PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIANAE FIDEI*
AD EXC.MUM P.D. DE SANCTIS ALFONSUM MARIAM, EPISCOPUM TUDERTINUM,
TERTIO DECIMO VERTENTE SAECULO AB OBITU S. MARTINI I, PP. M.
VENERABILIS FRATER
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Christianae fidei heroës ante omnium oculos in exemplum proponere, quotiescumque se praebet occasio, opportunum profecto ac salutare consilium est; plurimum siquidem ad ingrediendum virtutis iter excitare animos solet horum virorum publice revocata memoria. Quapropter ubi primum comperimus istic, te auctore, sollemnes honores proxime habitum iri Decessori Nostro imm. mem. S. Martino I, Martyri, tertio decimo ab eius obitu exacto saeculo, susceptum a vobis consilium libenti sane animo probavimus. Idque eo iucundius Nobis evenit, quod de tanto viro gloriari addecet non modo civitatem istam, quae eum nascentem excepit, sed potiore iure Apostolicam hanc Sedem, in cuius fastis S. Martini gesta, aureis exarata litteris, praeclaram illam confirmant S. Augustini sententiam: « Ecclesia sancta . . . contra omnes haereses pugnans ; pugnare potest, expugnari tamen non potest » (Migne, PL, XL, 635).
Datus quippe ille catholico orbi divinitus visus est, ut inter aestuantes fluctus, nefasta desaeviente Monothelitarum doctrina, mysticam Ecclesiae navem firma manu rectoque itinere dirigeret. Etenim, ad fastigium Apostolicae dignitatis evectus, statim, unice christianae fidei sibi proposita causa, nullis ille pepercit curis laboribusque ut eorum venena carceret; ac vel ipsam Byzantini Imperatoris arrogantiam, qui haereticorum patrocinium susceperat, minime veritus, impiis illius conatibus se veluti « civitatem munitam et... columnam ferream et... murum aereum » (Ier. 1, 18) opponere non dubitavit. In quo asperrimo pro fide certamine incredibile plane est quam acerba et dura ipse, vecordi adversariorum furore petitus, ad extremum usque suae vitae diem aniinose pertulerit. Nempe, cum iussu Imperatoris captus Constantinopolim esset perductus, non vinculis, non contumeliis, non inauditis prorsus cruciatibus deterritus est, sed nihil optans magis, quam « explere bonum certamen, et abire ad eum quem desiderabat » (Migne, PL, LXXXVII, 117), ad adversarios conversus, qui eum falsis criminibus accusabant, splendidum inter alia hoc dedit invictae animi fortitudinis testimonium: « Obsecro vos per Dominum, quodcumque vultis et definitis fieri in me, citius explete. Novit enim Deus, maxima mihi dona tribuistis, quacumque me clade iugulaveritis » (Migne, PL, LXXXVII, 114). Sanctissimo in hoc defixus proposito, aerumnis et inopia fractus, non victus, strenuae fortitudinis suae coronam paulo post in exsilio relegatus consecutus est; dignus profecto quem coaevi admirabundi eum « adamantinum... Patrem » (Migne, PL, LXXXVII, III) appellarent, et Ecclesia in martyrum numerum adscriberet.
Valde igitur opportunum est, ut tanti Pontificis gesta saecularibus hisce commemorationibus quasi reviviscant tempore hoc nostro, quo fortibus et constantibus exemplis, christifidelium firmari animos oportet. Ac vos praesertim in inclitum hunc Christi athletam Patronumque vestrum intueamini, dilecti filii; et conscientia avitae nobilitatis impulsi, ab eo sumite incitamentum et robur, ad vitam sancte agendam et ad fidem retinendam alacrius, eandemque voce et opere testandam fronte non pavida.
Haec Nos supplicibus a Deo precibus contendimus, atque dum in uberum fructuum spem erecti omnia fausta piis sollemnibus ominari gaudemus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, cunctoque gregi tuo peramanter impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mensis Octobris, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 621 - 622
Tipografia Poliglotta Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana