Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

MAXIMA INTER MUNERA*

BEATA MARGARITA VIRGO, E REGIA ARPADENSIUM HUNGARICA FAMILIA,
 ORDINIS S. DOMINICI MONIALIS, SANCTORUM CATALOGO ADSCRIBITUR.

 

Maxima inter munera, quae ex Apostolico ministerio, Nobis, licet immeritis, divinitus commisso, obire satagimus, nullum sane gravius, nullum est dulcius, nullum quod maius inter multiplices quibus nunc premimur curas et anxietates Nobis afferat solacium, quam supremos sacri cultus honores iis decernere fidelibus, qui, dum viverent, omni virtutum genere ad perfectionis usque gradum emicuerint, miracuIorum ab omnipotenti Deo ipsorum intercessione, potissimum post eorum obitum, patratorum gloria fulserint, et constantem sanctitudinis famam merito adepti sint. Quod quidem Romani Pontifices, divino afflante Spiritu, ad nostra usque tempora, toto catholico orbe plaudente, eo maiori sollicitudine ac frequentia praestiterunt, quo numerosioribus apud Deum intercessoribus praeclarisque virtutum exemplis christiana plebs indigere videretur.

Quos inter iure meritoque accensendam modo duximus Beatam Virginem illam, catholicae Hungaricae gentis decus, Margaritam, Belae Quarti Regis filiam, incliti S. Dominici Ordinis monialem, quae, cum in antiqua cultus possessione exsistat, et de cuius heroicis virtutibus et dc miraculis constans sit historicorum fide dignorum communis assertio et continuata prodigiorum fama non deficiat, digna sane videtur, quam Nos, etsi non per formalem et suetam sollemnem canonizationem, suprema tamen sententia Nostra declaremus Sanctam esse, et in Sanctorum album adscribendam decernamus. E regia Arpadensium Hungarica familia, quae sola uno eodemque tertio decimo saeculo quattuor quidem alias praeclaras vitae sanctitate feminas Ecclesiae Dei genuit, videlicet S. Elisabeth, a fel. rec. Gregorio Nono, Decessore Nostro, anno millesimo ducentesimo trigesimo quinto inter Sanctos relatam, B. Agnetem Pragensem, eius sobrinam, et Belae Quarti Regis filias, Cunecundem et Iolentam, quarum cultus ab Apostolica Sede confirmatus est, originem duxit Margarita. Anno circiter millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, cum Tartari, Battho duce, Poloniam et Pannoniam ferro ignique vastarent, et Hungaria, tot christifidelium sanguine irrorata, eorum ferissimas pateretur vastationes, ex piis parentibus Bela Quarto, Hungarorum Rege, et Maria Lascaris Regina, Dalmata receptis arce, nata est Beata Margarita. Conceptam prolem genitores pro regni liberatione suaque salute, quasi piaculum quoddam, si filia nasceretur, eam Deo consecrarunt; eorumque preces et vota exaudita sunt; nam, pacatis repente omnibus, Budam ipsi una cum recens nata Margarita remigrare potuerunt. Eam, avito regno tutelarem e materno sinu factam, parens optima, promissi et beneficii memor, ad Vesprimiense sanctimonialium monasterium S. Catharinae Virginis et Martyris « Ordinis S. Dominici » ante annum aetatis quartum deduxit, ut ab ipsa iam tenera aetate regularibus imbueretur consuetudinibus et Deo aptius serviret. Crucis ibi discipula ex corde effecta, domumque regiam prorsus oblita, Margarita docili obedientique animo ita floruit, ut moniales tenerrima eam dilectione prosequerentur; atque, praeter aetatem, angelicam in Iesum Christum ac Deiparam Virginem pietatem colebat; ingenuos ostendit mores animique candorem; et illico promeruit ut Rex regum speciem eius concupisceret.

Vix quinque annos nata, una cum sororibus disciplinam recipere voluit, ieiunare et cilicium adhibere. Quare rex pater eius, Hungarica natione contra Tartarorum incursiones operibus munita, ut securius efficaciusque sibi suoque regno divinum auxilium conciliaret, in Danubii insula, quam olim Leporum, hodie S. Margaritae, appellant, ad Beatissimae Virginis Mariae honorem quoddam monasterium aedificavit, in quo nedum pias sacras virgines collocandas curavit, quae, veluti hostiae viventes, Deo soli se devoverent, eiusque ac Deiparae laudes canerent, sed suam etiam filiam, Margaritam, quam inter alios suos liberos eo teneriori amplexabatur affectu, quo certiora piae Deo placitae conversationis in ea primodia cernebat.

Interim illa, quae sua fecisse visa est Apostoli verba : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, honestis cuiusdam Poloniae Principis recusatis nuptiis, duodennis vota solemnia coram venerabili Magistro Ordinis Humberto nuncupavit. Adhuc autem ab Othocaro, Bohemiae Rege, serio expetita, ut suam Divino Sponso fidem datam totis viribus intactam scrvaret, ad illam et quamvis aliam occasionem importunae sponsalium instantiae auferendam, se Christo palam desponsatam prodere voluit et sacrum capitis velamen enixe postulavit, et quarta decima die Iunii mensis, anno millesimo ducentesimo sexagesimo primo ab Archiepiscopo Strigoniensi, adstantibus quoque Episcopis Waciensi et Nitriensi, nec non plurimis ecclesiasticis viris, ad S. Elisabeth amitae suae aram, maximo cum gaudio, obtinuit. Virginum Sponso ita consecrata, mundi suique contemptu, et carnis maceratione, Regi ipsi Martyrum impigre studuit assimilari. Deterrimis semper amicta vestibus, abiectisque muneribus inhians, verrere domum, sordes abstergere, parare cibos et gravi saepe pondere onerari in deliciis habuit. Aegrotis sororibus et ancillis ipsis, quarum aliquando morbo infici ceterae timerent, tali inserviebat caritate et abiectionis desiderio, ut gravia cuncta et infima officia erga ipsas sibi unice arrogaret.

Manus gelu et cubitos ac genua humi adhaesione tumescere et dilacerari nil reputans, attritum multo ieiunio corpus cilicio, flagris et insomni nocte, acriter divexabat, tum sextis maxime feriis ac pridie Christi Domini et Deiparae Virginis solemnitatum, tum diebus quindecim Paschali sacramento praeviis. Passionis item mysteria cum singultu recolebat et martyrii aestu flagrabat. Coram Christo Iesu velis eucharisticis abscondito, aut ad crucem depicto, libentius et ad multas quotidie horas, cor suum effundens, ubique tamen et fere sine intermissione orabat, praescriptae divinae laudi integrum non raro addens psalterium, ad Deum Patrem orationes, vel ad Paraclitum Spiritum, aut dilectissimae sibi Dei parenti Virgini salutationes. Virtutes omnes, theologales in primis, in gradu heroico, impenso studio excoluisse fertur et in earum exercitio ad mortem usque constanter perseverasse, ita ut maximo esset ceteris ad virtutem incitamento.

Margaritae virtus praefulsisse videtur acerrimi belli tempore, quod inter eius patrem Belam Quartum Regem fratremque Stephanum propter regni gubernationem et ad illud successionem ortum est et per quattuor circiter annos perduravit, in quo, confuso omni ordine iustitiae et postposito Dei timore tam in praelatis quam in baronibus, multa millia innocentium absque iustitiae aequitate perierunt.

Tam infausta calamitas Margaritae animum ita excruciavit, ut lacrimae ipsi fuerint panis die ac nocte: paternam enim prospiciebat familiam simultatibus ac discidio tam acriter dilaniatam, populum periclitantem sine sexus et aetatis discretione oppressum, sanctam quoque matrem Ecclesiam, non tantum in huius regni, sed in aliis etiam christianitatis partibus, tirannide conculcari et dilacerari, claustra et religiosorum loca absque habitatore desolari, divina omnia humanaque iura inique permisceri. Ut Omnipotentis Dei iram placaret suaeque genti divinam conciliaret clementiam, uberius ipsa flebat suumque corpus macerabat ieiuniis, vestita cilicio, quasi omnium tam inique circa Deum agentium lugens peccata et oppressorum deflens calamitates totaque precibus apud Deum instabat, ut dextera suae pntentiae, obstructis et refrenatis iniquorum potentiis, defenderet innocentes sanctamque matrem Ecclesiam, suo pretioso sanguine congregatam, Dominus Iesus Christus.

Porro Margarita actionem suam non coërcuit tantum intra incensissimas ad Deum precationes et durissimam poenitentiam, verum etiam auctoritate aut dignitate insignito, patratam; quod effecit ut illa patris regis iram in se converterit atque eius persecutionem quoque, blanditiis prius spretis, pati debuerit; quam autem ipsa minime metuit et impavida tulit, quin opus suum intermitteret humanam pravitatem reprobandi simulque adversariorum animos pacificandi.

Eius preces abundantissime ad Deum effusae, cum virginei sui corporis maceratione coniunctae, ab Altissimo tandem exauditae sunt, patrem inter et fratrem pace restituta, quae in Leporum insula, in ipso monasterio a Margarita sanctificato, solemniter sancita est anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto.

Ad magis magisque firmandam regni tranquillitatem Bela Rex familiam suam affinitate coniungendam censuit cum Carolo Andegavensi Comite, qui, anno ducentesimo sexagesimo sexto supra millesimum, Neapolis Rex factus est; ac propterea cum ipso filiae suae Margaritae nuptias proposuit, adiciens se a Clemente Papa Quarto a religionis votis pro ea facile obtenturum dispensationem. Margarita et hac tertia vice propositas nuptias illico recusavit, libere respondens servare velle virginitatem suam Domino Iesu Christo. Et Divinus hic Sponsus, fidelis semper et generosior, qui in famulae suae corde dulcem fecerat mansionem, eam supernis donis uberrime cumulavit, passionis suae sociam atque consolationis et potestatis consortem reddidit viventem pariter et post mortem.

Illa namque fertur vel a pueritia prophetizans, et inter sacra sensibus avocari solita, cordium arcana cognovisse, sanationes et prodigia non pauca divina facultate perpetrasse.

Proximae tandem mortis praescia, ardenter petiit et, sicut desideraverat, pluries recepit extrema Ecclesiae sacramenta, quibus angelica pietate susceptis, in festo Sanctae Priscae, anno millesimo ducentesimo septuagesimo, lustris sex aetatis nondum expletis, diademati Christi innexa Margarita caelos intravit. Virgineum eius corpus futurae resurrectionis decus quoddam cum suavi fragrantia prae se ferens, solemni pompa sepulcro illatum, supplicantium morbis, uti refertur, medicina fuit: et multa prodigia narrantur et gratiae concessae, Dei Famulae intercessione invocata, usque ad praesens.

Nil ergo mirum est quod Margaritae nomen celeberrimum est in Hungarica regione, clarumque in aliis: terrenam namque patriam heroicarum virtutum suavitate, atque sanctitudinis lumine atque miraculorum fama ipsa illustravit; sed extra quoque patriae fines per inclitum praecipue Praedicatorum Ordinem, qui singulari se Beatae protectione auctum gloriatur, nomen illud gloriosum evasit sive legendis, quae de Margarita uti de sancta statim post eius obitum evulgatae sunt, sive maxime ex processu apostolica auctoritate sex post annos a regiae Virginis morte constructo, in quo saepe saepius Beatae vel Sanctae titulus a testibus Margaritae tribuitur, ab ecclesiastica, suprema quoque, auctoritate sancitus.

Cultus autem huic Dei Famulae exhibitus, statim post pretiosum eius obitum inceptus, novo semper lumine coruscans, ad nostra usque tempora pervenit. Etenim luce clarius eruitur tum ex biographicis historiis, variis linguis concinnatis; tum ex monumentis; quae inter pretiosum pallium exstat ab Elisabeth, Hungariae Regina, uti fertur, Nostrae Basilicae S. Petri anno millesimo trecentesimo quadragesimo tertio donatum, in quo, una cum B. Virginis Mariae, Ss. Apostolorum Petri et Pauli, quattuor Hungaricae regiae familiae Sanctorum imaginibus, Margaritae quoque filiae Regis Hungariae conspiciebatur imago, cui quoque Sanctae titulus tribuebatur; tum ex fidelium veneratione erga Famulae Dei sepulcrum et reliquias; tum ex pluribus Beatae depictis imaginibus, decurrente aetate auctis, quibus publicus venerationis cultus exhibetur; tum ex festivitate, in qua Beatae memoriam Hungaricus populus recolit eique suam exhibet ardentem devotionem.

Eruitur potissimum ex facultate ab Apostolica Sede concessa officium recitandi et Missam celebrandi de Beata illa Virgine, primum Transilvaniensi Dioecesi a Decessore Nostro Pio Papa Sexto anno millesimo septingentesimo octogesimo nono; quam facultatem Pius Papa Septimus universo Praedicatorum Ordini extendit anno millesimo octingentesimo quarto; quare Beatae festum prima vice ab eodem Ordine in hac ipsa Nostra Urbe, in Basilica S. Mariae supra Minervam, vicesima sexta die Ianuarii mensis, anno insequenti magna cum pompa celebratum est.

Quum itaque ad Beatae Margaritae aequipollentem canonizationem decernendam, iuxta sapientissimi Praedecessoris Nostri, Benedicti Papae XIV, normas, requisitae condiciones concurrere viderentur, dilectus Filius Noster Iustinianus S. R. E. Cardinalis Serédi, Princeps Primas Hungariae et Archiepiscopus Strigoniensis, omnium etiam nomine Hungariae Antistitum, dilecti Filii Hungarici Regni Moderatores et Principes ac tota fere Hungarorum Natio, una cttm Ordinis Praedicatorum Magistro Generali, et innumeris catholici orbis Cardinalibus, Episcopis et religiosis familiis, supplicia vota Nobis porrexerunt, instantissime postulantes ut de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine Beatam Margaritam Virginem Sanctorum albo adscribere dignemur.

Nos igitur, haec vota benigne excipientes, Sacrae Rituum Congregationi rem plene cognoscendam expediendamque lubentissime commisimus, eo vel magis quia vota ipsa Nostro etiam voto quam maxime respondere vidimus, quod in magnifica Congressione Eucharistica Internationali trigesimaquarta Budae celebrata, cuius gratissima nunquam ex animo Nostro memoria discedet, Nos, tunc Legatus a Latere fel. rec. Pii Papae Undecimi, ex corde promere voluimus.

Sacra itaque Rituum Congregatio per Sectionem Historicam documenta omnia, a dilecto Filio Benedicto Lenzetti, Ord. Praedicatorum Postulatore Generali ac sedulissimo huius Causae Procuratore, allata, ad criticae scientiae normas, ea qua par est diligentia cribravit, eademque probandi vi pollere declaravit; nec non de Beatae Margaritae vita, deque eius sanctitatis, miraculorum fama ac publico et liturgico cultu per saeculorum decursum amplissime investigavit et comprobavit.

Quibus praehabitis. in eiusdem S. Congregationis comitiis die tertia decima Iulii mensis huius anni, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales eidem Sacrae Congregationi praepositi, audita dilecti Filii Nostri Raphaëlis Caroli eiusdem S. R. E. Cardinalis Rossi, Causae Ponentis, relatione, qua amplissime ostendit constare de Beatae Margaritae vitae sanctitate, de virtutibus ab eadem in heroico gradu exercitis, quarum praecipue caritas, precandi studium et arctissima poenitentia enituere, de cultu sive a populo ab obitus die ad nostra usque tempora eidem Beatae exhibito, sive etiam liturgico ab Apostolica Sede indulto, nec non de miraculorum fama, qua Ipsa honestatur; auditis quoque Officialium eiusdem S. Congregationis Praelatorum votis, omnibus mature perpensis et discussis, pro oblatis precibus excipiendis Nobis proponendum censuerunt.

Nos autem die tertia et vicesima insequenti, de his omnibus relatione Nobis facta per venerabilem Fratrem Nostrum Carolum S. R. E. Cardinalem Salotti, Episcopum Praenestinum et Sacrorum Rituum Congregationis Praefectum, Sacrae eiusdem Congregationis sententiam lubenti animo excipiendam duximus. Omnibus itaque mature perpensis, certa scientia, de Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, tenore praesentium, solemniter edicimus: Beatam Margaritam Virginem, e regia Arpadensium familia, Ordinis S. Dominici Monialem, Sanctam esse et Sanctorum catalogo adscribendam, statuentes in Martyrologio Romano illius: memoriam quotannis die eius natali, nempe duodevicesima Ianuarii mensis, inter Sanctas Virgines pia devotione recoli debere.

Ita igitur novensilis huius Sanctae a Nobis consecrata memoria, profecto fore confidimus ut Ipsa, Sancti Protoregis et Apostoli Stephani familiae, tot tantisque fecundae Sanctis, soboles, suam apud Deum propitiatricis hostiae missionem resumat, non pro dilectissima sibi patria tantum, quae merito catholicae fidei et christiani nominis propugnaculum habetur, sed et pro cunctis nationibus tam acriter adhuc inter se conflictantibus; et tranquillitatem ac pacem, in iustitia et caritate Christi firmiter fundatam, a pientissimo Domino, Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, humano generi, suavissimo Evangelii iugo subducto, assiduis suis potentibusque assequatur precibus.

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia, Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula quae supra diximus confirmamus, roboramus, denuo statuimus ac praecipimus, universaeque catholicae Ecclesiae denunciamus.

Harum vero Litterarum Decretalium, quas duplici originali expediri iubemus, transumptis sive excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.

Si quis autem has Litteras declarationis, decreti, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ausu temerario eis contraire aut attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo tertio, die decima nona Novembris mensis, in festo S. Elisabeth, Pontificatus Nostri anno quinto.

EGO PIUS, CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
 Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 343-351
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana