Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA APOSTOLICA

VERITATEM FACIENTES*

AD VENERABILES FRATRES AC DILECTOS FILIOS EPISCOPOS
CETERUMQUE CLERUM AC POPULUM ROMANIAE PACEM
ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.

 

VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Veritatem facientes in caritate (Eph 4, 15), dum tristissimas consideramus condiciones, in quibus Catholica Ecclesia apud vos versatur, contineri non possumus quin et christianam vestram, qua in exemplum praestatis, fortitudinem dilaudemus, et maerenti conqueramur animo, quod sacra catholicae religionis iura imprimisque eidem debita libertas in gravissimum sint discrimen adducta. Quamobrem paterna postulat voluntas, qua omnes, quotquot habemus in Christo Fratres et filios, ac vos praesertim amplectimur, ut ea vobis impertiamur solacia, quae in praesentibus rerum angustiis possumus; ut nempe per has litteras vos quasi praesentes alloquamur, vobisque asseveremus Nos aerumnas aegritudinesque participare vestras, atque ad Deum misericordiarum Patrem Nostras pro vobis admovere preces, quibus quidem totius catholici orbis supplicationes coniunguntur.

At apostolici officii, quo tenemur, conscientia postulat ut vocem extollamus Nostram, Dei Ecclesiaeque causam defendentem; « non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate » (2 Cor. 13, 8). Siquidem ea Nobis perspecta sunt, quae quantaque hactenus tolerastis mala: novimus sacrorum Antistites nullos iam apud vos haberi, qui libere queant suas gubernare Dioeceses, suos sacerdotes moderari, suisque e laicorum ordine filiis opportuna tradere praecepta ac normas. Omnes enim fuere e suis deturbati sedibus, ac vel in carcerem detrusi, vel longe a suis relegati gregibus. Quamobrem illud, non sine lamentabili detrimento, evenit : « Percutiam pastores et dispergentur oves gregis » (Matth. 26, 31; cfr. Zach. 13 7). Exploratum praeterea habemus Orientalis Ritus Ecclesiam, quae apud vos catholicorum numero ac virtute tantopere floret, publica lege deletam considerari, eiusque sacra aedificia atque instituta ad aliud fuisse destinata, quasi id esset in eorumdem catholicorum optatis ac votis; plurimas religiosorum virorum ac mulierum sodalitates dissolutas fuisse, ac litterarum disciplinarumque scholas, in quibus adulescentes humanae christianaeque sapientiae lumine ab iisdem sodalibus collustrabantur, et ad morum integritatem virtutisque nitorem succrescebant, quasi rei publicae infensas ac perniciosas prohibitas fuisse aliisque demandatas; sacerdotes non paucos, idcirco quod suam avitam fidem arctissimamque cum hac Apostolica Sede coniunctionem retinebant, idcirco quod nullo modo volebant christianam suam relaxare constantiam, maculare conscientiam, officium prodere, vel extorres in ignotas fuisse regiones deportatos, vel ad metalla, ad labores coactos, vel denique in carcerem coniectos, ubi adhuc miseram, sed ante Dei bonorumque oculos gloriosam, traducunt vitam.

Huc accedit quod, in tanta librorum, ephemeridum ac volitantium paginarum colluvie, nulla catholicis facultas datur suam scriptis extollendi vocem, quam quidem veritas refulgeat, ac sacra Ecclesiae iura in sua luce in tutoque pro viribus reponantur.

Facile igitur ipsa Catholica Ecclesia ita describitur atque effingitur, quasi infensa sit atque inimica rei publicae. Atqui omnino patet eos, qui recte christiana praecepta sequantur et in vitae usum pro facultate deducant, nemini procul dubio cedere in patria caritate, nemini in civili observanda potestate in editisque normis obtemperando, modo ne eaedem aliquid imperent, quod naturalibus, divinis, ecclesiasticisve legibus repugnet. Quod igitur vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, insectationibus, omneque genus aerumnis idcirco vexamini, quia catholicam vestris animis inditam tuemini fidem, id quidem non dedecori, sed honori, non infamiae, sed gloriae vertitur. Vos videmini Nobis, videmini cordatis omnibus quotquot possunt veritatem cognoscere, ac libere suam proferre vocem, quasi primaevae Ecclesiae renovare fastos; atque adeo Nos, qui paternum erga gentem vestram gerimus animum, quique ex peculiarissima caritate adamamus, qui « persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10), eorum vincula deosculari cupimus, qui in carceribus iniuste detenti, pro avita religione lacessita, pro sacris labefactatis institutis, pro aeterna suorum populorum salute in discrimen adducta, lacrimant atque elanguescunt, magis quam pro privatis cuiusque suis cruciatibus deperditaque libertate. Oculos, animos, fiduciamque vestram ad Caelum convertite; reminiscamini, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, praemium inibi vobis reservari, beatitudinis nempe fulgorem, qui nescit occasum; reminiscamini catholicos omnes una Nobiscum, communi Patre, ubique terrarum incensas ad Deum admovere preces, ut ipse benignus tot dolorum angustiarumque finem maturet ; ac pacem animis, pacem populis, pacem Nationibus omnibus concedat; illam dicimus pacem, quae sanctissima religionis iura in tuto ponat, quae privatae uniuscuiusque conscientiae dignitatem libertatemque tueatur, quae gentes omnes, nulla habita iniusta disparitate, inter se amico foedere coniungat. Hanc Nos pacem cupimus, ac iam diu loquendo, suadendo operandoque commendavimus; non eam autem, qua Ecclesia in servitutem redigatur, cum probe noscamus, oppressa, vel sublata religione, ipsa rei publicae labare fundamenta neque posse cives prosperitatem felicitatemque veri nominis assequi.

Iam in patriae vestrae annalibus praeclara enitent christianae fidei, constantiae, fortitudinisque exempla. Antiquissima siquidem aetate, ut memoriae traditum est « cum Durostori, tum Axiopoli ac Tomis martyres habentur, qui sanguinem pro Christi nomine profuderunt. Et quamvis praeter martyrium ab iisdem factum, nihil aliud de eorum vita dignoscamus, id tamen, cum sine dubio constet, satis profecto loquitur » (A. A. S. 1937, p. 421). Horum martyrum vos quodammodo filii estis; atque adeo « fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles; abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino » (1 Cor. 15, 58).

Ac quemadmodum sacro martyrum cruore iam terra vestra purpurata fuit ita apostolico sudore irrorata. In iis autem, qui nullis parcentes laboribus christianum nomen atque humanae divinaeque sapientiae cultum apud vos invexere, peculiari luce renidet S. Niceta, Episcopus Remesianensis, qui, quarto exeunte saeculo atque ineunte quinto, indefatigabilis exstitit istius populi apostolus. Per eum didicere maiores vestri « resonare Christum corde Romano, placidamque casti vivere pacem » (S. Paulin. Nol. carmen XVII; Migne, P. L. 61, 488489). Is praeterea non modo patres vestros Evangelii praeceptis christianaque virtute excoluit, sed posteris etiam eximiae doctrinae suae documenta reliquit, quandoquidem « composuit simplici et nitido sermone » haud mediocris ponderis scripta (cfr. Gennadius, De viris illus. c. 22 ; Migne, P. L. 58, 1073).

Quodsi decursu temporis, ob gravissima rerum adiuncta, gentis vestrae aditus ad hanc Apostolicam Sedem paene interclusus fuit, numquam tamen est catholica fides apud vos restincta; quin immo vixdum potuit, iterum revirescere coepit, quasi antiquissimae aetatis voci fideliter respondens. Ad vos hodie pertinet, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hanc eamdem auscultare vocem, haec eadem imitari exempla. Difficultates, impedimenta, discrimina procul dubio vobis non deerunt; at neque defuere maioribus vestris, qui eadem forti animo superarunt.

Pergite igitur, ut facitis, invicta animi firmitate insectationes, angores, aerumnas tolerare; pergite exsilium, carcerem rerumque omnium iacturam pati, potius quam vestram eiurare fidem, arctissimamque cum hac Apostolorum Principis Sede dirumpere, vel relaxare coniunctionem. Ac pro certo habeatis divinae opis auxilium, supplicibus imploratum precibus numquam esse vobis defuturum.

Fore confidimus, ut haec hortamenta Nostra, haec flagrantissimae caritatis Nostrae testimonia ad notitiam vestram pervenire queant, ex iisdemque omnes salutiferam vim supernumque sumatis solacium; ita quidem ut ea, qua soletis, indomita fortitudine praestare atque enitere contendatis. Ut facile cernere est, Dei, Ecclesiae animarumque causa agitur; numquam igitur animo concidendum est; numquam ea, quae christiana conscientia imperat, quae divina praecepta iubent, neglegenda vel praetermittenda sunt, sed constantia summa alacritateque indefatigabili, nullo non tempore sunt incolumia servanda, ac pro viribus ad effectum deducenda. Aderunt profecto vobis praesentissima tutela ac patrocinio validissimo ii Sancti Caelites, quibus gloriatur Patria vestra; aderit imprimis a Caelo Deipara Virgo Maria, quam vos incensa pietate colitis, quaeque vobis filiis suis, tam in gravi discrimine positis, ea ab Unigena suo superna impetrabit munera, quibus tantopere indigetis; aderunt denique, una cum Nostris, catholici orbis preces, quae, sacra quasi contentione facta, id a misericordiarum Patre implorabunt, quod Nobis, quod vobis, quod bonis omnibus in votis est : liberam nempe ac plenam facultatem privatim, publice vestram profitendi religionem, eiusque instituta, normas ac praecepta sarta tectaque servandi.

Conciliet id vobis, caelestium gratiarum auspex paternaeque voluntatis Nostrae testis, Apostolica Benedictio quam vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Martii, anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 487 - 491
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 18, pp. 249 - 253.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana