PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE*
SANCTA TERESIA A IESU INFANTE, VIRGO, CARMELITA LEXOVIENSIS,
UNIVERSAE GALLIAE PATRONA SECUNDARIA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Parisiensium Archiepiscopus ad Nos refert, nomine quoque ceterorum Cardinalium atque Archiepiscoporum Galliae Episcoporumque, admodum sibi esse in votis ut Sanctam Teresiam a Puero Iesu secundariam universae Galliae Patronam de benignitate Nostra declarare dignemur. Equidem cum nobilissimae nationis ipsius Beatissima Dei Genetrix Maria principalis iam sit Patrona a pluribus saeculis, itemque Sancta Ioanna de Arc, virgo, Patrona secundaria post eiusdem canonizationem, opportunum quoque Praesulibus eisdem unanimi sensu visum est procellosis praesertim hisce temporibus Galliae christifidelibus praebere aliud etiam apud Deum peculiare auxilium sanctae carmelitae lexoviensis, quae, ut catholica fides apud concives iugiter firmixerque servaretur, magna patriam suam caritate prosecuta est illamque Deo quam maxime commendans. Addit vero ipse Purpuratus Pater iam Decessorem Nostrum rec. mem. Pium PP. XI eandem Sanctam Teresiam Missionum Patronam bene constituisse; cumque nunc etiam in Gallia, ob ruinas tam spirituales quam temporales, quas immensas saevum ac terribile bellum hodiernum eidem intulit, permagnus habeatur ager missionaria opera exscolendus ut plebs ad Fidem maiorum religiososque mores reducatur, minime dubitandum esse, quin magnum in bonum atque illius nationis spirituale emolumentum hic, qui enixe petitur, sacer patronatus bene vertat; nam omnibus notum est quo affectu, qua fama, quo cultu omne genus civium Galliae ex humilioribus quoque ordinibus ipsam sanctam Virginem prosequatur. Sane de hac re iam Nos ipsimet, nondum ad Summum Pontificatum assumpti, cum Legaticio munere lexoviensi in civirate anno MCMXXXVII fungebamur, perspicua ac memoranda testimonia collegimus, ita ut vota, quae Nobis idem Purpuratus Pater orator, tum proprio tum nomine aliorum Praesulum instanter defert, Nos libenti quidem animo nunc excipienda censeamus. Audito igitur venerabili Fratre Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Praenestino Episcopo, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, perpetuumque in modum, Sanctam Teresiam a Puero Iesu secundariam universae Galliae apud Deum Patronam declaramus et constituimus, omnibus et singulis adiectis privilegiis liturgicis atque honoribus, quae huiusmodi coelestibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec concedimus atque edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contingerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III m. Maii, an. MCMXXXXIV, Pontificatus Nostri Sexto.
A. Card. Maglione, a Secretis Status.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 395-396
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana