PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
IUBILAEUM MAXIMUM*
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
Salutem et Apostolicam Benedictionem,
Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut christianos omnes non modo ad admissorum expiationem revocet emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud : « Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester » (Lev. 10, 7 ; cfr. 1 Petr. 1, 16). Ex quo quidem facile cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores christianis praeceptis christianoque afflatu conformabuntur. Siquidem cum recta viventi ratio singulorum mentes permovet ac sincere efficienterque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem, quae ad meliorem felicioremque rerum ordinem, revocetur. Atqui, si umquam alias, hodie potissimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae huic rei impares tamen sunt ; augusta solummodo religio, quae superno auxilio divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam, eamdemque, actuose contendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere.
Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi gregem ea diligenter edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum pertineat; eosdemque adhortentur ad illud aptiore, quo poterunt, modo participandum, sive Romam venire queant, sive domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paenitentiae caritatisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data enuntiavimus.
Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes, quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in Alma Urbe a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono inchoandum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis CMXXIII — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animorum salutem et Catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.
Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem die, vel diversis diebus, quovis ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac Liberianam in Exquiliis semel pie inviserint, atque ter preces Pater Ave Gloria, semel praeterea Pater Ave Gloria ad mentem Nostram, et formulam Credo in unaquaque Basilica recitaverint, plenissimam totius paenae, quam pro peccatis luere debent indulgentiam ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus.
Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel in ipso itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visitationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, culpis rite absoluti ac sacra Synaxi refecti, indulgentiae remissionisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus Basilicas, reapse inviserint.
Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus, cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse, quoties imperata opera rite perficiantur.
Quaenam vero, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum Pontificum profecto non ignoratis; at quaenam sit, ad proximum Annum Sacrum quod attinet, peculiaris mens Nostra cupimus apertius clariusque vobis patefacere.
Per admovendas ad Deum supplicationes id imprimis imploretur, ut omnes precando paenitendoque sua quisque admissa expient, atque ad christianam morum emendationem ad christianamque virtutem ita contendant, ut hoc Iubilaeum maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum reditum. Idque praeterea est a Deo supplici petendum prece ut fidelitas, Divino Redemptori ab eoque conditae societati debita, inconcussa mente actuosaque voluntate ab omnibus retineatur; ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium insidias, fallacias, insectationesque incolumia semper inviolataque serventur; itemque ut qui adhuc sint catholicae veritatis expertes, qui e recto itinere aberrent, ac vel ipsi infitiatores osoresque Dei superna luce collustrentur, ac flexanima gratia permoti ad Evangelii adducantur obtemperandum praeceptis; ut recte composita ac serena tranquillitas ubique terrarum, ac praesertim in sacris Palaestinae locis, quam primum constabiliatur; ut civium ordines, pacatis odiis sedatisque discordiis, iustitia fraternaque concordia invicem coniungantur; ut denique indigentium multitudines e suo labore habeant, unde honeste vivant, atque ex largitate caritateque eorum, qui elatiore fortuna fruantur, necessaria opportunaque assequantur adiumenta.
Redeat tandem aliquando optatissima pax in omnium animos, in domesticos convictus, in singulas Nationes, in universamque populorum communitatem ; habeant « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10) invictam illam fortitudinem, quae Ecclesiam inde ab originibus martyrum cruore decoravit; qui profugi, qui captivi, qui extorres longe a propriis laribus abstrahuntur, ad dulcissimam possint quantocius patriam remeare suam; qui autem dolore maeroreque anguntur, supernis reficiantur solaciis. Christiano pudore fulgeat ac christiana virtute floreat, vigescat animosa iuventus; eique in exemplum praeluceat provecta ac senilis aetas; omnes denique caelesti ea fruantur gratia, quae sit auspicium sempiternae adipiscendae in caelis beatitatis.
Iam nihil aliud, dilecti filii, reliquum est, nisi ut vos paterna invitemus voluntate ut Romam per piacularis anni decursum frequentissimi conveniatis; Romam dicimus, quae christifidelibus cuiusvis Nationis veluti altera patria est, ubi locum, in quo Apostolorum Princeps post factum martyrium conditus fuit, venerari queunt, ubi sacra martyrum hypogea, ubi templa praeclarissima, ubi avitae fidei avitaeque pietatis monumenta cernere possunt, ac communem Patrem visere, qui, brachia ad eos pandens, amantissimo animo eorum adventum praestolatur.
Novimus quidem itinera non omnibus expedita neque facilia fore; iis praesertim, qui tenuiore fortuna utantur atque in longinquis commorentur terris. Atsi, cum de terrenae huius vitae necessitatibus agitur, tantopere contenditur ut omne genus difficultates evincantur, cur omnino sperare non liceat futurum ut ingentes undique terrarum multitudines, nullis parcentes laboribus, nullisque perterritae incommodis, ad Almam hanc Urbem confluant, caelestia munera impetraturae?
Attamen, dilecti filii, eiusmodi peregrinationes non eorum more suscipiendae sunt, qui delectationis causa iter facere solent, sed pientissimo eo animo, quo iam superioribus aetatibus christifideles cuiusvis ordinis ac cuiusvis gentis, aspera saepenumero commeatuum impedimenta exsuperantes, ac vel pedites, Romam petiere, ut paenitentiae lacrimis suas labes proluerent, ac veniam et pacem a Deo implorarent. Avitam hanc fidem actuosumque divinae caritatis ardorem exsuscitate, augete, in ceterosque infundite; atque ita, Dei Numine adspirante iuvanteque, fiet ut proximum Iubilaeum maximum et singulis, et universae christianorum consortioni fructus afferat saluberrimos.
Ut autem hae Litterae Nostrae ad omnium notitiam facilius perveniant, volumus earum exemplis, etiamsi prelo editis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima sexta mensis Maii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XII
Anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo nono, die vigesimosexto Maii, festo Ascensionis Domint nostri Iesu Christi, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Pii Papae XII anno undecimo, praesentes Litteras Apostolicas in atrio sacrosanctae Basilicae Vaticanae, adstantibus Protonotariorum Apostolicorum de numero participantium collegio, Rev. Camera Apostolica, Cancellariae Apostolicae officialibus, Rmo Vaticano Capitulo, confertoque populo, elata voce legi solemniterque promulgavi.
Ego ALFONSUS CARINCI, Archiep. tit. Seleucien. in Isauria,
Protonotariorum Apostolicorum Collegii Decanus
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 381 - 385
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana