Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

CATHOLICAS STUDIORUM UNIVERSITATES

FOEDERATIO CATHOLICARUM STUDIORUM UNIVERSITATUM CONSTITUITUR 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Catholicas studiorum Universitates, insignes doctrinae sacrae altiorumque humanarum disciplinarum sedes, Sancta Mater Ecclesia, divinae veritatis magistra ac tutrix, per totum fere orbem condidit, ne, tot repentibus erroribus, tot scholis cum Dei religionisque neglectu vel contemptione institutis, studiosa discipulorum soboles deciperetur et ingentia pateretur animarum detrimenta.

Eadem ergo provida Mater abhinc quindecim praesertim lustris, quibus ad defectionem a Summa Veritate improbe et infense est incitatum usquequaque, omni ope enixa est ut haec scientiae rectique cultus plantaria quam maxime promoveret, virtutibus christianis informaret atque, supremo suo magisterio firmiter inhaerentia, iurium Dei vindicandorum valida efficeret praesidia hominumque tenebris abvolutorum perfugia salutis.

Igitur hae Catholicae studiorum Universitates, inter tot temporum ac rerum difficultates a Sancta Sede excitatae, tardius quidem quod ad numerum, augescebant ac maiores in dies colligebant vires, adeo ut iam totum terrarum orbem rutila luce collustrent; haud secus ac «granum sinapis.. quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est omnibus oleribus et fit arbor ita ut volucres caeli venient et habitent in ramis eius» (Matth. XIII, 32).

Maximis ergo hisce studiorum domiciliis tam feliciter propagatis, perutile visum est ut eorum magistri et alumni in communem quandam consociationem coalescerent, quae, Summi Pontificis, utpote omnium Patris et Doctoris, auctoritate suffulta, collatis consiliis iunctaque opera lumen Christi impensius diffunderet ac dilataret.

Quocirca factum est ut anno MCMXXIV duodeviginti Athenaea Catholica, fel. mem. Pio PP. XI, Decessore Nostro, probante amplissime ac benedicente, foedere sociarentur eo consilio, ut eorundem Rectores una cum professoribus aliisque ab ipsis delegatis, sollemnes conventus per temporis intervalla agentes, ea pertractarent negotia quae ad praecelsum eorum finem communiter provehendum maxime utilia forent et accomodata.

Nunc vero, immanissimo confecto bello, inter ea quae ad pacem caritatemque inter homines conciliandam ac firmandam conferunt, perquam opportunum habendum est, si omnes totius orbis Catholicae studiorum Universitates in magnam foederationem conveniant.

Quibus omnibus mature perpensis, Venerabilis Frater Noster, Josephus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Pizzardo, Albanensis Episcopus ac Sacrae Congregationis de Seminariis studiorumque Universitatibus Praefectus, praecibus Nos adiit ut memoratam Athenaeorum Catholicorum foederationem constituere dignaremur, Nos autem, qui nihil antiquius habemus quam ut bonis studiis uberiora addamus incrementa et doctrinae Catholicae latiorem ubique pandamus viam, huiusmodi vota libenti animo censuimus excipienda.

Itaque praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostra atque de Apostolicae potestatis plenitudine, Catholicarum studiorum Universitatum foederationem, erigimus et constituimus, quae complecti valeat Athenaea quae vel Sancta Sedes ipsa per orbem canonice erexit erigetve in posterum, vel tamquam ad normam Catholicae institutionis directa eique plane conformata aperte agnoverit, omnibus privilegiis, iuribus et officiis personas, ad quas pertinet, cumulantes simulque definientes ut ea ipsa Foederatio Statutis regatur quae a Sacra Congregatione Seminariis Studiorumque Universitatibus praeposita, fuerint approbata. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Haec edicimus, statuimus ac declaramus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam, secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Julii, anno MCMXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis
Ecclesiae negotiis
HERMENEGILDUS BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis.

_____________________________

AAS, Annus XXXXII - Series II - Vol. XVII, 1950, pp. 385-387.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana