Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

LITTERAE APOSTOLICAE

DUM MAERENTI*

AD E.MOS PP. DD. CARDINALES IOSEPHUM MINDSZENTY,
ARCHIEPISCOPUM STRIGONIENSEM, ALOISIUM STEPINAC,
ARCHIEPISCOPUM ZAGRABIENSEM, STEPHANUM WYSZYNSKI,
 ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM, ATQUE AD EXC.MOS
PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS NECNON AD DILECTOS FILIOS E
CLERI LAICORUMQUE ORDINE ALBANIAE, BULGARIAE, CECOSLOVACHIAE,
 HUNGARIAE, IUGOSLAVIAE, POLONIAE, ROMANIAE ET ORIENTALIS PARTIS
 GERMANIAE CETERASQUE EUROPAE GENTES INSECTATIONIBUS VEXATAS :
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.

 

DILECTI FILII NOSTRI AC VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Dum maerenti animo gravissimas illas condiciones consideramus, quibus Catholica Ecclesia in non paucis Nationibus vexatur ob « materialismi » athei commenta, quae inibi dominantur, peculiaria rerum adiuncta menti occurrunt Nostrae, in quibus quinque ante saecula mediae Europae populi versabantur, et quae in causa fuere cur Decessor Noster imm. rec. Callistus III, die XXIX mensis Iunii, anno MCCCCLVI, Apostolicas Litteras ederet, quibus initium est a verbis « Cum his superioribus annis ». In christianas gentes, quae fertiles incolebant regiones Danuvio flumine irrigatas et alias finitimas, vel periculum ingruebat hominibus eorumque rebus non modo, sed avitae etiam fidei detrimentosum, vel ipsa calamitas : hoc est potissimum in Hungariam in easque terras, quae hodie Albania, Bulgaria, Cecoslovachia, Iugoslavia, Romania appellantur; ac praeterea rerum gravitatem ii etiam animadvertebant, qui in ulterioribus regionibus commorabantur, Germani praesertim ac Poloni. Discrimen illud praecipiens in indefatigabilis Pontifex Callistus III, sibi officio duxit catholici orbis Pastores eorumque greges paterno adhortari animo ut admissa cuiusque sua paenitendo expiarent, ut christianam omnino redintegrarent vitam, utque supplicibus incensisque ad Deum admotis precibus praesentissimum eius implorarent adiumentum. Ac praeterea constantissimo animo allaboravit ut hoc periculum longe ab Ecclesiae filiis omni ope arceret; ac partam tandem eorum victoriam divino auxilio attribuit, qui — hortatore S. Ioanne a Capistrano, atque exercitus animoso duce Ioanne Hunyady — Castrum Beogradense tam strenue tutati sunt. Huius eventus ut liturgicum exstaret monumentum, ac debitae grates a christianis omnibus agerentur Deo, Festum instituit Transfigurationis D. N. I. C., die VI mensis Augusti, ubique terrarum celebrandum (cfr. Litt. Apost. Inter divinae dispositionis, d. VI Aug. a. MCCCCLVII).

Hodie vos itidem, pro dolor, qui memoratas terras incolitis, una cum aliis multis, non latini tantum ritus sed et orientalis, qui in regionibus commorantur, quae vobis sunt ad orientem positae vel ad aquilonem secundum litora Baltici Maris, afflictissimis tristissimisque rebus excruciamini. Plures quam decem anni elapsi sunt ex quo, ut experiendo nostis, Iesu Christi Ecclesia suis iuribus, etsi non ubique eodem modo, expoliatur ; ac subinde sunt piae eius consociationes religiosaeque sodalitates disiectae ac dispersae et sacri Pastores vel praepediti debita sui obeundi muneris facultate non fruuntur, vel e sua sede deturbati, in exsilium, aut in custodiae locum missi sunt ; praeterea temerario ausu ipsae catholicae orientalis ritus Dioeceses eversae sunt earumque clerus et christifideles ad schisma omni ope compulsi. Ac novimus etiam non paucos idcirco quod palam, sincere, animoseque conantur suam profiteri strenuaque fortitudine tueri fidem, omne genus insectationibus affici. Peculiarique maestitia Noster oppletur animus, cum noscamus puerorum ac iuvenum mentes fallacibus ac perversis doctrinis infici, quae illos a Deo a sanctisque eius praeceptis abalienent, summo cum praesentis aetatis detrimento futuraeque periculo.

Nobis in hac S. Petri Cathedra ex divino consilio sedentibus, quasi ante oculos obversatur hoc tristissimarum rerum spectaculum; de quibus quidem rebus, ut elapsis temporibus, Apostolicis datis Litteris, verba fecimus, ita in praesens ob officii No stri conscientiam tacere non possumus. Siquidem grave illud suaveque mandatum, quod Christus Dominus Apostolorum Principi eiusque Successoribus verbis hisce dedit : « Confirma fratres tuos » (Luc. 22, 32), cum Nos quoque fideliter perficere debeamus, iterum atque iterum vestra cupimus sancta augere ac solidare proposita, dum amantissimum Nostrum pandimus vobis animum; vobis dicimus qui ob debitam fidelitatem impensumque amorem erga Christum tot dolores, tot aerumnas, tot angores toleratis.

Imprimisque vos appellamus, Dilecti Filii Nostri, S. R. E. Cardinales Iosephe Mindszenty, Aloisi Stepinac, Stephane Wyszynski, quos Nosmet ipsi ob peculiaria promerita, ob pastorale munus diligentissime obitum, ob navitatem denique vestram in tuenda Ecclesiae libertate, Romanae Purpurae dignitate decoravimus. Semper maerenti animo recogitamus quae quantaque pro Christo tolerastis ac fortiter continenterque toleratis, cum per iniuriam e sedibus vestris deiecti sitis atque adeo nequeatis munus adimplere vestrum. Ut vos in oculis ferimus, paternoque prosequimur animo, ita Venerabiles quoque in Episcopatu Fratres, qui actuosissima fidelitate erga Apostolicam Sedem praestant, itemque utriusque ordinis sacerdotes, saeculares nempe, ut aiunt, et regulares, atque eorum earumque omnium phalanges, qui se divino servitio devoverunt, ceterosque dilectos filios ac filias, qui in tot tantisque difficultatibus pacificum ac paciferum Iesu Christi Regnum apud vos pro viribus tutantur ac provehunt. Cum de vobis omnibus vehementer solliciti simus, qui pro Christi causa angustias, iacturas, detrimenta perpetimini, supplices cotidie ad omnipotentem Deum preces admovemus Nostras, ut benignus et misericors fidem vestram sustineat ac roboret, ut angores vestros mulceat ac relevet, ut caelestibus vos consoletur muneribus, atque afflicta vel aegra Mystici Iesu Christi Corporis membra ad profectam sanitatem reducat, ac praesenti sedata procella veracem serenamque pacem, quae veritate, iustitia, caritateque foveatur, tandem aliquando apud vos, apud omnes affulgere iubeat.

Numquam, ut probe nostis, Redemptor Noster Ecclesiae suae obliviscitur, numquam eam derelinquit; quin imo quo asperioribus fluctibus Petriana navis iactatur eo magis vigilat Divinus Nauta, etsi interdum obdormire videtur (cfr. Matth. 8, 24; Luc. 8, 23). Hanc pollicitationem eius cotidie meditemini quae in christianorum animos, cum praesertim conflictantur, certam spem infundit certumque solacium: « Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Matth. 28, 20). Atqui « si Deus pro nobis, quis contra nos? » (Rom. 8, 31). Christus igitur vobiscum est, numquam vobis supplicantibus divinum negabit auxilium; sed tamen ab ornnibus postulat ut Catholicae Ecclesiae praeceptis diligentius usque obtemperent ac fidem generoso semper animo tutentur. Quae causa agatur nostis; agitur nempe de vestra, de filiorum vestrorum, de proximorum omnium salute sempiterna, quae hodie ob invalescentem atheorum impietatem gravissimo in discrimine ponitur. Hoc tamen in spirituali certamine, si singuli universi — quod fore omnino confidimus — fortiter fideliterque pugnaverint, numquam victi, sed victimae gloriandae haberi poterunt ; atque adeo ex insectationibus iniustis toleratisque martyriis novi Ecclesiae Christi parientur triumphi, qui in eius annalibus aureis litteris scribentur. At ne cogitandum quidem Nobis est Iesu Christi discipulos certaminis campum fracto animo derelinquere, sincerae fidei professionem obtegere ac posthabere, vel inertes, segnes, desidiosos obdormiscere, cum impietatis fautores Regnum Dei subvertere enitantur. Id tamen si aliqua ex parte evenerit — quod Deus avertat — irreparabile prof ecto damnum non desertoribus tantum, sed christianis etiam communitatibus contigerit ac suprema calamitas.

Summo cum animi solacio novimus plurimos esse inter vos, qui nobili ac forti animo parati sint rerum omnium, propriae etiam libertatis ac vitae, iacturam facere, potius quam catholicae religionis integritatem in periculo ponant; novimus etiam inter sacros Praesules non paucos, hac de re ceteris invictae fortitudinis christianae exemplum praebuisse; vosque imprimis, Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, insigne spectaculum factos esse mundo, angelis et hominibus (cfr. 1 Cor. 4, 9). Nobis tamen, pro dolor, hoc etiam in comperto est, hominum nempe fragilitatem incertitudinemque labare, cum praesertim rerum angustiae vexationesque tam diu perdurent. Tum enim interdum fit ut nonnulli animo concidant, suamque alacritatem remittant; et quod perniciosius est, ut inde opinentur necessarium esse Iesu Christi doctrinam mitigare, eamque ad novum temporum cursum et rerum locorumque adiuncta, ut aiunt, aptare, et Catholicae Religionis principia ita extenuare vel immutare, ut inter eandem ac progredientis huius saeculi errores falsum quoddam habeatur conubium.

Iis omnibus, qui vel suum vel aliorum animum debilitant atque perturbant, sacrorum Pastorum est sollemnem illam Divini Redemptoris sententiam in mentem revocare « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt » (Matth. 24, 35); itemque eos adhortari ut spem suam suamque fiduciam in eo reponant, « cuius providentia in sui dispositione non fallitur », et qui numquam sua gubernatione destituit, quos in soliditate suae dilectionis instituit (cfr. Miss. Rom., or. Dom. VII et II post Pentec.). Siquidem numquam profecto omnipotens et providentissimus Deus permittet ut qui Ecclesiae suae sunt fideles animosique filii divina gratia divinaque fortitudine destituantur, ideoque in hoc salutari certamine misere succumbant, a Iesu Christo infeliciter desciscant, ac spiritualem miserandamque suae ipsorum gentis ruinam impotentes cernant.

Vos autem dilecti filii e sacerdotali vel e laicorum ordine cum iis omnibus semper coniunctissimi estote, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei; quodsi ex his non pauci sunt in praesens praepediti, nec vos alloquio suo confirmare possunt, eorum tamen adhortationes elapso tempore vobis da;, tas in mente, in animo vestro religiose fideliterque recolite. Ac praeterea, quamvis gravissimae difficultates vos remorentur; apostolico tamen studio compulsi omnibus religionis officiis generose actuoseque obtemperate, atque fidem imprimis servate integram ; quin imo, quantum vobis facultatis est, omni ope curate ut lux Christi ceteris omnibus affulgeat, idque potissimum facite constantissimae vestrae christianae vitae exemplo, eo quippe mirabili modo quo priscae aetatis christifideles usi sunt, cum insectationes in Ecclesiam ingruebant. Qui labantes, qui incerti, qui debiles sunt, a vobis discant suum augere animum, sinceram apertamque retinere fidem, religionis officiis parere, seseque omnino dedere Christo. Integrae ac sanae animi vestri vires, atque actuosa christiana pietas, cuius praeclara testimonia haud raro ad Nos deferuntur, haud mediocre Nobis afferunt solacium, Nosque sperare iubent fore ut possitis pretiosissimum christianae fidei ac vestrae erga Ecclesiam et Apo stolicam Sedem fidelitatis thesaurum futurae aetati incolumen tradere et sacra quasi hereditate committere.

Ut autem hoc ex communibus optatis feliciter contingat, supplices preces Divino admovete Redemptori, auspice Genetrice eius sanctissima nostraque amantissima Matre Maria, cuius potenti patrocinio, in gravissimo quovis rerum discrimine, maiores vestri fruiti sunt. Si enim semper caelestia a Deipara Virgine impetrare possumus, id procul dubio peculiari modo eveniet, cum de animorum salute, ac de christianae fidei tuitione, in domestico convictu in universaque societate agatur.

Antequam scribendi finem facimus, volumus in memoriam omnium vestrum revocare eundem Decessorem Nostrum Callistum III, per Apostolicas, quas memoravimus, Litteras (cfr. Litt. Ap. Cum his superioribus annis), mandasse ut in singulis sacris aedibus cotidie campana aerea statis temporibus idcirco pulsarentur, ut ab omnibus in catholico terrarum orbe supplices adhiberentur preces ad Omnipotentem Deum, qui benignus et propitius tantam, quae eo tempore etiam imminebat, calamitatem e christiano populo prohiberet. Atqui haud minora sunt hodie pericula, quae in animos vestros et in Catholicam apud vos Ecclesiam incumbunt ; cum igitur e templis vestris sacra aera sonantia audiveritis, quae ad precandum invitant, huius hortamenti reminiscamini: et quod maiores vestri egerunt, id vos quoque, eadem divini auxilii fiducia freti, complorantes facite.

Cupimus etiam ut vestris supplicationibus non modo Nostrae ultro libenterque praeeant, sed illae quoque conserantur, quas ubique terrarum cuiusvis ordinis christifideles, summa vos miseratione prosequentes, concordes ad Caelum admoveant. Pro certo igitur habeatis universam christianorum familiam ea, quae vos in silentio, in aerumnis, in rerum omnium augustiis tam diu toleratis, venerabundam admirari; ac suppliciter a misericordissimo Deo contendere, ut ob acerrimos impietatis ictus vel ob insidiosas errorum fallacias ne succumbatis, sed ut strenua Sanctorum Martyrum fortitudine fidem vestram coram omnibus testemini, utque etiam insectatores vestri — ad quos pariter pertinet christianae caritatis mandatum — veniam consequentur ab eo, qui universos prodigos filios amantissime amplexurus exspectat.

Qua suavi spe freti, vobis singulis universis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, ac gregibus curis vestris concreditis Apostolicam Benedictionem libentissime impertimus, quae et paternae benevolentiae Nostrae sit testis, et uberrimae caelestis gratiae auspicium.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
 Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 867 - 873
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana