PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
ALACRE STUDIUM*
AD REV.MUM P. ISIDORUM CROCE, COENOBII SANCTAE MARIAE
AD CRYPTAM FERRATAM ABBATEM ORDINARIUM, OB NONUM
IMPLETUM SAECULUM AB OBITU S. BARTHOLOMAEI IUNIORIS
DILECTE FILI
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Alacre studium quo tu, dilecte fili, ceterique sodales tui incensi estis ad celebrandum post novies impletum saeculum piissimum obitum S. Bartholomaei Iunioris, quarti istius Coenobi abbatis, libenter quidem novimus idque Nostris votis apprime respondet. Non potest enim non esse Nobis gratissimum peculiares honores haberi illi Ecclesiae lumini, cuius egregia facinora non monasticae disciplinae tantummodo, sed Apostolicae quoque huius Sedis ornamento fuere; ac sane addecet vos tanti viri memoriam recolere, quippe qui alter merito pater monastici istius Instituti, a S. Nilo conditi, nuncupetur. Siquidem post Conditoris obitum, qui in Tusculano agro vixdum monasterii vestri prima posuerat fundamenta, non sine Dei providentis consilio factum est, ut S. Bartholomaeo Iuniori obtigerit, ad Abbatis dignitatem semel evecto, incohatum a S. Nilo opus absolvere idemque sapientissimis normis ordinare. Atque eius prudentiae, doctrinae, sanctitudini potissimum tribuendum est, si nobilis huiusmodi religiosae vitae Orientalis propago, in Occidentem transposita, post tot saeculorum intervallum adhuc salutarem in Ecclesia exserit vim suam. Inter ea multa, autem, quae hac data occasione menti obversantur Nostrae, aliquid placet proponere quod permagni interest, praesertim hoc tempore, reputare. Scilicet quotiescumque contingit S. Bartholomaei tempora ac Coenobii vestri primordia recordari, tum maerens et cupiens anquirit animus quiddam diuturni aevi calamitate deperditum: priscam illam dicimus intactam a dissidio coniunctionem, qua Graeci non a Romana Ecclesia separati erant, sed in unum sub Christi Vicarii regimine ac magisterio coalescebant ovile. Hac de causa feliciter evenit ut, S. Bartholomaeo Iuniore teste, Legifer Pater vester « ad parandum locum et monasterium quo omnes fratres et dispersos filios » congregaret (Vita S. Nili; Migne, PG, vol. 120, col. 158), apud almam hanc Urbem liberale quaesiverit hospitium; ubi sub Romanorum Pontificum tutela mirum in modum adolevit Institutum vestrum, quod quidem romana pollens fide cum graeca lingua graecaque sacrorum disciplina amice coniuncta, ad haec usque tempora praeclarum exstat pristinae illius unitatis testimonium. Quodsi haec omnia, aequo animo perpendantur, praeiudicatae opiniones, quae iamdiu innumeros a gremio Ecclesiae matris filios aversos tenent, quidni, auxiliante Deo, sensim cedant veritati? Revera nihil gentibus Orientalibus ex redintegranda cum Romana Ecclesia unitate atque ex auspicatissimo ac necessario ad eam reditu metuendum est; nihil omnino de dignitate, de sacrorum rituum splendore ac de sacro disciplinae patrimonio a maioribus tradito ipsis decedet; quin etiam non parum eisdem et praesidii accedet et gloriae. Est igitur cur, dilecti filii, per saecularium celebrationum decursum haec omnia, catholicae unitati saluberrima sane, non modo mente repetatis, sed publicae etiam recolere in suaque luce collocare contendatis. Vos interim, virtutis memores et exemplorum tanti patris, firmiter vestigia eius insistite, eiusque sanctitatis nitorem alacrius usque in vos ipsos referre studete. Quae ut ex sententia cedant, Apostolicam Benedictionem, divini praesidii auspicem, tibi dilecte fili, tuisque sodalibus omnibus peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Iunii, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 605 - 606
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana