Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS EPISCOPUS

EPISTULA APOSTOLICA

CARISSIMIS RUSSIAE POPULIS*

AD UNIVERSOS RUSSIAE POPULOS

 

Carissimis Russiae populis salutem et pacem in Domino. - Sacro vergente anno ad felicem exitum, postquam Nobis, non sine Numinis instinctu licuit Almam Dei matrem Mariam Virginem sollemniter declarare ac definire in Caelum fuisse anima et corpore assumptam, plurimi ex quavis orbis parte suam Nobis incensissimam laetitiam significarunt; in quibus quidem non defuere qui gratulabundas ad Nos dedere litteras, unaque simul enixe a Nobis petierunt ut universam Russorum gentem, in praesentibus rerum angustiis positam, Immaculato eiusdem Virginis Mariae Cordi consecraremus.

Grata admodum haec petitio obvenit Nobis, qui si populos omnes paterno prosequimur animo, eos peculiari modo adarnamus, qui quamquam ob eventuum rerumque vicissitudines maxima ex parte ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, christianum tamen nomen retinent; et in talibus versantur rerum adiunctis, quibus non modo difficillimum iisdem sit vocem audire Nostram ac catholicae veritatis praecepta noscere, sed ad Dei etiam notionem ac fidem respuendam captiosis perniciosisque artibus compellantur.

Vixdum ad Summi Pontificatus apicem evecti fuimus, mentem Nostram ad vos convertimus, ad populum nempe paene immensum, qui in historiae annalibus et rebus praeclare gestis, et patria caritate, et operositate cum parsimonia coniuncta, pietateque erga Deum erga Virginem Mariam tantopere praestat.

Numquam destitimus preces ad Deum admovere Nostras, ut superno lumine divinaque ope sua vobis semper adsit; detque vobis singulis universis una cum iusta et aequa rerum prosperitate etiam illa libertate perfrui, qua quisque possit et humanam suam dignitatem tueri et verae religionis praecepta noscere, ac Deo non modo intimo conscientiae suae sacrario, sed palam quoque in privatae publicaeque vitae actione debitum praestare cultum.

Nostis ceteroquin Decessores Nostros, quotiescumque facultas fuit, nihil antiquius habuisse quam suam vobis benevolentiam pandere auxiliumque praebere; nostis Slavorum occidentalium apostolos Cyrillum et Methodium, qui una cum christiana religione civilem etiam maioribus eorum intulere cultum, almam hanc Urbem petiisse, ut sui ipsorum apostolatus opera Romanorum Pontificum auctoritate confirmaretur. Ac Decessor Noster fel. rec. Hadrianus II eis Romam ingredientibus « clero populoque comitante, obviam magna cum honoris significatione progreditur » (Leo XIII, Ep. Enc. Grande munus, A. L. vol. II, p. 129); eosque probatos ac dilaudatos non tantum Episcopos creat, sed ipsemet summa rituum maiestate consecrat.

Ad maiores autem vestros quod attinet, Romani Pontifices, quotiescumque pro datis condicionibus potuere, amicitiae rationes cum iisdem instaurare vel confirmare enisi sunt. Itaque anno DCCCCLXXVII Decessor Noster piae rec. Benedictus VII ad Principem Jaropolk, praeclarissimi Vladimiri fratrem, Legatos misit; ad ipsumque magnum Principem Vladimirum, quo auspice primum genti vestrae christianum nomen christianusque humanitatis cultus affulsit, Decessores Nostri Ioannes XV anno DCCCCLXXXXI ac Silvester II anno DCCCCLXXXXIX Legationes miserunt; quod quidem idem Vladimirus humaniter rependit, suos item Legatos ad eosdem Romanos Pontifices mittens. Ac notatu dignum est quo tempore hic Princeps populos istos ad Iesu Christi religionem convocavit, occidentales atque orientales christianas gentes cum Romano Pontifice, utpote summo totius Ecclesiae moderatore, coniunctas esse.

Quin immo sat diuturnum post temporis spatium, hoc est. anno MLXXV Princeps vester Isjaslavus filium suum Jaropolk ad Summum Pontificem Gregorium VII misit; qui quidem imm. mem. Decessor Noster huic Principi eiusque augustae coniugi haec scripsit: « Filius vester limina Apostolorum visitans ad nos venit et, quod regnum illud dono sancti Petri per manus nostras vellet obtinere, eidem beato Petro apostolorum principi debita fidelitate exhibita devotis precibus postulavit indubitanter asseverans illam suam petitionem vestro consensu ratam fore ac stabilem, si apostolicae auctoritatis gratia ac munimine donaretur. Cuius votis et petitionibus, quia iusta videbantur, tum ex consensu vestro tum ex devotione poscentis tandem assensum praebuimus et regni vestri gubernacula sibi ex parte beati Petri tradidimus, ea videlicet intentione atque desiderio caritatis, ut beatus Petrus vos et regnum vestrum omniaque vestra bona sua apud Deum intercessione custodiat et cum omni pace honore quoque et gloria idem regnum usque in finem vitae vestrae tenere vos faciat... » (Gregorii VII Registrum, 1, 2, n. 74 in Monum. Germ. histor. Epist. select. II, 1, p. 236).

Notandum item est ac summa consideratione videtur dignum Isidorum, Kioviensem Metropolitam, in Oecumenico Concilio Florentino suum nomen Decreto subscripsisse quo Orientalis et Occidentalis Ecclesiae unitas sub Romani Pontificis auctoritate sollemniter sanciebatur; idque pro cuncta Provincia sua Ecclesiastica, hoc est pro universo Russorum regno; cui quidem sancitae unitati usque ad terrenae suae vitae exitum, quod ad eum pertinuit, fidelis permansit.

Quodsi interea et deinceps, ob asperas rerum condiciones, difficiliores hinc inde fuere commeatus, atque ideo difficilior animorum coniunctio — quamvis ad annum usque MCCCCXXXXVIII nullum habeatur publicum documentum, quo Ecclesia vestra ab Apostolica Sede seiuncta declaretur — id tamen plerumque non est Slavorum genti culpae tribuendum, non certo Decessoribus Nostris, qui quidem populos istos nullo non tempore paterno dilexere animo, ac vixdum licuit, eos fovere omnique ope iuvare habuere cordi.

Alia non pauca historiae documenta omittimus, ex quibus Decessorum Nostrorum erga gentem vestram benevolentia panditur; at facere non possumus quin breviter attingamus quid Summi Pontifices Benedictus XV et Pius XI fecerint, cum post primum Europae bellum in australibus praesertim patriae vestrae regionibus ingentes hominum, mulierum atque insontium puerorum puellarumque multitudines acerbissima fame torquerentur, summaque angerentur rerum omnium inopia; ii siquidem, paterna erga vestrates caritate permoti, alimenta, vestes grandemque pecuniam ex universa catholicorum familia corrogatam, ad populos istos miserunt, ut famelicis ac miseris omnibus suppetias venirent eorumque calamitates aliquo modo lenire possent. Ac non modo temporalibus, sed insurgentibus etiam spiritualibus necessitatibus iidem Decessores Nostri consulere pro viribus studuerunt ; quandoquidem pro religionis rebus, idcirco apud vos perturbatis vexatisque, quod infitiatores osoresque Dei ipsam Superni Numinis notionem ac fidem ex animis evellere conantur, non modo ipsi ad misericordiarum Patrem totiusque consolationis fontem (cfr. 2 Cor. 1, 3) incensas admoverunt preces, sed publicas etiam supplicationes haberi voluere. Itaque Pius XI Pontifex Maximus anno MDCCCCXXX diem praestitit S. Patriarchae Iosepho sacrum, totius Ecclesiae Patrono, « ut iactatae in Russicis regionibus religionis causa communes preces in Basilica Vaticana... Deo Optimo Maximo adhiberentur » (A. A. S. 1930, p. 300); atque ipsemet ingenti piissimaque populi multitudine stipatus adesse voluit. Ac praeterea, sollemni allocutione in Consistorio habita, hisce verbis omnes adhortatus est : « Christo... humani generis Redemptori instandum, ut afflictis Russiae filiis tranquillitatem fideique profitendae libertatem restitui sinat; atque... volumus, quas fel. rec. Decessor Noster Leo XIII sacerdotes cum populo post sacrum expletum preces recitari iussit, eaedem ad hanc ipsam mentem, scilicet pro Russia dicantur ; id ipsum Episcopi atque uterque clerus populares suos, vel sacro adstantes quoslibet, studiosissime moneant, in eorumque memoriam saepenumero revocent » (Ibidem, p. 301).

Hanc Nos adhortationem iussionemque libenter iteramus ac confirmamus, cum condiciones, quibus in praesens apud vos religio utitur haud meliore profecto sint, cumque Nos eadem impensissima benevolentia eodemque sollicitudinis studio afficiamur erga populos istos.

Cum postremum bellum horrificum diuturnumque conflagravit, quidquid potuimus loquendo, suadendo operandoque fecimus, ut aequa iustaque pace componerentur dissidia, utque populi omnes, nullo stirpis discrimine ducti, amico fraternoque consociarentur foedere, unaque simul ad auctiorem contenderent prosperitatem assequendam.

Numquam eo etiam tempore ex ore Nostro verbum prolatum fuit, quod alicui e dimicantium parte iniustum vel asperum videri posset. Utique iniquitatem quamlibet ac ius quodlibet violatum, ut oportebat, reprobavimus; sed ea ratione id fecimus, ut illa omnia consulto ac diligentissime vitaremus, e quibus maiores possent acerbitates, etsi per iniuriam, in oppressos populos derivari. Cum vero aliqua ex parte contenderetur ut initum anno MDCCCCXXXXI bellum contra Russorum gentem aliquo modo vel loquendo, vel scribendo probaremus, numquam id facere voluimus, ut die XXV mensis Februarii, annoMDCCCCXXXXVI coram Sacro Cardinalium Collegio ac Nationum omnium Legatis, quibus cum Apostolica Sede publicae intercedunt amicitiae necessitudines, aperte diximus (cfr. A. A. S. 1946, p. 154).

Cum religionis, cum veritatis, cum iustitiae civilisque christiani cultus causa agitur, certo silere non possumus; at hoc mens Nostra respicit, hoc semper postulant vota Nostra, ut non armorum vi, sed iuris maiestate populi omnes regantur, ac debita fruentes religiosa civilique libertate intra fines patriae cuiusque suae, ad concordiam, ad pacem, ad operosamque vitam ducantur, ex qua quidem civibus singulis necessariae ad victum, ad habitationem, ad domesticam alendam ac rite moderandam familiam suppeditentur copiae. Vox atque hortamenta Nostra ad omnes spectarunt ac spectant gentes; ad vos etiam, qui semper menti animoque Nostro praesentes estis, et quorum necessitates calamitatesque pro facultate relevare cupimus. Norunt omnes, qui non mendacio, sed veritati studeant, Nos per asperrimum quoque recentis dimicationis cursum nulli parti, ut non semel loquendo agendoque demonstravimus, fuisse obnoxios; sed Nationes omnes, eas etiam quorum moderatores Apostolicae huic Sedi se hostiles profitebantur, eas etiam in quibus superni Numinis infitiatores quidquid christianum, quidquid divinum est, acerrime aversantur, atque e civium animis stirpitus eradicare contendunt, eas etiam, dicimus, incensissima amplexos esse. caritate. Etenim ex Iesu Christi mandato, qui Petro Apostolorum Principi — cuius munus etsi immerentes suscepimus universum christianorum gregem pascendum concredidit (cfr. Io. 21, 15-17), omnes populos impensa voluntate adamamus, omniumque optamus terrenam sempiternamque procurare salutem. Eos igitur vel armis inter se digladiantes, vel minacibus verbis minacibusque dissidiis contendentes, utpote carissimos habemus filios singulos universos; ac nihil aliud cupimus, nihil aliud a Deo supplici poscimus prece, quam eorum concordiam, eorum aequam verique nominis pacem eorumque arctiorem cotidie prosperitatem. Quodsi nonnulli, idcirco quid mendaciis calumniisque falluntur, infensos se Nobis aperte profitentur, maior erga eos miseratione maioreque amore movemur.

Utique errores — quod officii Nostri conscientia postulat — damnavimus atque reiecimus, quos athei communismi fautores praedicant, ac summo cum civium damno summaque iactura propagare enituntur ; sed errantes, nedum respuamus, ad veritatem ad frugemque bonam redire, cupimus. Quin immo has fallacias, saepenumero fucatas veritatis specie, ea ratione deteximus ac reprobavimus, quod vos paterna diligimus voluntate vestrumque quaerimus bonum. Nobis enim certum exploratumque est maxima ex iisdem erroribus vobis oriri posse detrimenta, cum ex animis vestris non mOdo superna illa lux ac suprema solacia eripiantur, quae pietas erga Deum eiusque cultus impertiunt, sed humana quoque dignitate expoliemini iustaque libertate civibus debita.

Novimus inter vos plurimos esse, qui in intimo animi sui sacrario christianam fidem retineant, qui religionis hostibus minime obsecundent, quin immo vehementer cupiant christiana praecepta, quae una sunt tutioraque publicae rei fundamenta, non solum privatim secretoque profiteri, sed palam etiam, si, ut liberos homines decet, fieri possit, testari. Ac novimus quoque, summa cum animi spe summoque solacio, vos Deiparam Virginem Mariam incensissima pietate colere ac diligere; eiusque sacras imagines venerari. Novimus in ipsa urbis Moscuae arce templum excitatum fuisse — in quo hodie, proh dolor, divinus cultus silet — Beatissimae Virgini Mariae Caelo receptae dicatum; quod quidem maiorum vestrorum ac vestrum etiam erga almam Dei Matrem amorem luculentissimo testatur documento.

At Nobis compertum est; ubicumque Sanctissima Dei Genetrix sincera actuosaque pietate colitur, numquam ibi spem salutis deesse posse. Quamvis enim contendant homines vel potentes et impii, e civium animis sanctam religionem christianamque virtutem evellere, quamvis Satanas ipse hoc impietatis certamen incendat atque acerrime exacuat secundum Apostoli gentium sententiam « ...non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in cae lestibus » (Eph, 6, 12); nihilo secius, quando Mariae patrocinium interponitur, portae inferi praevalere non possunt. Ipsa enim est benignissima ac potentissima Dei nostrumque omnium Mater ; ac numquam auditum est ad eam homines pie supplicando confugisse, qui validissimam eius tutelam non experirentur. Pergite igitur, ut facitis, eam impensa pietate colere, eam hisce verbis quibus soletis, invocare : « Tibi unice datum est, sanctissima et purissima Mater Dei, videre te ipsam semper exauditam » (Acathistus Festi Patrocinii SS. Dei Genitricis : Kondak 3).

Nos una vobiscum eam supplici imploramus prece, ut christiana fides, humanae vitae decus et tutamentum, in Russorum populis roboretur et augescat, omnesque religionis hostium fallaciae, errores callidaeque artes respuantur ac procul a vobis repellantur; ut publici privatique mores apud vos evangelicis praeceptis conformentur ; ut qui praesertim apud vos catholico censentur nomine, etsi suis privati Pastoribus, fortes adversus impietatis impetus impavidique ad mortem usque resistant; ut iusta illa libertas, quae homines, quae cives, quae christianos decet, omnibus, ut oportet, restituatur, Ecclesiae imprimis, cuius est ex divino mandato veritatem virtutemque docere omnes; ut denique sinceri nominis pax carissimae Nationi vestrae cunctoque terrarum orbi affulgeat, ac tutissimis iustitiae fundamentis innixa fraternaeque caritatis afflatu alita, gentes universas ad communem illam singulorum populorumque prosperitatem, quae ex mutua concordia oritur, feliciter conducat.

Ac velit benignissima Mater eos etiam suavibus suis oculis clementer respicere, qui infitiatorum osorumque Dei agmina instruunt eorumque inceptum urgent ; velit eorum mentes superna collustrare luce, eorumque animos divina ad salutem permovere gratia.

Nos interea, ut Nostrae vestraeque preces supplicationesque facilius exaudiantur, utque singulare erga vos benevolentiae Nostrae praebeamus documentum, quemadmodum paucis ante annis universum hominum genus Immaculato Deiparae Virginis Cordi consecravimus, ita in praesens cunctos Russiarum populos eidem Immaculato Cordi peculiarissimo modo dedicamus ac consecramus, fore omnino sperantes ut quae Nos, quae vos, quae boni omnes verae pacis, fraternae concordiae debitaeque omnibus, imprimisque Ecclesiae, libertatis vota facimus, ea, potentissimo suffragante Mariae Virginis patrocinio, quam primum feliciter effecta dentur; ita quidem ut — vobis una Nobiscum cunctisque christianis gentibus comprecantibus — salutiferum Iesu Christi Regnum, quod est « Regnum veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. in festo I. Ch. Regis) ubique terrarum firmiter constabiliatur.

Atque eamdem clementissimam Matrem supplici rogamus prece ut vos cunctos universos in praesentibus rerum augustiis tueatur ; atque a Divino Filio suo illam mentibus vestris obtineat lucem, quae a Caelo oritur, illam animis vestris impetret virtutem fortitudinemque, qua quidem, caelesti suffulti gratia, errores impietatesque omnes evincere ac superare possitis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VII mensis Iulii, in festo Ss. Cyrilli et Methodii anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 495 - 502
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 10, pp. 505 - 511.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana