aetatis huius nostrae necessitates intento reputantibus animo, enitendum nobis est ut fratres, vel a recto itinere aberrantes, vel cupidinum obcaecatos caligine, ad christiana praecepta reducamus; ut populos christianae doctrinae luce collustremus, christianis regamus normis et christianorum officiorum conscientia penitus informemus; ut denique omnes incitemus ad veritatis et iustitiae animose certanda certamina.

At propositam metam tum solummodo assecuturi erimus, cum ad talem sanctitudinis pervenerimus verticem, ut quam a Christo vitam virtutemque in nos derivaverimus, eam in ceteros effundamus.

Singulos igitur sacerdotes Apostoli hortatione monemus: « Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi... cum impositione manuum presbyterii » (Tim. 4, 14); « in omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis » (Tit. 2, 7, 8).

Dilecti filii, suscepti muneris gratiam plurimi facientes, ita vivite ut eadem in vobis vigeat fructusque pariat uberrimos, qui ad spiritualem Ecclesiae utilitatem ad eiusque inimicorum emendationem summ,opere conferant.

Utque paterna haec adhortatio Nostra quod spectat feliciter assequatur, vos etiam atque etiam hisce verbis admonemus, quae hoc Sacro praesertim vertente Anno tam opportuna videntur : « Renovamini . . . spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Eph. 4, 23, 24); « estote . . . imitatores Dei, sicut filii carissimi: et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo » (Ibid. 5, 1); « implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et in canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Ibid. 5, 18, 19), « vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis » (Ibid. 6, 18).

Quae Apostoli gentium incitamenta animo recogitantes, opportunum ducimus suadere vobis ut, hoc eodem Sacro volvente Anno, Spiritualibus Exercitiis operam praeter statum ordinem detis; ita quidem ut, pietatis ardore moti, quem inde percepturi estis, ceterorum quoque animos ad potiundos divinae indulgentiae thesauros aptius advocetis.

Cum autem peculiari modo experiemini quam difficile sit per arduum sanctimoniae procedere iter, ac vobis creditis perfungi officiis, tum ad eam fidentes oculos fidentemque animum erigite, quae Aeterni Sacerdotis cum sit Genetrix, catholici quoque cleri est Mater amantissima. Non modo huius Matris erga vos benignitatem optime nostis, sed multis etiam locis, illius Immaculati Cordis misericordia concionando proposita, christiani populi fidem ac pietatem mirum in modum saepenumero exsuscitastis.

Si omnes Deiparae Virgini flagranti in amore sunt, at singulari dilectionis studio ipsa sacerdotes amplectitur, qui vivam Iesu Christi imaginem in se referunt. Cum igitur eiusmodi singularem amorem ac peculiarem in vos omnes Beatissimae Virginis tutelam summo cum animi solacio consideraveritis, tum vestros sentietis ad sanctitatem et ad sacerdotalia exercenda munera nisus faciliores fieri.

Nos Almae Dei Parenti, caelestium gratiarum conciliatrici, omnes quotquot in orbe terrarum sunt sacerdotes, enixe commendatos volumus, ut, ea deprecante, largissimam Deus effusionem sui Spiritus descendere iubeat; qui quidem et sacrorum omnes administros ad sanctimoniam impellat, hominumque genus renovatis moribus instauret.

Quae fausta ac salutaria, Immaculatae Virginis Mariae interposito patrocinio, eventura sperantes, supernorum munerum copiam omnibus imploramus; sacris praesertim Antistitibus ac sacerdotibus, qui, cum Ecclesiae iura eiusque libertatem pro officii sui conscientia tuiti fuerint, insectationes, carcerem, exsilium patiuntur. Eos Nos peculari caritate prosequimur; utque sacerdotali illa, qua adhuc in exemplum praestitere, fortitudine ac virtute excellere pergant, paterno eos adhortamur animo.

Quorum interea supernorum munerum sit auspex paternaeque voluntatis Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, cunctoque clero vestro amantissime impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIII mensis Septembris anno Maximi Iubilaei MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
  Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 529 - 567
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 12-13, pp. 657 - 702.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana